Soter Sodalibus et Amicis omnibus pariter s.p.d.
Hodie, Sodales et Amici clarissimi ac carissimi, Epiphaniae dies festus, qui Magorum adorationis memoriam sacram Christianis Ecclesiae Catholicae doctrina repetit, sancte celebratur (et maxima cum puerorum laetitia agitur !) .
Euangelium illud secundum Matthaeum de vita, immo de primis Domini nostri Iesu Christi vitae diebus, paginam pulcherrimam offert, quae summa perfectissimaque cum levitate narratur, facillima, quidem, lectu et intellectu.
Excerptum hoc Euangelii secundum Matthaeum quam gratissimum ad Vos veniat !
EUANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM, II, 1-12 (*)
« Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam dicentes: [2] ‘Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum’. [3] Audiens autem Herodes rex, turbatus est et omnis Ierosolyma cum illo; [4] et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. [5] At illi dixerunt ei: ‘In Bethlehem Iudae; sic enim scriptum est per prophetam : [6] “Et tu, Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israël"’. [7] Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis. [8] Et mittens illos in Bethlehem dixit : ‘ Ite et interrogate diligenter de puero et, cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum’. [9] Qui, cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. [10] Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde [11] et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, tus et myrrham [12] et, responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam ».
Ab imo pectore diem hunc festum quam faustissimum Vobis exopto.
Faciatis, Carissimi, ut quam optime valeatis !!
Soter
A. d. VIII Idus Ianuarias a. D. MMVI - Neapoli
(*) “Bibliorum Sacrorum iuxta Vulgatam Clementinam Nova Editioâ€