de navigantium curis

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de navigantium curis

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.12

de navigantium curis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Paulus Januaemsis | 05.11.2003 - 13:31 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Paulus Januaensis amicis salutem dicit
Quadraginta septem anni sunt ab latini studiis perfectis, et nunc audeo latine scribere.
Sententiam inveni de qua disputare posco :"Caelum non animum mutant qui per aequora currunt"
Veram erga omnes omines sententiam puate esse, aut aliqui est qui a domo sua abire potest, curas relinquens?
Gratias vobis ago
Paulus


RE: de navigantium curis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 05.11.2003 - 20:34 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius Paulo Ianuaensi aliisque itinerum cupidis sal.
„Caelum, non animum mutant, qui per aequora (i.e. trans mare, ut ait Horatius) currunt“: verba sane digna, quae nobiscum reputemus. Ac primum quidem in mentem mihi venit Blasius Pascalis eiusque liber praeclarus, qui inscribitur „Cogitata“. Quo in libro haec fere scripta legimus: „Nulla alia de causa homo in malis videtur esse nisi quod quietus domi manere nequit. Extraneis enim oblectamentis voluptatibusque omissis adeo miseram vitae esse condicionem intelleget, ut animum a sollicitudine venando, ludendo, saltando, peregrinando... abducere conetur, sed frustra“ (pens.178, 180sqq., ed. F. Strowski). Quae cum ita sint, quaerendum videtur esse, quomodo animus ista sollicitudine penitus liberandus sit. Ecce adest philosophia, quae sanos nos fieri posse promittit; ostendet enim, quid re vera nostra intersit, hoc est docebit nos bonam mentem rectamque voluntatem. Legite modo Senecae verba haec: „Animum debes mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, licet, ut ait Vergilius noster, ‚terraeque urbesque recedant’, sequentur te, quocumque perveneris, vitia. Hoc idem querenti cuidam Socrates ait, 'Quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas? Premit te eadem causa quae expulit'. Quid terrarum iuvare novitas potest? Quid cognitio urbium aut locorum? In irritum cedit ista iactatio. Quaeris, quare te fuga ista non adiuvet? Tecum fugis. Onus animi deponendum est: non ante tibi ullus placebit locus“ (ep. 28, 1sq.). Quae verba cum in pectus animumque demiserimus, curis liberos et solutos itinera ingressuros nos esse pro certo habeo.



RE: de navigantium curis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: ninashiang | 03.12.2003 - 04:31 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Quaeris, quare te fuga ista non adiuvet? Tecum fugis. Onus animi deponendum est: non ante tibi ullus placebit locus


could you please translate this?


RE: de navigantium curis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 04.12.2003 - 11:12 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius Ninae sal.
Senecae illud dictum ex Latino in Britannicum conversum via electronica heri ad te missum est. vale. pr. Non. Dec. ex Germania inferiore.
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron