Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sat 13 Nov, 2004 13.25

Ecce novum aenigma, idque admodum facile, ne animus nimia cogitatione frangatur:

In urna duodecim globuli sunt albi totidemque nigri.
Quot saltem globuli ex urna depromendi sunt,
ut eorum par eiusdem coloris appareat?

:idea: :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Sat 13 Nov, 2004 17.33

Pistos M. Favonio s.d.p.

Puto saltem bis depromendum, ut unus albus et unus niger globulus habeas. Fortasse etiam nullus depromendus est, ut nullus albus et nullus niger globulus habeas, quod item efficiat, ut "eorum par eiusdem coloris appareat" et is nullus.

Vale!

P.S.: Edidistine hoc aenigma, ne animus nimia cogitatione frangatur rationis sed linguae? Verbum enim aequale "bis, ter, quater" &c deest, si nullus globulus depromendus sit.
Last edited by Pistos on Sol 14 Nov, 2004 1.30, edited 1 time in total.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Iulia on Sat 13 Nov, 2004 20.05

Iulia Pistos (cuius declinatio?) sal.

Puto te aenigma perperam intellegisse, Piste. Marcus mea opinione scire voluit, quot globulos saltem sint depromenda, ut pro certo duos habeas eiusdem coloris, ergo aut duos nigros aut duos albos. Si enim bis depromis, potes habere duos globulos nigras vel duos albas vel unum nigrum, unum album, sed non scire potes, an habeas duos eiusdem coloris.

Ego iam novi hoc aenigma, non autem globulis, sed impilibus. Habes duodecim impilia alba, duodecim nigra, et - lumine deficiente - in tenebris depromenda tibi sunt aliquot impilia ita, ut pro certo scias te saltem duo habere eiusdem coloris.

Vale.
Gottingae, Id. Nov.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 13 Nov, 2004 21.51

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae Pistoque sal.
Epistulis vestris perlectis aenigma, si globulos „oculis coniventibus“ depromendos esse scripsissem, facilius intellegi potuisse confiteor :shock: . Quid igitur?
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Sol 14 Nov, 2004 2.10

*erubescens* Igitur tres.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 14 Nov, 2004 17.05

Marcus Pisto s.p.d.
Responsum bene, amice! Quod vero ad impilia attinet, clarissimum illum verborum inspice quaeso thesaurum, quem Henricus Georges composuit. Ecce Plinii verba: "Theophrastus auctor est esse bulbi genus circa ripas amnium nascens, cuius inter summum corticem eamque partem, qua vescuntur, esse laneam naturam, ex qua inpilia vestesque quaedam conficiantur" (n. h. XIX 32); et Ulpiani: "Fasciae crurales pedulesque et inpilia vestis loco sunt, quia partem corporis vestiunt" (D. 34, 2, 25, 4). Obiter dictum: Digestorum liber XXXIV plenus est vocabulorum, quae ad vestem vel vestimenta pertinent (imprimis 34, 2, quod caput inscribitur „De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis“).
Quam iucundissimum tibi ceterisque sodalibus exopto diem Solis.
XVIII K. Dec.
In Cornicum Campo.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Sol 14 Nov, 2004 17.37

Pistos vobis salutem

Si et mihi liceat, alium aenigmatum edem:

1. Quattuor homines ordine in harena insiti sunt, quorum sola ex harena videntur capita.
2. Primus ante murum insitus neminem videt. Quartus eorum caput tertii atque secundi, tertius secundi caput, secundus propter murum videre nullum potest.
3. Capita moveri non possunt.
4. Duobus ex his capilli sunt nigri, albi alteris.
5. Semel alicui eorum loqui licet.
6. Ut liberentur, unum suum capillorum colorem nuntiare oportet.

Quibus rationibus liberabuntur?
Gaudio vobis sit!

Valete!
Last edited by Pistos on Sol 14 Nov, 2004 18.11, edited 3 times in total.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Pistos on Sol 14 Nov, 2004 18.06

Pistos Marco suo salutem!

Gratias, Marce, tibi iterum ago, quia tot auctores illius verbi, "impilium", attulisti, ut rerum antiquarum color nobis ante oculos illustretur!

Ille "Georgus", liber praeclarus atque illustris, mihi ad tempus deest, quod valde doleo. Sed multa nocte hodie eum consulam.

Vale!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 14 Nov, 2004 19.41

Marcus Pisto ceterisque aenigmatophilis pariter omnibus sal.

O aenigma singulari immanitate et crudelitate barbarum :evil: ! Equidem timebam, ne animo frangerer... Sed fortes fortuna adiuvat :D . Quid ergo?

Primum et I et II, cum defixis oculis nihil nisi murum intueantur, taceant oportet.

Deinde etiam IV, si II et III non eiusdem capillorum coloris esse videt, silentio se involvit.

Tum III haec fere secum cogitat:
"IV, si me et II eiusdem videret esse coloris, suum ipsius colorem facillime nosset et sine mora pronuntiaret.
Ex eo, quod tacet, me capillorum colore a II differre colligo."

Ut ergo quattuor illi homines infelicissimi liberentur, III suum capillorum colorem nuntiare debet.

Posse fieri confiteor, ut fallar. Utinam ne ipse collo tenus in terram defodiar :shock: !

XVIII K. Dec.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Iov 18 Nov, 2004 18.17

Pistos Marco suo salutem!

Eodem modo quo tu olim et ego incitatus sum, cum aenigma capillorum mihi redditum esset. O bonus furor!

Sed nunc re soluta multo melius, ut gaudio mihi magno sit! Adde, quod ipse iam intellexisti, quid homines facere oporteat, si quartus priores esse eiusdem coloris videat. Itaque non defoderis, sed aenigmate tam cito soluto maxima es laudatione efferrendus!

Vale!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 18 Nov, 2004 20.04

Marcus aenigmatophilis, imprimis Pisto suo s.d.p.
O me miserum! Qua aenigmatis obscuritate involutus esse videor!
Ut desint vires, tamen...
Quid ergo?
Aut: Quartus, si duobus viris ante se defossis capillos esse eiusdem coloris viderit, suo ipsius capillorum colore a secundo tertioque differre se intelleget eumque colorem sine mora pronuntiabit. Qua voce audita tertius tacebit.
Aut: Quartus, si duos illos viros capillorum colore inter se differre viderit, taceat oportebit; tum tertius (ut iam dixi) colore a secundo se differre facillime colliget, ut suum ipsius colorem sine ullo periculo pronuntiare possit.
Rem ergo, nisi fallor, ex tertio viro defosso pendere apparet; qui aliquantulum exspectare debebit, dum pro certo sciat, quid egerit quartus.
Me non erravisse spero. Vos autem, amici, utinam ne tantis umquam cogitationibus implicemini!
Valete.
XIV K. Dec.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 26 Nov, 2004 12.04

Marcus Iuliae s.d.p.
Aenigma, quod a. d. III Kal. Sept. nobis proposuisti, adhuc solutum non esse video. Res perdifficilis videtur esse. Ne autem desperatione demergamur :shock: , oro te nobis commonstres, qua ratione solvendum sit.
Vale.
VI K. Dec.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Ven 26 Nov, 2004 19.55

Iulia Marco ceterisque aenigmatophilis sal.

Habet aliquis hortum quadratum (8*8 metri), cuius in angulis adversis desunt quadrati parva (1*1 m), ita, ut magnitudo horti est 62 metri quadrati:
......__ __ __ __ __ __ __
.__I...............................I
I....................................I
I....................................I
I....................................I
I....................................I
I....................................I
I................................__I
I__ __ __ __ __ __ __I

Nunc emit 31 fragmenta caespitis 1*2 metrorum, quibus tegere vult hortum suum. Estne possibile hoc, aut oportet secare fragmenta?


Hoc est unum ex eo genere aenigmatum, quorum solutio facilis est comprehensu, difficile tamen inventu, quia opus est recta cogitatione:

Puto omnes vestrum nosse ludum scacorum, hodie "chess" nuncupatum. Hortus, de quo quaeritur, habet formam eius ludi tabulae duobus quadratis exsectis.
Omne caespitis fragmentum unum tegit quadratum nigrum et unum album; cum autem habeamus triginta duo quadrata nigra et solum triginta quadrata alba, facile cognoscitur impossibile esse hanc aream tegere eo numero fragmentorum.


Et mihi, cum primum vidi hoc aenigma, non venit in mentem haec solutio. :wink:

Valete!
Gottingae, a. d. VI. Kal. Dec.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 26 Nov, 2004 21.30

Marcus Iuliae s.d.p.
Maximas tibi ago gratias pro responso promptissimo. Aenigmate soluto animos nostros nunc tranquillatos esse scito.
Fac valeas.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 20 Dec, 2004 0.46

Iulia sodalibus sal.

Diophantus, praeclarus mathematicus tertii post Christum natum saeculi auctorque "arithmeticorum", etiam in epitaphio suo aenigmata dare non desiit:

"Hic Diophantus habet tumulum, qui tempora vitae
illius mire denotat arte tibi:
Egit sextantem juvenis; lanugine males
vestire hinc coepit parse duodecima;
septante uxori post haec sociatur et anno
formosus quinto nascitur, vice, puer.
Heminam aetatis postquam attigit ille paternae,
infelix, subita morte peremptus, obit.
Quattuor aestates genitor lugere superstes.
Cogitur hinc annos illius assequere".


Quod solubile esse censeo... :D Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron