de nominibus autocinetorum

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de nominibus autocinetorum

Emitteby Fabius Crassus on Sat 31 Ian, 2009 13.01

Fabius Crassus omnibus sodalibus salutem plurimam atque univorsam.

per longius tempus nil me scripsisse haud ignoro meque maxume paeniteat... his temporibus in praetexta Pseudo-Senecae "Octavia" versanti mihi quaestio quaedam rursum emersit, quam per res multas divorsasque neglegebam quoiusque memoria tamen non funditus extincta est: quid id est, obsecro, quod fabros autocinetorum impellit, ut vehiculis suis nomina tristissuma indant, sicuti Octaviae (Skoda), Phaetontos (VW), Zafirae (Opel)? :shock:

illa enim autocineta talibus nominibus digna hercle ego non puto, immo legisse videor - huius rei admodum studiosus interdum periodica autoraedaria VOLVO - optuma esse; neque hic intersit, quanti preti unumquodque sit...

valete!
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron