de statu civitatis Iraquianae

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de statu civitatis Iraquianae

Emitteby Tiberis on Mart 04 Ian, 2005 23.15

Tiberis cunctis sodalibus s.d.p.
cum omnes homines hoc tempore - quid mirum? -animos intendant ad terras Asiae euroaustrales , caveamus, ne tanta illa calamitate velut satiati rerum Iraquianarum obliviscamur. nam in dies crescit numerus occisorum, in dies parantur insidiae, in dies augetur et discordia civium et odium barbarorum. barbarorum? nonne ii sunt barbari, qui iure gentium neglecto bellum huic terrae intulerint sine ullo periculo suo? nonne sunt barbari,qui, cum populo Iraquiano libertatem ac democratiam polliciti essent,nil reddiderint nisi caedem atque anarchiam ? nonne sunt barbari, quibus intercedentibus multo plures homines vitam ac fortunas amiserint quam Saddamo Hussein imperante,quem barbarissimum omnium appellaverunt?
at isti barbari non desinunt affirmare fore, ut comitia libera, dummodo habeantur, omne in melius flectant. liberane comitia ? qui potest fieri, ut comitia libera sint, cum terra, in qua habentur, occupata sit ? num possunt libera esse comitia, cum homines caedibus ac terrore sint expavefacti ?
comitiis istis condicio civium non mutabitur,ut qui non otium ac concordiam suffragari possint.
valete.
prid.Non.Ian.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Merc 05 Ian, 2005 14.33

Marcus Tiberi s.d.p.
Fieri non potest, quin ex animo tibi assentiar. Quod ad res Iraquianas attinet, multis ante mensibus tecum me scis paulum dissensisse. Sed statu civitatis Iraquianae attentissime maximoque cum dolore animadverso sententiae meae nunc commutationem factam esse confiteor. Propinqui quoque mei Americani sollicitudine affecti sunt... Nullum video caedibus modum :cry: .
Vale. Non. Ian. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 05 Ian, 2005 15.23

Mercurius omnibus s. d.

Et ego vobis assentior. Sed, si iam sic se res habent, nos speremus oportet fore, ut comitia illa sine caedibus ac calamitatibus maioribus, feliciter eveniant. Ceterum et rebelles illos, qui bombis explosis fere quotidie multos cives innocentes interficiunt, nonnisi territores pessimos appellari posse censuerim. Quid enim de istis "hominibus" putandum est, qui suum populum, suos concives, sine ullo discrimine sexus aetatisque, bestiarum more trucidant? Valete. Aquinci, Non. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Iraquiae statu

Emitteby Herimannus on Merc 05 Ian, 2005 23.08

Herimannus amicis et sodalibus sal.

Ego etiam, sodales, :( dolens anno incipiente animum rebus Iraquianis vergo, praeter infelices Asiae populos: nam nihil melius fieri videtur, caedes ab occupantibus perpetratae et ictus territorum tantopere multiplicantur, ut fere de illis certiores non amplius fiamus, populus pessima in vita cotidiana patitur. Suffragia tamen Americanorum palam locuta sunt: quae Bush eiusque cohors agunt, placent.
In Iraquia oriuntur mala, quae sub tyrannide Saddam aberant vel latebant, praesertim furores fanatici oppositarum Islamicarum partium et terrorismus;carent autem aqua, vis electrica, victus, schola (nisi dictorum fanaticorum). Praeterea hoc unum Americanis cordi est, petrolei fontes occupasse et "novam aedificationem" civitatis Iraquianae sodalibus Georgii Bush committi. Sic nulla civium concordia, nulla vita communis creabitur.

Valete!

Novocomi, Nonis Ianuariis MMV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron