Fibula Praenestina

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Fibula Praenestina

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 16.11

Fibula Praenestina
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Hialmarus | 28.07.2003 - 09:54 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Non inter omnes, ut videtur, constat "Fibulam Praenestinam" bene notum falsificatum esse. Verba in fibula insculpta, MANIOS MED VHEVHAKED NVMASIOI, linguam latinam praeclassicam bene simulent, tamen nostro tempore ficta sunt. Anno MCMLXXX falsificatio aperta est. In encyclopaediis, e. g., ante id annum editis de fibula non dubitatur; inscriptio latina ut magni momenti nominatur. At etiamnunc, cum de lingua latina agitur, nonnumquam de fibula sine cognitione apertae falsificationis scribitur. Sic in Enc. Brit., item in adiuncto Nuntiis Latinis optimo "A Note on the Latin Langage".


RE: Fibula Praenestina
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Renato Piva | 27.08.2003 - 10:01 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Argumenta a Maria illa Guarducci de falsificatione adducta non omnibus doctis disciplinarum archaeologiae, linguisticae, philologicae persuaserunt. Lis adhuc sub iudice est. Hoc tantum dici potest: magna pars virorum feminarumque doctarum adhuc nequaquam putat fibulam illam Praenestinam falsificatam esse.


RE: Fibula Praenestina
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 27.08.2003 - 13:07 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus omnibus salutem.


Summa cum admiratione Hialmari de fibula Praenestina commentarium legi, adhuc numquam audito fidem inscriptionis illi incusae ab ullo in dubium esse vocatam. Mirum autem mihi fuit de illa "falsificatione", quam iam a. D. MCMLXXX apertam Hialmarus scripsit, meum magistrum linguisticae ante paucis annis me auditore nihil memoravisse, immo inscriptionem istam ab eo accuratissime nobis demonstratam. Quo maiore solatione nuncium Renati perlegi, qui argumenta illius Mariae Guarducci, qui huius sententiae auctor sit, a philologis multis haud probata esse monuit, immo maiorem partem eorum inscriptionem veram ac fide dignam esse fateri. Quae cum ita sint, ne Guarduccio temere credamus, nec vero omnino eius sententiam abiciamus; sed qualia argumenta ad suam sententiam defendendam ac affirmandam proposuerit, cognoscamus. Unde rogo te, care Herimanne, ut eas nobis demonstres. Valete.



RE: Fibula Praenestina
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Hialmarus | 27.08.2003 - 17:34 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
De "Fibula Praenestina" ut falsificato primum in ephemeride Svenska Dagbladet, credo anno 1980, legi. Postea in libro classici Arvid Andr
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron