De Dantis Alagherii exilio

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Dantis Alagherii exilio

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 03 Mart, 2007 10.19

M. Favonius Ursinus sodalibus, imprimis amicis suis Italicis sal.

In litteris, quae nuper mihi redditae sunt, scripta legi haec cuiusdam Fabricii verba:

Exulavit id temporis in Germania Dantes Aldigerius Florentinus


Quae cum legissem, in dubitationis abyssum deiectus sum; neque enim rerum litterarumque Italicarum tam peritus sum, ut Dantem Alagherium in exilium expulsum etiam in Germania fuisse contendam. Fabricium illum maximo in errore versari puto.
Vos quid censetis, amici?

Valete. V Non. Mart. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Scipio on Sat 03 Mart, 2007 14.21

Salve Marce.
Vere, Dantes Aligherius numquam exulavit in Germania. Vere Dantes numquam reliquit Italiam.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron