Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Marsilio Patavino

Emitteby Marcus Favonius on Lun 30 Aug, 2004 12.12

M. Favonius sodalibus, imprimis Spartaco s.

Ut facile intellegatis, quale Marsilii Patavini scribendi sit genus, hunc ex Defensore Pacis transcripsi paragraphum (dict. I, cap. I, § 4; ed. R. Scholz a. MCMXXXII):

„Sunt igitur, ut diximus, pacis seu tranquillitatis fructus optimi, opposite vero litis importabilia nocumenta: propter quod pacem optare, non habentes querere, quesitam servare, litemque oppositam omni conamine repellere debemus. Ad ea quoque singuli fratres, eoque magis collegia et communitates se invicem iuvare tenentur, tam superne caritatis affectu, quam vinculo sive iure societatis humane. Quod eciam Plato nos admonet, teste Tullio, De Officiis libro primo, cum dixit: Non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vendicat, partem amici. Cuius sentencie subdit Tullius consequenter: Atque, ut Stoicis placet, que in terris gignuntur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa generatos esse: in hoc naturam ducem sequi debemus, communes utilitates in medium afferre. Quodque communis utilitas non parva foret, quinimo necessitas, iam dicte singularis cause licium, regnis atque communitatibus omnibus nocumenta non parva minantis, reserare sophisma, curam vigilem diligentemque operam huic prebere tenetur quilibet, commune volens et potens utile cernere. Hoc enim immanifesto, nequaquam pestis hec evitari potest, nec ipsius perniciosus effectus a regnis seu civilitatibus resecari perfecte.“

Marsilius orthographiam suo Latine loquendi modo videtur accommodasse; itaque cum ea discrepat, quam nos sequi solemus.

Valete.
:)
III Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 23 Sep, 2004 22.12

Iulia sodalibus sal.

Ut promisi, hic unum ex Horatii carminibus mihi carissimis (III, 9):

Donec gratus eram tibi
nec quisquam potior bracchia candidae
cervici iuvenis dabat,
Persarum vigui rege beatior.

'Donec non alia magis 5
arsisti neque erat Lydia post Chloen,
multi Lydia nominis,
Romana vigui clarior Ilia.'

Me nunc Thressa Chloe regit,
dulcis docta modos et citharae sciens, 10
pro qua non metuam mori,
si parcent animae fata superstiti.

'Me torret face mutua
Thurini Calais filius Ornyti,
pro quo bis patiar mori, 15
si parcent puero fata superstiti.'

Quid si prisca redit Venus
diductosque iugo cogit aeneo,
si flava excutitur Chloe
reiectaeque patet ianua Lydiae? 20

'Quamquam sidere pulchrior
ille est, tu levior cortice et inprobo
iracundior Hadria,
tecum vivere amem, tecum obeam lubens.'


Suspicor et hic nonnulla carmina secutura... :wink:

Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Donec gratus

Emitteby Herimannus on Iov 23 Sep, 2004 23.09

Herimannus Iuliae

Iulia, mihi exta trivisti ....
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 24 Sep, 2004 11.37

Mercurius Herimanno s. d.

Scripsisti, amice, Iuliam tibi exta trivisse. Etsi tua verba intelligere mihi videor (sc. scribere voluisti Iuliae nuntio te maxime commotum esse), tamen hanc expressionem numquam adhuc legi. Nonne ea e lingua tua vernacula emanat? Vale. d. VIII. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Cat. 101; Prop. 4, 11.

Emitteby Marcus Favonius on Ven 24 Sep, 2004 20.50

M. Favonius sodalibus s.
Ne miserabiles versus atque flebiles deessent florilegio nostro, praestantissima duo haec describenda censui esse carmina, quorum alterum a Catullo (CI) , alterum a Propertio (IV 11) conditum esse non ignoratis. Non tenebo vos pluribus...

„Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
Heu miser indigne frater adempte mihi,
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
atque in perpetuum, frater, ave atque vale.“

***

„Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
panditur ad nullas ianua nigra preces;
cum semel infernas intrarunt funera leges,
non exorato stant adamante viae.
Te licet orantem fuscae deus audiat aulae:
nempe tuas lacrimas litora surda bibent.
Vota movent superos: ubi portitor aera recepit,
obserat herbosos lurida porta rogos.
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
detraheret lecto fax inimica caput.
[...]“

Valete. VIII Kal. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 24 Sep, 2004 23.54

Mercurius Marco s. d.

Num lugeas, mi Marce? Quod di avertant!!!! Ceterum congratulor tibi, quod iam plus quam CCC nuntiorum scripsisti... :wink: Columna, robur, spesque nostri fori es, amice carissime! Vale. Contra Aquincum, :wink: d. VIII. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 25 Sep, 2004 0.11

Iulia sodalibus sal.

Recte memineras poemata tristia, Marce, quibus plurimum moveri solemus et quae ob eam causam inter pulcherrima duco. Legendo mihi saepe venit in mentem sententia Aristotelis de tragoedia: Est iis el
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De extis et Orpheo

Emitteby Herimannus on Sat 25 Sep, 2004 0.45

Herimannus amicis sal.

Confiteor, Mercuri, me Italicum dictum audacter convertisse; neque me paenitet, quod versibus vel spectaculis quibusdam viscera ipsa mihi conteruntur propter animi commotionem.
De loco ab Iulia citato, mihi quidem videtur versus novissimos levi cum ironia confectos esse: nam permutari narrantur fabulae veterrimae (Tantalus bibit, volucres iecinore abstinent, Sisyphus quiescit). Hoc etiam in Ovidii poemate iuvat: exstrui et destrui μυθον.

Valete omnes!

Novocomi, a. d. VII K. Oct.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Mart 28 Sep, 2004 16.08

Spartacus omnibus sodalibus sal.


Cum iam multa de Catullo locuti sumus, cur non paululum de Martialis Epigrammata narrare, poeta quem studentes diligere solent, cuius opus nemo sine risu longo lire potest?

Cacchinavi admodum, amici, cum versus inferos legerem:


<<
Languebam: sed tu comitatus protinus ad me

uenisti centum, Symmache, discipulis.

Centum me tetigere manus aquilone gelatae:

non habui febrem, Symmache, nunc habeo.

(Epigrammata, 5,9)

>>


Valete.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Mart 28 Sep, 2004 17.05

M. Favonius epigrammatum amatoribus, imprimis Spartaco sal.

Summa es laude dignus, Spartace, quod Martialem poetam ad colloquia nostra invitasti. In hac enim valle fletus sive lacrimarum quam saepissime rideamus. Agitedum!

„Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
et cor solus habes, solus et ingenium.
Omnia solus habes - nec me puta velle negare! -,
uxorem sed habes, Candide, cum populo.“

Quam artificiose Martialis hoc epigramma (3, 26) composuerit, facile intellegitur: noviens „solus (habes)“, primum octo res singulares, deinde omnia, ut in summam adducamur exspectationem; postremo carminis quasi mucro necopinatus apparet „uxorem... cum populo“!
:lol:
Valete.

IV Kal. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Merc 29 Sep, 2004 2.56

Spartacus ridibundus omnibus sodalibus imprimis Favonio sal.

Inspice num quoque rideas, mi Favoni, quotienscumque haec Martialis verba legas:

<
"Thaida Quintus amat". "Quam Thaida?". "Thaida luscam."
Unum oculum Thais non habet, ille duos.
>

Vix continere risus possum!

Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 02 Oct, 2004 20.23

Spartacus S.D. omnibus sodalibus


Praeter uberrimum Favonium, virum ingenti obstinatione ad latinitatem porrigendum paratum, nemo ullam solam rem de Martialis epigrammatibus praebuit! Hoc lugeo; naturam meam omnia aperte dicere fatear.

Quoniam Martialem cuicui displicere posse nullo pacto existimo, restat solum ut hanc remissionem sive angustiae temporis vestrae sive delectationi modo legendo tribuam.

Etenim, video sentioque multos nostrorum potius legere quam scribere malle. Dissentire licet, esto!, pergam tunc idque faciam quod oportere censeo, nam habeo pro certo plerosque e vobis probaturos esse: aliud iucundum Martialis epigramma festim mittam!



<<
Mentiris iuuenem tinctis, Laetine, capillis,
tam subito coruus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
personam capiti detrahet illa tuo.
>>
(III,43)


Valete.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 02 Oct, 2004 22.15

Spartacus Martialem diligentibus sal.


Sinite istud brevissimum epigrammata amoenissimi Martialis vobis praebeam:

<<
De nullo quereris, nulli maledicis, Apici:
rumor ait linguae te tamen esse malae.
>>
(III, 80)


Optime valeatis!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Sat 02 Oct, 2004 22.54

Iulia sodalibus, imprimis Spartaco sal.

Tacui, mi Spartace, quia haud multa Martialis poemata mihi sunt nota, sed libenter addisco, praecipue cum de omnibus debeam cacchinare vel saltem ridere! :D Puto me illud III, 43 ante unos annos alicubi legisse, sed cetera adhuc ignota mihi fuerunt. Plurimum cacchinavi de poemate a Marco citato, in quo tam saepe utens verbo "solus" et praecipue parenthese illa innocenti "nec me puta velle negare!" optime praeparat culmen in versu ultimo "uxorem sed habes, Candide, cum populo."
Pergite ergo, et multa alia carmina mittite! Si ego novissem plura, idem facerem et vobiscum de iis disputarem. Cum non possim, cupidissima sum discendi! :D

Valetote.
Gottingae, a. d. VI. Non. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 02 Oct, 2004 23.30

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae Spartacoque s.d.p.

Ecce duo Martialis epigrammata, quorum alterum ad feminas, alterum ad virum pertinet:

„Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.“
(5, 43)

„Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos
et tegitur pictis sordida calva comis.
Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
radere te melius spongea, Phoebe, potest.“
(6, 47)

Innumerabilis fere est epigrammatum numerus... :roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron