religiones in mundo hodierno

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

religiones in mundo hodierno

Emitteby Bricius on Iov 30 Dec, 2004 17.44

Animales in Deo vel in ulla forma divinitatis non credunt et unquam crederunt. Cum autem homo a animale simio ad quod est hodie factus sit, cum ignis rationis in illo natus sit, credit. A nonnullis annis, a “philosophis lucumâ€
Lingua quaedam nondum mortua est si adhuc sunt homines qui ea loqui possunt et volunt.
Bricius
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Lun 12 Apr, 2004 14.51
Location: Gallia

religiones in mundo hodierno

Emitteby Iulianus on Sol 02 Ian, 2005 13.48

Iulianus Bricio salutem dicit

Questio tua compositica est et multas res includit. Itaque nomina sensusque rerum gravissimarum explicari oportet. Hoc modo disputationem talem ad finem adducere poterimus probabile.
Quam ob rem, primum te rogare debeo:

1. Quis est homo ? Estne homini solum agilitas ut simiae ? Sin homo ingenium habet ut deus – cur totum genus humanum rationis expers est?

2. Quid est fides ? Si vir quidam deum esse negat – none est huic aliqua prothesis fidei ecclesiaeque ut: acta diurna, televisio, cinematographeum et cetera ?

Ego autem non plus 1% nostrum sapientem puto. Ecce homines - maior pars horum enim insipientiam amant... :(
Vale
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 02 Ian, 2005 14.47

M. Favonius sodalibus, imprimis Bricio Iulianoque sal.
Religio est, cum homo intellegit se non a semet ipso esse seque prorsus depend
Last edited by Marcus Favonius on Mart 04 Ian, 2005 11.25, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Sol 02 Ian, 2005 16.35

Pistos Bricio s.d.p.

“Erat lux vera, quae inluminat omnem hominem venientem in mundum.â€
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Iulia on Sol 02 Ian, 2005 22.48

Iulia sodalibus sal.

Marce, sententiam tuam maxime probo. Sunt plures rationes quibus universum videtur posse explicari - omnia fortuitu fieri, omnia esse praedestinata, omnia - ut dicunt scientiae naturales - a certis legibus esse facta et factura, etc. Quovis autem itinere quaeris responsum, semper est aliquid inexplicabile: physici e.g. mirantur, quod universum tali esse natura, ut nemo possit dicere utrum sit implosurum an semper expanditurum; si enim paululum minus esset materiei in eo, expanderet, si autem esset paululum plus, imploderet.
Sunt autem multi homines, prorsus qui negent se credere in Deum, qui ipsi autem tibi diligentius quaerenti dicent se credere si non in Deum, tamen in quandam potestatem inexplicabilem, quam autem confiteantur oportet deum appellari posse. Qui homines, cum negant se in deum credere, recusant fidem Christianam vel dogmatismum ecclesiae, non autem negant esse quandam potestatem, quam solum non dei nomine dicere volunt.

Videte diagolum e Fauso a Goethe scripto (Hortus Marthae):
M.: Credisne in Deum?
F.: Puella mea, cui licet dicere:
Credo in Deum?
Sacerdodes potes aut sapientes rogare,
quorum responsum ludum videtur esse
de quaerente.
M.: Ergo non credis?
F.: Noli me perperam intellegere, facies tu dulcis!
Cui licet eum nominare?
cuique confiteri:
Credo! ?
Cui sentire
et audere
dicere: Non credo! ?
Qui omnia complectat,
omnia sustinet,
nonne tenet sustinetque
te, me, se ipsum?
Caeli nonne curvantur in altis?
Terra nonne hic infra firme iacit?
Et nonne, benigne spectantia, ascendunt
Sidera perpetua?
Nonne oculo in oculum tibi video,
et nonne omnia
in caput ac cor tibi urgent,
et in secreto aeterno sunt
visibiliter invisibiliter iuxta te?
De hoc exple cor tuum, quamviscumque sit magnum,
et quando tota in hoc sensu es beata,
appelle beatitudinem! cor! amorem! deum!
Ego non scio nomen
huius rei. Sensus est omnia!
Nomen sonitus est ac fumus.
[...]
hoc dicunt ubique
omnia cordia sib die caeleste,
omnis in sua lingua;
cur non ego mea?


Tali modo putaverim omnes credere in deum, quibus cordi est aliquid novisse de mundo. Ceterum diligo sententiam Pauli in epistola sua prima ad Corinthios:
1:25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus

Valete!
Gottingae, a. d. IV. Non. Ian.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Pistos on Lun 03 Ian, 2005 1.55

Pistos sodalibus s.d.p.

Adiungendum mihi est, mi Brici, Immanuel Kant, clarissimum philosophum lucum, ostendisse: ratione neque confirmari neque dissuaderi posse deum esse, nisi, mi Marce, deus sit non is, qui sit. (Si is sit, qui non sit, deus esse possit is, quo maius nihil sit.) Sed credere in deum quendam, qui non est, difficilius mihi videtur. Itaque credo in deum, quem esse credo, qui spiritus sanctus caritatis amplificandae causa et in ecclesia et ibi, ubi flare velit, vivat, nisi alii spiritus animos hominum occupaverint vel vocaverint spiritus alios ipsi hominum animi vel res animos alios spiritus vocare fecerint.

Ceterum tibi, mi Marce, assentior religionem esse, cum homo intellegit se non a semet ipso esse. "non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio." (Paulus ad Romanos 7,15)

Valete!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Maxos on Sat 08 Ian, 2005 3.15

"Parva religio" ait Cornelius Tacitus.

Id est quod censeo.
Volito vivus per ora virum
Maxos
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Sat 08 Ian, 2005 2.33
Location: Gallia Cispadana, Urbs Parma

Emitteby Marcus Favonius on Sat 08 Ian, 2005 11.38

M. Favonius Maxo sal.
Scripsisti: „"Parva religio" ait Cornelius Tacitus.“ Bene, sed quo loco verba leguntur? Notum mihi est illud Livianum: „Nihil enim in speciem fallacius quam prava religio. Ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor...“ (ab urbe condita 39, 16, 6sq.). An tibi ante oculos obversabantur Taciti verba „exitialis superstitio“ (ann. 15, 44)? :roll:
Vale.
VI Id. Ian. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Sat 08 Ian, 2005 15.08

Pistos Maxo Bricio Iuliano Iuliae imprimis Marco Claudiano suo iisque, qui hoc thema perlegentur, s.d.p.

Stupeo, macte Marce, tanta ingenii vi tua. Venit aliquis, dicit aliquid de aliquo etsi praeclaro atque ingeniosissimo scriptore, sed tu scis te ista verba apud illum scriptorem non legisse. Illa igitur verba ibi inveniri non possunt. Non praetereundum, quod similiter sonantia de altero, similiter valentia eodem de auctore vaerba prompsisti.

Non intellexi, Maxe, dulcem brevitatem tuam. Quid sentis? Parvane religio, quod circiter tertia pars Europaeorum ad occidentem solem spectans deum esse credit, negant alterae (deplorandum quod puto vehementissime)? An existimas religionem omnem momenti esse parvi? Oro te, ut respondeas.

Valete!

Bennopoli, a.d. sext. Id. Ian.
Last edited by Pistos on Sat 08 Ian, 2005 15.15, edited 2 times in total.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Spartacus on Sat 08 Ian, 2005 15.10

Spartacus Favonio inclyto sal.

Mirabile dictu difficilimumque credu! Nihil, palam dictito, ac nulla res huius Marci scientiam fugit!

Num homo quidem es?

Longam vitam habeas, nam tali humanitate et talibus studiis fruamur!


P.S: Nunc timeo ne Iulia subridens sit, propter meritam laudem Favonio a me tributam... Ignosce tamen, mi Iulia, quaeso. Est consuetudinis meae...
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Pistos on Sat 08 Ian, 2005 15.26

Pistos Spartaco sal.

Concordia locuta, veritas aperta. Noster Marcus maximi ingenii laudari potest. Iulia, ut puto, neque potest neque interdicet tibi.

Vale!

Bennopolis, a.d. sext. Id.Ian.
Last edited by Pistos on Sat 08 Ian, 2005 21.46, edited 2 times in total.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 08 Ian, 2005 15.46

Mercurius Marco s. d.

Nescio an opinione tua nobis proclamata homines religiosos, aut rectius fideles offenderis. :roll: Vale. Transaquinci, d. VI. Id. Ian.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sat 08 Ian, 2005 19.00, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pistos on Sat 08 Ian, 2005 16.06

Pistos Mercurio sal.

Egomet ipse Marco non gratulatus sum sententiae, sed philologiae causa. Non religionum veritatem in verbis eius laudavi, sed philologiae.

Vale!

Bennopoli, a.d. sext. Id.Ian.
Last edited by Pistos on Sat 08 Ian, 2005 21.46, edited 2 times in total.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Maxos on Sat 08 Ian, 2005 18.58

Maxos omnibus s.d.

Itast, mi Marce, Deopar litteras, Vielen Dank, nox tarda somnumque magis quam memoria potuere.

Haec lego:"Minimis etiam rebus prava religio inserit deos".

Puto, Piste, religiones omnes multorum superstitiones esse, et ubi non, dementiam paucorum. Censeo autem eas esse parvas ut homines parvi sunt. Parva pro summa terrarum moleque orbium.
Religio firmat munitiones et potestatum et tyramnorum et locupletum novorum hominum.
Ex quo, commoda evenire incommodave possunt, potestates tuerisne? Tyramnos? Opulentos?

Avete atque valete.
Volito vivus per ora virum
Maxos
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Sat 08 Ian, 2005 2.33
Location: Gallia Cispadana, Urbs Parma

Emitteby Maxos on Sat 08 Ian, 2005 19.01

Maxos wrote:Maxos omnibus s.d.

Itast, mi Marce, Deopar litteras, Vielen Dank, nox tarda somnumque magis quam memoria potuere.

Haec lego:"Minimis etiam rebus prava religio inserit deos".

Puto, Piste, religiones omnes multorum superstitiones esse, et ubi non, dementiam paucorum. Censeo autem eas esse parvas veluti homines parvi sint. Parva pro summa terrarum moleque orbium.
Religio firmat munitiones et potestatum et tyramnorum et locupletum novorum hominum.
Ex quo, commoda evenire incommodave possunt, potestates tuerisne? Tyramnos? Opulentos?

Avete atque valete.
Volito vivus per ora virum
Maxos
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Sat 08 Ian, 2005 2.33
Location: Gallia Cispadana, Urbs Parma

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron