De feminis illustribus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby damianus on Sol 19 Dec, 2004 12.15

M. Favonio ceterisque collocutoribus Damianus spd

Mihi valde cara est illa nobilis femina, de qua tam diserte locutus est. Christina Suetiae(A) regina facta est post mortem patris, strenui defensoris Lutheranae fidei, Gustavi Adolphi II (B) in Saxonibus finibus, quos erat aggressus in bello triginta annorum(C), apud urbem Lutzen Germanica lingua vocatam. Eo tempore illa regina in aula regiae urbis Stockholm, quae erat estque (ni fallor) caput illius regni(E), accepit Cartesium(D), praeclarum philosophum, quem usque ad diem fatalem illa semper habuit magna in exstimatione. Consobrinum sum tutela tantum regni donata, quia titulum reginae semper servavit, Europae diu pervagata est, donec catholicae fidei conversam pontifex accepit Romae(F), ubi illa sanctiter obiit et magna post funera in Vaticano sepulta est.

Ignosce ordinem quaestionum permutatum, si id fecerim, sed usus tantum memoria tibi rescripsi!!! :lol:

Valeatis!
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Marcus Favonius on Sol 19 Dec, 2004 13.50

Marcus Damiano ceterisque sodalibus pariter omnibus s.d.p.
S.v.v.b.e.e.q.v., idque imprimis tuis, Damiane, allatis litteris, quibus Christinae Suecorum reginae memoria etiam in colloquiis nostris renovatur. Femina vere erat docta erudita perpolita. Legite quaeso duas Cartesii epistulas, quarum alteram ad Christinam ipsam a.d. XII K. Dec. scripsit a. MDCXLVII in oppido Egmond. Qua in epistula Cartesius explicat, quid sit summum bonum. Altera epistula ad Elisabeth principem feminam Bohemam missa est a.d. VII Id. Oct. a. MDCXLIX: Cartesius Holmiam se pervenisse scribit et demonstrat, quanto Christina ingenio sit praedita quantoque studio in artes liberales incumbat. Nescio an binas illas litteras in interrete invenire possitis. Equidem eas perlegi in Germanicum conversas (cf. Ren
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 07 Feb, 2005 12.06

M. Favonius sodalibus s.
Ne illustrium obliviscamur feminarum! :lol:
[A] nata est, ubi [B] fluvius quidam [C] „in mare purpureum ... effluit“. Quae, postquam una cum adulescente nefarie occisa est, in conspectum venit cuiusdam viri [D], qui misericordia commotus haec fecit verba: „[A], tanto tamque taetro cruciatu video te affectam esse, ut ‚tristis et pius’ in lacrimas me solvam.“ Quibus verbis auditis [A] narrat, qua de causa mortua sit: „Amor conduxit nos ad unam mortem.“
Quaeruntur A, B, C, D.
Si vultis, etiam E et F:
F: „in mare purpureum ... effluit“: Cuius verba? Quo loco reperiuntur?
F: „Amor conduxit nos ad unam mortem“: verba in Latinum sunt conversa. Qua ex lingua? Quo loco leguntur?
Cogitate et valete.
VII Id. Feb. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 08 Feb, 2005 23.49

Tiberis Marco suo sal.
Iucundissimum nobis, mi docte amice, proposuisti aenigma. videamus, an haec solutio a te approbetur. :D
Francisca da Rimini (A) in praeclara illa "comoedia divina" Dantem poetam (D) causam mortis suae edocet his verbis:
"amor condusse noi ad una morte" (inferno, canto quinto) (F)
Nata est Ravennae (B) , ubi Eridanus amnis(C), ut apud Vergilium legimus (Georg.IV,371ff) (E), "per pinguia culta in mare purpureum effluit".
vale! :)
VI.Id.Feb.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Merc 09 Feb, 2005 19.30

Marcus sodalibus, imprimis Tiberi sodali litterarum peritissimo s.
Cum aenigma abs te tam diligenter solutum esse animadvertissem, magno elatus sum gaudio :D . Gratulor, mi Tiberis. Ceterum quis est, quin illo Dantis versu commoveatur verecundisso (Inf. 5, 138): „Quel giorno“, inquit Francisca da Rimini, „più non vi leggemmo avante“, id est „Illo die legere non perreximus“. O rem admirabilem! Vale, valete. V Id. Feb. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Phyllide

Emitteby Marcus Favonius on Sol 15 Mai, 2005 15.12

M. Favonius sodalibus s.
Nescio an non fuerit femina vere illustris ista Phyllis, quae Aristotelen philosophum ludificata esse dicitur. Tamen hanc fabellam, quam composuit Henricus d’ Andeli, dignam esse puto, quae legatur:

>Philippus rex Macedonum curam Alexandri filii Aristoteli philosopho delegavit iisque amplissimam instruxit domum, quacum amoenissimus coniunctus erat hortulus. Accidit forte, ut Alexander adulescens, cum totum in litteris se abdidisset, incredibili tamen Phyllidis, matris ancillulae, amore caperetur. Puella formosissima, cum adulescentem ardentissime redamaret, in hortulo illum conveniebat. Qua re cognita Aristoteles de Phyllidis insolentia conquestus est cum rege, qui uxore hortante illam extra poenam esse et una cum filio diligentissime observari iussit. Alexander tum fremens studere pergit, sed Phyllis iracundia incitata splendidissimam induit vestem, nudis pedibus hortulum intravit alteque cincta flores collegit. Aristoteles, cum de fenestra illam conspexisset, libidinis incendio exaestuatus ancillulam blandissimis rogavit verbis, ut secum concumberet. Phyllis primum denegavit, deinde voluntati eius se obsecuturam esse promisit, si frenis iniectis, tamquam si esset caballus, ab eo per hortulum vecta esset. Sed - pro dolor! - puella, postquam propositum assecuta est, de dorso philosophi desiluit fideque fracta tantum edidit risum, ut ille pudore confectus fugae se mandaret navemque conscenderet. Pervenit ad insulam Galiciam, ubi librum de feminarum venustarum insidiis composuisse dicitur.<

(Aristoteles et Phyllis arte xylographica depicti sunt a Ioanne Baldung Grien, cf. http://www.wga.hu/art/b/baldung/4/1aristot.jpg).

Nonne apparet, sapiens quoque in quam amentiam miseram et infelicem incidere possit? :roll:

Valete. Idibus Maiis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 15 Mai, 2005 21.31

Tiberis Marco suo s.d.p.
Mirum, ni hac fabella perlecta aenigma, quod nomine aenigmatum variorum proposuisti, perfacile solvi possit ! 8)

vale! :wink:
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Mart 14 Iun, 2005 20.50

M. Favonius sodalibus s.
Saeculo XVIII Sedini nata est femina quaedam illustrissima. Quae cum esset virgo sedecim annorum, nupsit viro, qui imperator factus non plus sex menses regnavit. Quo interfecto vidua ipsa imperatrix facta triginta quattuor annos summae rerum apud populum quendam immensum praefuit. Femina non solum praecellentis ingenii erat (per litteras collocuta est cum Voltario), sed etiam libidinosa venerisque avidissima: a duodecim saltem viris amata esse dicitur. Vixit LXVII annos.
Quae femina?
Qui vir?
Qui populus?
Bene eveniat!
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 14 Iun, 2005 21.15

Mercurius Marco suo s. d.

1. Femina est, nisi fallor, Catharina II., filia Christiani Augusti principis cuiusdam Germanici.
2. Vir est Petrus III. imperator, qui insolens ac durus erat.
3. Populus est, quo et Lucia Aurelica, femina aeque doctissima (sed an Veneris avida? nescio :D) pertinet. :)

Vale. Budapestini, d. XVII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 14 Iun, 2005 22.16

Marcus Mercurio suo s.
Tanta celeritate, doctissime mi amice, Catharinam Magnam investigasti, ut vere dignus sis, qui referaris in librum, cui titulus „Guiness Buch der Rekorde“ sive „Guiness Book of Records“. :lol: Equidem tibi gratulor de epistula brevissima elegantissima gratissima.
Optime vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 14 Iul, 2005 10.19

Ecce aenigma aestivum, sodales carissimi!
Femina sane illustris, de qua in hoc epistolio agitur, anno millesimo nongentesimo octavo in lucem prodiit. Erat vel potius est quidem perbrevis percrassa mammosa, sed insolita corporis venustate :idea: omnium in se convertit oculos. Quae femina erat? Quo loco primum quasi prodiit in publicum? Etiamnunc hominum aspectum minime vitat, idque alio loco; sed ubi?
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 17 Iul, 2005 22.19

Tiberis Marco suo s.d.p.
feminam XCVII annorum et percrassam et venustam cum inter homines nullam invenissem, inter deas quaesivi. :)
et ecce: in mensa scriptoria uxoris meae simulacrum illius deae positum est, scilicet Veneris, quae anno MCMVIII. in Willendorf, in vico quodam Austriae inferioris, "in lucem prodiit" . :D . quae nunc spectari potest in museo Vindobonensi historiae naturalis.
vale!
XVI.Kal.Aug.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Lun 18 Iul, 2005 10.05

Marcus Tiberi suo s.p.d.
Macte virtute, mi amice! Gratulor et gaudeo, quod Venus quae vocatur Willendorfiana non solum Vindobonae, sed etiam Aquis Aequimontanis considerari potest :lol:. Quod vero ad sigillum ipsum attinet, iam dudum quaerito, quanam de causa caput eius coma quidem crispa ornatum sit, sed facie omnino carere videatur. Num atavi nostri nihil aliud magni fecerunt nisi feminae truncum, id est ventrem? :shock:
Vale et nuntia quaeso verbis meis uxori tuae salutem plurimam!
XV K. Aug. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 25 Oct, 2005 18.18

Salvete, sodales carissimi!

Tiberis nostri nuntio (v. s. # 3829) confirmatus novum vobis proponere ausim aenigma. Pertinet ad quandam feminam vel potius virginem teneram proceram lepidam, quae crinibus per collum effusis paullum succincta leviter ingreditur. Archaeologus quidam iuvenis Germanus, cum eam in Museo Vaticano convenisset, adeo commotus esse narratur, ut eius imaginem e gypso expressam domum reportaret. Ipsam vero non modo per somnum videbat et cum Atalanta (cf. Ov. met. 8, 318sq.) comparabat, sed etiam postea Pompeiis sibi obviam venisse putabat. Quaecumque a scriptore quodam Germano de illa virgine eiusque cultore narrantur, ea a doctissimo viro Austriaco acutissima explicata sunt interpretatione.

A Nomen virginis?
B Nomen scriptoris Germani?
C Nomen perdocti viri Austriaci?

:roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 25 Oct, 2005 23.50

Tiberis Marco suo s.d.p. :)
Videamus, quid ille vir doctissimus , scilicet Sigmundus Freud, in libro suo,qui inscriptus est "de vanitate ac somniis in Gulielmi Jensen 'Gradiva'", de ea re praeter alia scripserit:
" Norbertus Hanold, doctor archaeologiae, in illa effigie nihil fere invenit, quod disciplinae causa respiciendum esset; non intellexit, cur animum in eam attenderit, nisi quod quodam modo commotus fuerit...
virgini ita fictae,quasi ingrederetur, nomen dedit Gradivae..."
quae cum ita sint, haec sunt, quae ad quaestiones tuas respondeam:
a) Gradiva b) Gulielmus Jensen c) Sigmundus Freud

vale quam optime! :D
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron