Page 40 of 44

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Sol 14 Iun, 2009 19.05
by Marrucinus
Iulia carissima,

bene facis ad nobis Italis invidendum, quibus tot urbes praeclarae ex altero bello salvae, vel fere, egressae sunt, quia fortunati sumus, et nos quoque hoc scimus... notum enim est nobis quod non omnibus datum est posse bibere cerevisiam atque frangere lagungulas super petras has perantiquas, quas forte invenimus dum sedimus super monumenta quaedam, et scribimus super ea calamis indelebilis (marker, ut vocant); non omnibus datum est despuere gummulas masticabiles (chewing gum :lol: ) super straturas marmoreas vel super opera lateritia tantis saeculis praeclaras effectas, sed nos et ea facimus, et alia multa quae forte nunc longum est referre, cuncta valde invidiabilia, et gloriamur de invidia eorum quibus non est in potestatem facere cuncta quae magna cum volptate facimus et semper faciamus :P

Vale!

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Mart 30 Iun, 2009 23.03
by Iulia
Salve, Marrucine!
Ignoscas quaeso tarditati meae respondendi.
Quod ad ultimum tuum attinet nuntium, certe scio ac nonnullis in locis vidi monumenta antiqua non semper optimo esse in statu. Nimis quidem Italia abundat antiquitatibus, quas non potest omnes, ut meritant, curare. At non Italiae propria haec est difficultas: in urbe mea nativa, quae salva e bello egressa est, ante paucos annos novum aedificium est aedificatum, ad quod aedificandum alia sunt rescinsa: Postea (!) animadverterunt aliquam harum domuum sexti decimi saeculi fuisse, id est, inter antiquissimas urbis!
Scipio, nesciebam te iam discipulo et litteras Germanicas mediaevales, lingua scilicet Germanica hodierna versas, legisse! At non credo te umquam conatum esse ipsam linguam Germanicam mediam (Mittelhochdeutsch) intellegere, quae nimirum ne Germanis quidem facillima est intellectu...
Valete!

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Mart 04 Aug, 2009 22.11
by Aurelius
Aurelius S.D. omnibus latinitatis cultoribus in foro.


Novus sum :latinam maxime diligo ,et oportet me usum consequi ;quia aliquem cum quo latine loqui cuive litteras latine mittere invenire est difficilius ,valde laetus sum hoc forum inveniendi.
Discipulus ego sum,litteras graecas latinasque disco in Italia.
Magno cum gaudio tam multos/as Latinae studiosos/as video!

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Mart 11 Aug, 2009 0.26
by Marrucinus
Bene venisti Aurelie!

Valde exopto ut sermo nobis cito interfuerit communis... oportet et mihi latinae usum consequi, sed dies aestivae heae paucorum colloquiorum fuerunt.

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Lun 31 Aug, 2009 22.28
by Aurelius
Intellego, Marrucine.
Hanc partem pro tironibus cum primum vidi repente petivi, quod maxime latina uti vellem sed imperitus sum; verumtamen, ut dicis, dies has per aestivas colloquia minus fiunt (egomet prope diem feriaturus sum).

In praesentia, felix sit aestas omnibus latine doctis nobisque di adrideant!

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Merc 02 Sep, 2009 6.42
by Italicist
Salvete, omnes amici amicaeque linguae Latinae.

Spero vos recipere alium tironunculum arte Latinae scribendae paratos sunt. Quamquam hanc linguam dulcem studentes aliquot annos docui, quamquam ea uti in scribendo me delectat, non peritissimus sum Latine exprimere sententias meas. Ergo mihi in animo sunt in hoc foro multa nuntia legere scribereque.

Ut videtis, Canada est patria mea; provinciam Novam Scotiam habito, in orientem solem. Nomen provinciae meae de lingua Latina tractum est, patriae de una linguarum aboriginum Canadensium; terminatio "-a" in locis multis invenietur.

Nunc mihi dormiendum est. Solum media nocte satis fortitudinis habeo ut primum nuntium meum scribere audeam!

Valete.

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Ven 25 Sep, 2009 5.31
by Honcongensis
Iohannes Honcongensis omnibus salutem plurimam dicit

Britannus sum sed Honcongi in Republica Populari Sinica multos per annos habito, linguam Anglicam et (paululum!) Latinam doceo. Linguam Latinam abhinc fere quinquaginta annos in schola discere coepi sed tantum quattuor per annos lingua Latina ad veram communicationem uti conor. Radiophonicae Generalis Finnicae Nuntiorum Latinorum fidelis auscultator sum atque cum redactoribus commercium epistularum interdum facio, sed cum nomen in Colloquia Latina vestra dare vellem, computatrum applicationem meam nunquam accipiebat. Gaudeo quod hodie, postquam applicationem iterum dedi, acceptus sum et quod tam comiter novos homines excipitis.

Sodalis sum fori alii Latini, cui nomen est Grex Latine Loquentium, atque Circuli Interretialis Latini, in quo per systema Skype telephonice colloquimur. Locutorium (vulgo `chatroom' Circuli Latini Panormitani quoque visito. Credo, igitur, otium meum non satis futurum esse ut apud forum vestrum saepe legam vel scribam sed certissime quoque mense saltem semel reveniam.

Hebdomade quaque, cum editionem novam Nuntiorum Latinorum audivi, significationes omnium vocabulorum Anglice in interrete apud www.wordchamp.com pono ut tirones nuntios sine difficultate legere possint. Credo eos qui Colloquia Latina legunt tali auxilio plerumque non egere sed, si res vos tenet, de laboribus meis brevem relationem apud http://www.circe.be/content/view/134/332/lang,en/ edidi. Si menda in scriptis meis apud Wordchamp (vel in hac epistula) invenietis, correctiones libenter accipiam!

Optime valeatis!

a.d. VII Kal. Oct. Novemdraconibus (vulgo `Kowloon') scribebam

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Merc 20 Ian, 2010 23.17
by Marcus eques
salvete, amicae amicique linguae Latinae!

Marcus omnibus sociis salutem plurimam dicit. novus sum in hoc foro, et valde gaudeo talem rem ut hoc institutum radiophonicum existere; nonnullas contributiones adferre mihi in animo est. hoc in foro me aliquas fabulas Latine scriptas vobis lectoribus praebiturum esse spero. quorum quid fiat, futurum nobis ostendat. at nunc pauca de me loquar, ut noveritis, quem legitis. iam septies quinque annos linguam illam antiquam Latinam dictam discipulos discipulasque doceo. domus mea prope lacum Potamicum in Helvetia sita est. praeterea imprimis equi mihi ita cordi sunt, ut iam undenos annos cottidie cum illis vitam agam. valete!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sat 23 Ian, 2010 15.33
by dancinpoms
Nova sum! Latina mea pessima est! 60 discipules anno meo primo in Philadelphia, US. doceo.Necesse est mihi emendere artes meas Latinas. Etiam instituere blogum volo pro discipulibus ut practicent scribere de rebus vulgatis.opus est auxilio,sententiasque novas!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sol 24 Ian, 2010 17.35
by Martinus567
Martinus tibi, dancipoms, spd,

Latinitas tua non pessima est, debemus (etiamego sum novus in foro) tantum exercere!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 02 Feb, 2010 0.30
by Mermecolion
Salvete!
Novus sum hic in foro. Longissime temproe locum quaesaveram ubi lingua latina mortua non est - credo me eum invenisse: Variae paginae interretes quam vicipaedia ( http://la.wikipedia.org/wiki/Pagina_prima ) solent scriptae esse in lingua latina - ob eam rem volatio, optatio et finale creditum crescunt, linguam latinam mortuam non esse. conclusio vera est: linga latina vivat, sed non vivat ob eas causas - ob scriptiones in pagnis, sed quam ante MM annos in foro romano, vivat ob conversationes in foris - sine conversationibus periit.

et aliquod de me:
Urbe Vindobonense et philosophiam et orientalisticam studeo. Opto ne linguas orientales discens artem linguam latinam scribendi obliviscar - ob eam rem hic me registravi.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 02 Feb, 2010 18.58
by Bubo
Bubo Mermecolio salutem

bene huc uenias! si per epistulas cum aliis colloqui uel aliquo alio modo Latinas litteras colere uis, ne Latinitatis omnino obliuiscaris, optimum forsitan locum hic offendisti, cum his diebus paululum deserta fora uideantur. Latina enim lingua mortua esse non potest, dum aliquis existit, qui eam et satis bene nouit et in colloquiis, litteris, cogitationibus suis adhibet. inuenies hic - nisi iam inuenisti - multorum hominum praeclara eruditionis eloquentiaeue exempla, quibus facile testari potest linguam Latinam non modo minime mortuam esse, sed uigere et florere, quamquam abscondito solum in loco a paucissimis tantum fautam. multitudini enim nostrae aetatis hominum Latinum plane ignotum esse arbitror. de Foro Romano antiqui temporis scribenti tibi adsentior tantum, ut concedam uiuam Latinitatem non nisi re uera loquentibus existere posse. ad hoc autem plures homines nedum populum necesse esse opinor, non solum quod plauci non tantum ut plures in lingua creanda atque perpetuanda ualent , sed multo magis quod paucitas auctoritatem id faciendi minime habuerit. quam uellem fora hodierna urbana resonent loquelis Latinis et Graecis! sed procul hoc a uero abest sicut uix fieri posse apparet. epistulis autem etiam paucitas facile colloqui queat, quod nullius extemporalis facundiae egent. utcumque res se habet: spero te his in foris quod desideras inuenturum esse!


uale quam optime

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sol 07 Feb, 2010 11.27
by Moderator
Andreas Moderator M. Favonio, Buboni, Mermecolionti etc. s.p.d.

Divisi et transtuli colloquium de nomine Μυρμηκολέοντι in novum thema:
http://chat.yle.fi/latini/viewtopic.php?f=2&t=907&p=8890

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Merc 17 Feb, 2010 17.34
by massimiliano.longo76
Ave, Italicus sum, magister in schola. Latine in schola didiceram, sed nondum peritus sum vivi sermonis latini. Inscripsi me ad Commercium Epistularium ut didicerem Latine quasi lingua viva scrivere et loqui. Mea oblectamenta sunt: legere libros de variis argumentis, modernas linguas discere, corpus variis certaminibus exercere. Philosophiam theologiamque magni habeo.
Valde mihi placerem aliquando commercium epistolarium habere.
Vale !

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Merc 17 Feb, 2010 23.01
by Ericus Palmén
Salve, Massimiliano - sive Latinius: Maximiliane!
Bene fecisti, quod in hanc aream colloquiorum Latinorum te inscripsisti, ut disceres Latine "quasi lingua viva" (at in hac area Latinitas profecto lingua viva est!) scribere et loqui. Admodum bene videris ea, quae in schola didicisti, memoria retinuisse, et cum nunc "magister in schola" sis, sine dubio, sicut ego olim adulescentulus, mox pervulgatam sententiam "Docendo discimus" verissimam esse reperies. Etiam multa argumenta proponis, de quibus colloqui possimus. Scire velim, qua in parte Italiae habites. Te optime valere iubet Ericus Palmén.