Iulia omnibus sodalibus s.d.
De Christianitate in constitutione Europaea nescio quid sentiam.
Certas regulas oportet omni constitutioni inesse, quas iustificare e ratione non aut difficilissime potest.
Homo autem haud oboediat legibus, quas non agnoscit, quia non intellegit eas prodesse et ei ipsi. Sed quomodo docere homicidam necare esse falsum, vel cum mors illius hominis ei prosit?
Possit Imperativum Categoricum constitutioni proponere, possit sententias aliorum philosophorum, possit deum quendam proponere, problema est unum idemque: Plerique sequuntur eas leges, sed sunt semper, qui non agnoscent - vel cum non sit pars culturae eorum, vel cum aliquo modo praetereant: "Ita, illum interfeci, quia meo iure meoque fide iniuriam mihi fecit vel honorem meum fregit. Si ego idem facerem, illi idem esset ius." Sed hoc modo non possumus vivere in Europa vicesimi primi saeculi!!
Oportet intellegere homines huius generis se in terra vivere, ubi non omnia eo modo gerere possint, quo velint.
Ante annos aliquos unus e summis rei publicae Fridericus Merz locutus est de "cultura ducente Germanica". Qui cum graviter lacessitus sit ob id dictum, quod nimium nationalisticum esse damnaverunt alii, ego tamen puto re vera esse cultura ducens, quam omnes incolas Unionis agnoscere saltem, melius autem imitari oporteat. Id unum idemque est atque assimilatio et integratio, de quibus tam saepe loquuntur. Ea cultura multa traxit e Christianitate, quae regulas vivendi providere solita est, ad quod puto etiam hodie eam valere. Si autem constitutio solum Deo nititur, perfacile est aliis, Musulmanis, Iudaeis, atheistis etc., eam violare, praesertim cum pondus religionis apud Europaeis constantiter decrescet.
Ceterum et ego saepe miror quanta sit stultitia in hominibus. Gravissimum verum est in Proximo Oriente. Quid facerent Israeli, si Palaestini in regione eorum ferverent et eos opprimerent? Si denique summos viros eorum interficerent? Non puto eos aliter agere quam nunc Palaestini. Tamen non intellegunt amorem esse validiorem ultione, et semper volunt Paelestinos primum facere gradum revocareque terroristas. Non autem puto illos potestatem habere de omnibus organisationibus terroristicis, quae non desinent pugnare dum et Israeli pugnant.
Cur tam difficile est intellectu, ut ad pacem producendam semper ambis opus esse partibus et vim nonnisi vim producere??
Valete.
a.d.XVI Kal. Mai.