Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 19 Iul, 2005 14.17

Marcus Soteri s.d.p.
Non modo tuum me gaudium gaudere scito, probatissime mi amice, sed etiam, quod in his colloquiis pari et mutua devincti benevolentia ipsi nos alii aliis inter nos prodesse possumus. Cives enim omnes nos esse puto rei publicae illius maioris, quam Seneca his amplissimis adumbravit verbis: Duas res publicas animo complectamur, alteram magnam et vere publicam, qua di atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur: alteram, cui nos adscripsit condicio nascendi. Haec aut Atheniensium erit aut Carthaginiensium aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnis pertineat homines, sed ad certos. Quidam eodem tempore utrique rei publicae dant operam, maiori minorique, quidam tantum minori, quidam tantum maiori (de otio 4, 1).
Assentior quidem Senecae, sed hoc addere velim: „terminos civitatis nostrae cum sole et cum lingua Latina metimur“.
Quod vero ad lectionem „revisunt“ (Stat. Silv. 5, 4, 8 ) attinet, Henrico Fratre locuto causam finitam esse censeo.
Optime iubeo te valere, mi amice singularis. :D
XIV K. Aug. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Scipio on Lun 25 Iul, 2005 12.59

Quis Aldei Huxley librum "mirabilis novus mundus" (brave new world)legit ?
Iste liber pulcher atque magni momenti est. Puto vestra hunc librum maxime interesse.
Hic liber annorum triginta est, sed libri fabula magni hodierna est.
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Iulianus on Lun 25 Iul, 2005 20.02

Iulianus Scipioni s.d.p.

Hunc librum legebam et eum tristem esse puto. Aldous Huxley technicam technologiamque conscribens paulo ineptus est sed humanitatem optime descripsit. Itaque assentior tibi Scipio, nam pluritas voluptatem habens, mente liberari facile possint. Utinam universum hominum genus tam sapiens esset, quam voluptatem cupiens.....

Vale
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 25 Iul, 2005 20.35

M. Favonius sodalibus, imprimis Scipioni s.d.
Ita est, Scipio: Huxleii librum etiamnunc maximi puto esse momenti. Qui enim, quamvis anno MCMXXXI scriptus sit, tamen rerum plenus est horribilium, quibus vitam humanam nostris temporibus opprimi posse Huxleius incredibili sagacitate praedixit. Ut paucis - ad meum scilicet arbitrium - utar exemplis: artificiosa praegnatione extrauterina procreati hominum fetus quibusdam rationibus ita afficiuntur, ut quinque hominum exsistant classes, quae Graecis litteris significantur. Nimirum classis quae vocatur alpha primum obtinet locum. Procreantur etiam innumerabiles fratres sororesque, qui nihil omnino differunt. Omnium hominum vita publica continetur custodia. Infantes erudiuntur hypnopaedia: quaecumque ad vitam necessaria putantur, in aures eorum, dum dormiunt, insusurrantur. Non est Deus (Anglice: Lord), sed Ford. Non iam sunt permultae res publicae inter se diversae, sed una sola totum complectitur orbem terrarum. Cuius columina non sunt philosophi, sed philatelistae. Quicumque animo fracto est ac demisso, ei medicamento uti licet, quod appellatur Soma. Et alia sunt multa exempla eiusdem fere generis. Sed aliquando homo, qui ferus incultusque putatur, in hoc mundo novo apparet... Haec hactenus.
Ut finem faciam, hoc addere velim: Anno MCMLVIII Huxleius librum composuit, qui inscribitur „Brave New World Revisited“; quo in libro plurimas res anno MCMXXXI a se praedictas his temporibus factas esse scribit: Cum nimius hominum sit numerus, liberis procreandis modum esse ponendum vel potius iam positum; mercatores moderatoresque rerum publicarum praeconiis saepe eo uti consilio, ut subconscientia affecta hominum ratio ac liberum arbitrium debilitetur; in usu etiam esse lavationem quae dicitur cerebri et id genus alia plura. Accedit, quod technica genetica periculi plena esse dicitur.
Manifestum ergo videtur nos ab Huxleio admoneri, ut res humanas omni cogitatione pertractemus.
Optime valete. VIII K. Aug. Crefeldiæ.
:roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulianus on Mart 06 Sep, 2005 17.45

Iulianus sodalibus s.d.

Ludwig Wittigenstein, auctor libri cui titulus„Tractatus logico-philosophicus“, cogitator admirabilis erat ut mihi videtur. Sententiae Wittigensteinis breves circumscriptaeque et ordinatae perfecte sunt. Primum anno 1921 opus eius Germanice editum est. Deinde Anglice et alia linqua. Nescio de versio Latina. Sitne Tractatus logoico-philosophicus in Latine convertitur ? Estne emptibilis versio Latina ?

Valete
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

Emitteby augustinus on Sat 12 Nov, 2005 3.47

Patrici Leigh Fermor "Inter silvas et aquam" librum omnibus terrarum Hungariae vel Transylvaniae amatoribus commendarem.
Magna cum delectatione hunc librum perlegi et nunc, priorem librum de eadem serie eiusdem auctori "Tempus donorum" vocatum, qui scriptoris per Hollandiam, Germaniam, Austriamque vias ennarat, legere vellem..
Patricius Leigh Fermor, undeviginti annorum natus, AD. MCMXXXIV, ab Hollandia in Constantinopolin per pedes profectus est.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

De Augustino Streuvels scriptore Flandrico

Emitteby Marcus Favonius on Ven 23 Dec, 2005 16.02

M. Favonius Bernardo Flori amico Flandrico ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Cum vitricus, qui perbene Flandrice loquebatur, mortuus esset, in possessionem nonnullorum veni librorum, qui ad litteras Flandricas pertinent. Inter quos etiam hos Augustini Streuvels repperi libros: „De oogst“, id est „Messis“ et „De werkman“, id est „Mercennarius“. Streuvels de dura fortuna messorum, qui in Francogalliam profecti plurimum operae laborisque in agris demetendis consumebant, tam ingeniose narrat, ut quasdam tabulas a Vincentio van Gogh pictas reminisci videamur. Equidem doleo, quod clarissimum illum librum, qui inscribitur „De Vlaschaard“, id est „Ager lino consitus“, ad manum non habeo. Qui quam primum comparandus mihi et legendus est.
Optime valete. Larentalibus a. MMV.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Bernardus Flos on Lun 26 Dec, 2005 13.19

Bernardus Flos Marco Favonio aliis sodalibusque s.d.

Maxima cum admiratione accepi, egregissime amice, te Flandricarum litterarum thesaurum possidere, et te amare illos libros, qui mihi sunt carissimi. Etiam "suspicio" te illos libros in Flandrica lingua legere! :)

Tibi peto ut me certiorem facias de tuis lectionibus Flandricorum librorum et de scriptoribus quos amas. Nonne tu censes Flandricas litteras plus quam litteras aliorum gentium narrare de hominibus humilibus, de labore, de cotidiano certamine cum ipsa vita? Occurunt haec et in libris novissimis.

Optime valete!

Bernardus Flos, Corteriaci, a.d. VII Kal. Ian.
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Dec, 2005 17.50

M. Favonius sodalibus litterarum externarum studiosissimis, imprimis Bernardo Flori collegae honoratissimo s.d.p.

Admodum adulescentulus in patriam tuam, Bernarde, non raro profectus imprimis haec cognovi oppida: Antverpiam, Brugas, Gandavum. Praeterea erat nobis amicitia cum auditore vel potius causae criminalis actore, qui Bruxellis munere fungebatur. Quam ob causam linguam Flandricam aliqua ex parte quidem intellego, sed Flandrice ipse loqui nequeo. Persaepe autem emissionibus radiophonicis et Flandricis delector et Batavis.
Quod vero ad litteras Flandricas attinet, imprimis epistulis tuis me adductum esse scito, ut libros plus quinquaginta quinque ante annis hereditate acceptos in manus sumerem. Neque vero sunt libri nisi in Germanicum conversi, id quod valde doleo. Forsitan, cum res hereditariae illis temporibus distribuerentur, libri in lingua Flandrica editi nescio quomodo amissi sint.
Interea librorum venditori mandavi librum illum, qui inscribitur „De Vlaschaard“ (Latine „Ager lino consitus“, Germanice „Der Flachsacker“). Quo lecto, quid sentiam, ad te scribam. Nunc exspectatione sum suspensus...: Streuvels ~ Dostoevskij?
Ut finem faciam scribendi, prorsus me nescire doleo, quos libros Flandricos novissimos legendos esse censeas.

Curate, ut quam optime valeatis. Die Stephani protom. Ex Rhenania inferiore.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Kalevala

Emitteby Marcus Favonius on Ven 30 Dec, 2005 21.25

M. Favonius sodalibus, imprimis Galeano Archineo Avio sal.

Carmen epicum Finnorum KALEVALA a Tuomo Pekkanen Latine redditum est:

Kalevala Latina. Carmen epicum nationis Finnorum in perpetuam memoriam anniversarii centesimi quinquagesimi transtulit Tuomo Pekkanen. Praebente sumptus Collegio anni festi Kalevalae celebrandi. Kalevalaseura - Societas Kalevalensis. Helsinki 1986, 1996. Suomalaisen Kirjallisuuden Seura - Societas Litterarum Finnicarum.

Valete. III K. Ian.

:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sat 31 Dec, 2005 0.16

Soter Galeano Archineo Avio, Marco Favonio et omnibus Sodalibus pariter s.p.d.

Adhortationi felici Galeani Archinei Aviii (in nuntio 4207, in “Lectione Magnaâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Galeanus Archineus Avius on Sat 31 Dec, 2005 1.11

Sotri alii pariter salutem d,

Vobis multas gratias affero, ut respondistis mea propositione illam Kalevalam respectante, etiamsi non literatura latina est, sed clarissima lectaque a multis in mundo.
Certe illa ad literaturam mundialem pertinet, sed non est facile intellegere versionem originalem de Eliai Loennenroeti, quam emi in rete, sed hanc intellegere potero studium finnicae linguae complecturo.
Casu hodierno emi translationem germanicum, quae me adiuvat intellegere hanc quam intellegendam est.
Alia literatura hodierna, quam mihi placuit multum, erat hac a Roberto Harri qui scripsit "Patria". Liber narrat historiam de Germania bello secundo mundi victo imparaturque a Hitleri aliisque talibus hominibus.
Etiam narrat historiam de Xaveri Maerte, homine quo laborat politia officiale nomine portante "SA", qui invenit fundamentum crudele statui in quo vivendus est quia varios homines "clarissimos" a ignotis interfecti sunt.
Hac historia controversa est, assentior, sed mihi mostravit homines fictionales modo cotidiano in mundo suo. Hoc mundum realiter non existendum umquam, sed nobis dat speculum in qua videre posse quod accedisset si Hitler interfectoreque vicissent hoc bellum crudele creavissent societatem plenam hominum qui vigilavissent alios et alia.
Germano dicio ut non sit terram in quo vivere vellem....Germania hodierna diversior est hac visione, pluraliter, cum muliere capite statui quam Finnlandia vel aliae terrae.

Curate ut valeatis!

Galeanus Archineus Avius
Fiat iustitia, pereat mundus ... dixit Aristoteles
Galeanus Archineus Avius
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Iov 11 Nov, 2004 1.50
Location: Germania superior

libros lege

Emitteby Laetitia on Sat 31 Dec, 2005 19.05

Laetitia M. Favonio et omnibus ceteris s.d.
Nonne putatis "Mirabilem novam terram", sicut et "MCMLXXXIV annum" atque "Fahrenheit quadringentesimum quinquagesimum primum" similiter praedixisse quomodo vita nostra opprimi posse futuris temporibus?

Corporis emendatio pro animi, id est futura genetica manipulatio, sicut et litterarum studiorum damnatio, nihil aliud est nisi consueta ratio qua homines facilius in aliena potestate reddantur: panem et circenses.

Ut omnia bene eveniant, vobis ex animo exopto! Felicem annum novum!
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 01 Ian, 2006 18.00

M. Favonius Laetitiae ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Asperrima illa pericula, quae nobis impendere scribis, Laetitia, ab Huxley, Orwell Bradburyque scriptoribus tam dilucide oculis nostris subiciuntur, ut nemini nostrum ea aequo animo ferenda esse liceat dicere. Sed nos quid faciamus, ne periculis illis opprimamur?
Equidem primo incipientis anni die polliceamur oportere censeo nos omnes, quantum poterimus, omnem curam cogitationemque in cultu atque humanitate augenda posituros esse. Haec respiciens etiam colloquia nostra aliquantulum ex usu fore iudico.

Annum novum faustum felicem fortunatumque vobis precor.

Kalendis Ianuariis a. MMVI.

:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De libro Flandrico, qui inscribitur "Ager lino consitus

Emitteby Marcus Favonius on Mart 03 Ian, 2006 20.51

M. Favonius Bernardo Flori ceterisque sodalibus pariter omnibus s.d.p.
Auctore te, collega optime, devoravi Augustini Streuvels librum, qui inscribitur „De Vlaschaard“, id est „Ager lino consitus“. Et commotus sum; Streuvels enim ea, quae in rerum natura fiunt, ingeniosissime refert ad hominum mentes: quattuor temporum mutationes secutus librum divisit in totidem partes, quae cum progressu controversiae inter patrem et filium ortae mirifice congruunt. Imprimis vero caelum Flandricum et regionem prope Scaldim fluvium sitam tanta subtilitate exponit, ut sermone suo puro dilucidoque pictorem aemulatus esse videatur. Quod hoc exemplo confirmare velim. Ecce initium capitis tertii, quod inscribitur „Herbis florentibus“:
„Adest solstitiale tempus terrisque nunc imperat aestas. Sol rerum potitus summi caeli principatum obtinet longissimeque ibi remotus a mane ad vesperum constantem conficit cursum. Tamquam fervor aureus lux in omnes excurrit partes, et ardor ignei imbris modo effunditur. Splendore collustrantur lata arva segetesque fluctuantes... Ripae Scaldis late patentes leniterque declives mille modis viridi colore constratae sunt fructuum aestivorum.“
Quibus verbis lectis nonne quasdam reminiscimur tabulas, quas Vincentius de Gogh flammeis pinxit coloribus?
Optime vale, valete.
III Non. Ian. Ex Cornicum Campo.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron