De "Lingua Eurana"

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De "Lingua Eurana"

Emitteby Marcus Favonius on Sol 10 Oct, 2004 11.19

M. Favonius sodalibus s.
In interrete nuper casu incidi in haec verba: „Salvê ! Eta es yâna da Lingua Eurana, ligamenta commûna pro incoli d'Euristanu. Sa prota radicu es lingua vetana da Romani . Sa radicu sequanta es lingua türcana...". Cum rem diligentius inspexissem, novam a Molla Muhammad Selim creatam intellexi esse linguam, cui nomen est „Lingua Eurana“. Verbis illis studiose consideratis eam duabus imprimis radicibus defixam esse apparet, quarum altera lingua est Latina, altera Turcica. Quas linguas Selim eo consilio videtur conexisse, ut nova ex iis facta lingua etiam incolae Europae Asiaeque facilius congregarentur. Equidem Linguam quoque Euranam eadem sorte oppressum iri puto qua lingua Esperanto. Vos quid censetis?
Valete.
VI Idus Octobres.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 10 Oct, 2004 12.48

Mercurius Marco s. d.

Nihil dubium est hac lingua "eurana" neminem usurum esse, cum ea non modo, ut ita dicam, artificialis, sed etiam plane absurda. Quid enim linguae Latinae cum Turcica?? Si has duas commiscueris, colluvies nascetur turpissima. Certe si hoc monstrum linguisticum ex rationibus politicis conceptum esse dicam (quis nescit Turciam Unioni Europaeae asscisci velle?), haud longe a veritate aberrem. Valete. Contra Aquincum, sub Iove pluvio ac frigido, d. VI. Id. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 10 Oct, 2004 13.49

Marcus Mercurio suo ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Ecce „monstrum linguisticum“ sive „linguarum colluvies“! Recte – pro sancta Minerva! - iudicasti, mi Mercuri :!: . Haec enim inter alia plurima reperietis „Linguae Euranae“ vocabula in indice verborum (v. interrete):
„amicelu“ = amica (or. Lat.),
„bale“ = iácere (or. Graec.),
cai = et (or. Graec.),
choside = pedere (or.Pers.),
eta = hic, haec, hoc (or. Russ.),
güna = dies (or. Turc.),
ha = suus (or. Hebr.),
miye = mingere (or. Sanscr.),
-na = suff. adi. (or. Japon.)
nervu = nervus (or. Germ. –sic!-),
padna = occidens (or. Russ.),
yila = annus (or. Turc.).
etc. etc. :lol:
Longe autem maximam vocabulorum partem indice illo inspecto ad linguam nostram pertinere intellegetis. Ambagibus ergo omissis sermone stemus Latino!
Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 10 Oct, 2004 23.19

Mercurius Marco s. d.

Haec omnia nihil nisi ludus est cum lingua. Lingua autem creari non potest, cum linguam, ut naturam, haud quisque imitari queat. Nonnullis vero diebus ante articulum memoratu dignissimum in interrete legi, qui mea verba refellere videtur. In quo articulo de femina Sinensi nuper mortua agebatur, quae linguae cuiusdam secretae ultima locutrix fuisse fertur. Quam linguam feminae in Sina pluribus saeculis ante creaverunt, ut colloquia sua muliebria viri intellegere nequirent. Cui linguae obscurae et litteras invenerunt, quas autem litteris communibus Sinensibus, quae "mandarin" vocantur, multis in rebus similes esse constat. In communismo, dictatore Mao Ce Tung, ut omnia antiqua et avita, etiam hanc linguam vetitam ac prohibitam esse crediderim; qua de causa tandem emortua est. Quo cognito magna fuit trepiditatio grammaticorum: nil mora, litteras, carminaque illius feminae collegerunt, ac ad edendum praepararunt. Ecce lingua artificialis, quae tamen plura saecula perduravit! Quid de eo censes, mi amice? Vale. Ibidem, eodem die.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De lingua Eurana

Emitteby Herimannus on Sol 10 Oct, 2004 23.27

Herimannus amicis sal.

Ego autem consentio hanc novam commixtionem linguarum arduo et inutili artificio exstructam esse. Hoc tamen dicam: semper linguae artificio creatae in artibus magicis aut ioci causa fuerunt: interrete instrumentum optimum est, ut inventa huius generis, necnon cuiusvis generis, celeriter diffundantur totum in orbem, cum meliore tum nullo cum exitu.
Huic rei mentem converti, cum nuntium primum de hoc Marci Favonii legi, minime Unioni Europaeae!
Valete!

Novocomi, a. d. VI Nonas Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 12 Oct, 2004 19.26

Marcus sodalibus, imprimis Herimanno Mercurioque s.d.p.
In interrete nuper abs te, Mercuri, repertam scribis esse commentationem, quae ad linguam quandam arcanam pertineat (v. ep. 1614):
Antiquissimis temporibus a feminis Sinensibus creatam esse linguam, qua in colloquiis inter se usae viros animorum suorum secreta celarent; nostra vero aetate – incertum an Maotsetonio auctore – prorsus eam exolevisse.
Qua commentatione perlecta dubitare videris, num negari oporteat linguam arte factam usu recipi posse.
Ecce breve responsum meum:
Lingua arcana Sinensis comparanda non est cum „Eurana“, idque his de causis: haec ab uno homine ad mensam scriptoriam sedente excogitata artificioseque composita, cum ad vitam degendam minime sit necessaria vique prorsus careat vitali, linguarum nascentium mortuarum numerum augebit; illa a feminis necessitate coactis naturaliter quasi procreata adeo vigebat, ut plurima per saecula in usu esset.
Quid ergo? Linguis, in quibus nati sumus, hoc loco omissis Latinitatem colamus!
Vale.
IV Id. Oct.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 12 Oct, 2004 23.41

Mercurius Marco s. d.

Haud me convincere poteras, mi Marce. Relinquamus iam linguam illam Euranam ridiculam, ac animum nostrum ad hanc Sinensem attendamus! Equidem haud refert, utrum ab uno an pluribus hominibus lingua quaedam inveniatur: si ex industria ea facta sit (scilicet ut colloquia muliebria viros celarentur), haud ea "naturaliter quasi procreata" mihi videtur. Quod maximi momenti esse censeo; adhuc enim credebam idiomata artificialiter creata, cum radices naturales non habeant, brevi emori ac oblivione obrui (sub radicibus naturalibus simpliciter populum eo sermone utentem intelligo). Et ecce lingua artificialiter facta, quae plura saecula obdurabat!!
Sed non est, cur illam linguam nimium admiremur, his rebus perpensis:

1.) Pro primo: illa lingua arcana nonnisi mulieres nobiles usas esse existimaverim: haud enim credere possem feminas plebeias huiusmodi linguam esse doctas.
2.) Lecto isto articulo de lingua illa a peritis sermonis Siniensis cum sciscitarem, unus eorum scripsit vere eam linguam exstitisse, sed potius in litteris viguisse. :!:
3.) unde coniectari potest illa lingua solum partem minimam "societatis" esse usam, ac non tam in loquendo, quam in scribendo illam linguam adhibitam.

Quae etsi ita sint, tamen linguam hanc arcanam, inquam, maximi momenti esse duxerim; rogoque te, si quid de ea legeris audiverisve, mihi enuntiare minime omittas. Vale. Contra Aquincum, d. IV. Id. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron