Iulia Damiano ac Marco sal.
Perfecte, ut soles, aenigma solvisti, Damiane. Quod et ego nun putavi difficile, sed scivi esse carmen compositum.
Ante nota mihi fuit nonnisi versio Germanica, quae, ut recte indicas, Marce, conversio multo est melior. Scito ergo non a me esse scripta versus illos, et ignosce me illos hic tam mendosos conscribisse: Minime enim puto me tam cito decem posse versus componere, et aliam versionem in interrete non inveni. (Epitaphium nonne primum Graece scriptum est? Cui est notus textus Graecus?)
Si vis, Marce, potes carmen emendare.
Valetote.
Gottingae, a. d. XIII. Kal. Ian.