M. Favonius sodalibus gravissime patibulatis, imprimis Iuliae, Mercurio, Pisto Regiomontano s.d.p.
NUSQUAM: summa cura studioque indagatum! Gratulor tibi, Regiomontane

! Quod ad titulum Latinum attinet, victor abisti. Aenigmatis ergo proponendi nunc tuas velim esse partes.
Sed revertamur ad titulum illum perversum! Facile est intellectu: MAUQSUN, id est nusquam. Quem titulum sane insolitum quam paucissimis explicabo:
Samuel Butler Britanniam quae vocatur Victorianam eiusque morum vitia perversa carpturus satiram scribere sibi proposuerat. Qua de causa in titulo libri inveniendo litterarum ordinem permutavit sive pervertit et hoc excogitavit anagramma: Nowhere ->
EREWHON. Quod Latine hoc reddi licet modo: Nusquam -> Mauqsun. Utinam ne „patibulatori mihi dolosissimo“ suscenseatis!
Dis manibus Lepidi expiatis nonne tu, mi Piste, hereditatem adibis?
Valete, amici. VII Id. Ian. Crefeldiæ.