Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Ven 05 Ian, 2007 10.14

Iulia omnibus praeter Agricolam sodalibus s. d.

Insunt A:
_ A _ _ _ _ / _ / _ _ _ A _ _ _

Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 05 Ian, 2007 10.35

Mercurius Iuliae s. d.

Non minimo cum gaudio animadverti, amica carissima, patibulum a te iterum feliciter erectum! :D Si enim in aliis colloquiis de philosophia, litteris historia poesique disputando defatigati sumus, hoc ludo iucundissimo paullulum recreari possumus! :D Videamus ergo, ubi litterae E lateant! Vale. Budapestini, Nonis Ianuariis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 05 Ian, 2007 12.41

Iulia Mercurio amico suo sal.
_ A _ _ _ _ / E / _ E _ A _ _ _
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 05 Ian, 2007 21.30

Tiberis Iuliae, Sphingi nescio an invictae, s.d.p.

quamquam ulla adhuc mihi deest suspicio, tamen velim detegas litteram S, si modo titulo insit. :roll:

vale!
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Ven 05 Ian, 2007 21.43

Iulia Tiberi s. d.
Vae, timeo pro mea re, cum iam tertia littera bis occurrat! :shock:

_ A _ _ _ S / E / S E _ A _ _ _

Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 05 Ian, 2007 21.55

Auete omnes!
Primum ego huic ioco ludo; atque haud malum mihi uidetur consilium! :D
Ergo proponere ausim litteram I, quae fortasse omnium postrema erit.

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 05 Ian, 2007 22.14

Marcus Iuliae sphingi clementissimae sal.
Equidem gaudeo, quod patibulum instauratum ad artem musicam videtur pertinere. Nam „Raptus e Seralio“ ante oculos mihi obversatur. Quem titulum, nisi S littera a Tiberi proposita esset, a me investigari non potuisse puto. Utinam ne errem!
Optime vale.
Non. Ian.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 05 Ian, 2007 22.39

Tiberis Marco suo sal.

titulus illius operis musici mihi quoque in mentem venerat; tamen eam suspicionem pro nihilo habendam putavi, cum nullos hic titulos nisi librorum indagari credidissem.


:cry:
vale.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Ven 05 Ian, 2007 23.01

Iulia Sphinx nimis clemens :cry: ternis Oedipodibus Mucio, Marco, Tiberi pariter s. d.
Macte virtute, Marce! Ille titulus ante oculos mihi versabatur. Raptum mense Novembri vidi, qui eximie mihi placuit. Aliud ergo proponas! :D Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 07 Ian, 2007 12.13

QVISQVIS ES, HVC OCVLOS PAVLLVM CONVERTE, SODALIS,
ET SVB LINEOLIS, DETEGE, QVID LATEAT.

_ _ _ _ _ _ _ _ _ _ _ / _ _ _ _ _ _ _ _

(Ne deprimat te laboris moles:
rem ad poëma quoddam pertinere scito.)

Feliciter.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 07 Ian, 2007 12.21

Mercurius Marco suo s.

Congratulor tibi, amice, quod aenigma tuum novissimum disticho ornavisti! Nunc vero ad rem! Videamus litteras E! Vale. Budapestini, a. d. VII. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 07 Ian, 2007 12.30

Marcus Mercurio suo sal.

Bene elegisti E litteram:

_ _ E _ _ _ _ _ _ _ _ / _ _ _ E _ _ _ _

Perge porro.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Discipulus semiotiosus on Sol 07 Ian, 2007 14.35

Sodalibus s.p.d.

Mihi ludus iste laetissimus est! Bene.... quid de littera "V" ? :roll:
Responsionem exspecto.. vale! :D
[..] nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. (Conf. X 3. 3)
Amor clarissimus deus deorum.
Discipulus semiotiosus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Lun 25 Dec, 2006 22.37
Location: Etruria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 07 Ian, 2007 15.10

Marcus Discipulo Semiotioso amico suo Tusco s.d.p.

Equidem, optime, vehementer :( doleo, quod duo illa vocabula, quae patibulo affixi, V (= v, u) littera omnino carent. Noli tibi desperare. Ludus est.

Feliciter.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 07 Ian, 2007 18.33

"I " si forte latet titulo ,quem proposuisti,
-nescio an utile sit - detege, Marce, mihi.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron