Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Iov 22 Apr, 2004 18.15

Iulia Tiberi s.d.

Suspicione tua contra meam agisti suspicionem :wink:, quae tamen non omnino falsa esse videtur, cum insit littera L bis:
--L--- / -UM / LU---

Vale. :)
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Herimannus on Iov 22 Apr, 2004 18.20

Herimannus Iuliae

Litteram C facile interponam, ut suspicata es.

Vale.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Iov 22 Apr, 2004 20.07

Iulia Herimanno

Ecce, ubi lateat Littera C (si non iam ante scivisti :wink: ):
--L--- / CUM / LU---

Vale.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 22 Apr, 2004 21.16

Tiberis Iuliae s.p.d.
suspicionem meam non falsam fuisse apparet:
nam solutionem hanc esse opinor:
SALTAT CUM LUPIS (dance with the wolves)

bene vale, Sphingiola mea ! :mrgreen:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Ven 23 Apr, 2004 18.22

Iulia Tiberi s.d.

Non computavi, quanta iam solvisses aenigmata; hoc quidem ad numerum illum accedit. :)

Vale.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Ubi est patibulum?

Emitteby Marcus Favonius on Sat 01 Mai, 2004 16.47

M. Favonius Tiberi p.d.s.
Tuis coacti verbis, mi Tiberis, di immortales in Pannonia mihi peregrinanti validissime favebant. In forum nunc redeo, ad patibulum aditurus. Nusquam conspicitur. Num succisum est? :shock:
Vale.
Kal. Mai.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 01 Mai, 2004 20.05

Tiberis Marco suo feliciter e Pannonia reverso s.d. :)
Libenter equidem - crede mihi - novum aenigma vobis proposuissem, sed plurimos eorum, qui hoc locutorium frequentant, nescio an huiusce ludi iam taedeat.
sin autem contrarie mihi persuadeatur, libenter denuo in Sphingem mutabor vos excruciaturus.
vale !
Kal.Mai.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

De patibulo

Emitteby Herimannus on Sat 01 Mai, 2004 22.29

:) Herimannus Tiberi sal.

Esto securus, Tiberis, mihi ludum patibuli gratissimum et iucundum esse; hoc thema primum solitus sum inspicere. Tamen raro nuntios mittom quia saepe difficultatem nimiam ibi invenio. Sed pergite: quotienscumque potero, litteras proponam! Aliquando discam.
Valete!

Novocomi, Kalendis Maiis MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De patibulo renovando

Emitteby Marcus Favonius on Sat 01 Mai, 2004 22.41

Marcus Herimanno, Mercurio Tiberique s.
Timeo, ne ita sit res, ut Tiberis dixit. Et tamen quaeri oportet, quid Mercurio nostro videatur. Nescio, an aliud aenigmatis genus proponi possit. Res enim iucundissima est; considerate modo rationes, quae ad „themata responsis plurimum scatentia“ et „plurimum lecta“ pertinent!
Valete.
Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 02 Mai, 2004 2.51

Mercurius omnibus salutem.

Vivat, crescat, floreat nostrum patibulum! :lol: Quod ne exstinguatur, dii immortales faxint! :wink: Libenter equidem novum aenigma proponerem, nisi hoc officium Marco (an Iuliae?) incumberet. Valete. Aquinci, d. VII. Non. Mai.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Agitedum!

Emitteby Marcus Favonius on Sol 02 Mai, 2004 14.59

Marcus aenigmatophilis pariter omnibus sal.
„... nisi hoc officium Marco (an Iuliae?) incumberet“ ? :roll: Ohe! Tiberi enim nostro novi aenigmatis proponendi partes suscipiendas esse censeo. Neque tamen te, mi Mercuri, impediam, quominus novum aenigma proponas, dummodo aliud patibuli genus inveneris. Equidem aenigmata non solum ad pellicularum titulos, sed etiam ad alias res, sicut ipse scripsisti, pertinere posse arbitror. Ad alias res? Ad aphorismos in linguam Latinam conversos (La Rochefoucauld...) ... Quid vobis videtur?
Nolite cunctari :!: !
Valete.
vi Non. Mai.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 03 Mai, 2004 9.22

Mercurius Marco omnibusque s.

Erravi. Equidem cum Tiberis novissime partes Oedipodis egerit, illi novum aenigma proponendum. Age iam, mi levir! :wink: Valete. d. V. Non. Mai.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Lun 03 Mai, 2004 14.51, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 03 Mai, 2004 14.43

Tiberis sodalibus cunctis s.d.
equidem vos, ut iam dixi, huius rei iam satiatos esse putavi.
sed si tantus amor nova aenigmata solvere restat,
ignotos titulos inquirere pellicularum,
incipiam. :)
proponam ergo vobis titulum detegendum ignotissimae quidem pelliculae,quam nuper vidi...

--- / ---- / --------- /------------ / ---------- / -------
valete - et excruciamini ! :twisted:
a.d.V.Non.Mai.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 03 Mai, 2004 14.55

Mercurius Tiberi s. d.

Videamus ergo, o Sphinx e montibus Styriae descendens :wink: , ubi litterae E lateant! Vale. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 03 Mai, 2004 21.52

Tiberis Mercurio ex ima Pannonia montem Sphingis ascendenti s.d.
ecce latibula litterae E:
-E- / ---- / ----E---- / ----E--E---- /-E---E---- / -E-----
vale. :wink:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron