Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Quisutdeus on Iov 19 Ian, 2006 18.09

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.04, edited 1 time in total.
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 20 Ian, 2006 0.05

Mercurius novis sodalibus, et quidem decurioni et Quisutdeo (?) s. d.

Salutamus vos in foro! :D

Decurio, cur hoc pseudonomen tibi elegisti? Num miles sis? :) Ac sub "Cansia" nonne status ille Americanus "Kansas" intelligendus est?

Quisutdeus, quidnam sibi nomen tuum velit? Et, quamvis te mundanum esse sincere nobis prodideris (ergo non in planeta Martis habitas :D), tamen scire cupimus, qua in republica sive monarchia vitam tuam agas...

Valete. Budapestini, a. d. XIV. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby decurio on Sat 28 Ian, 2006 10.05

salvus sis, Mercuri!

immo miles non sum neque eques (quid, nequeo quidem equo vehi!)--modo discipulus qui pedem fero. verum, quor istuc nomen? nam elegi illud nomen in hoc foro, ut ne quicquam rationis in hoc habuissem, sed modo quia unquam istud habebam pseudonomen in interreti, abhinc primos dies, ubi coepi eo uti. at vero nonne potest decurio esse senator quoque municipi seu coloniae? utique--breviter--nulla ratio in eo nomine mihi est.
correctu'es, porro, Cansia est latine ea civitas quae in media Foederatione integra locatur. est planissma terra tamque ventosa, ut ei appellati sint, qui primum hic incoluere, ac de quibus nuestrum nomen accipimus, "populus venti meridiani." vale.
decurio
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 17 Ian, 2006 23.04
Location: cansia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 30 Ian, 2006 22.06

SODALES NOVI CARISSIMI (ET CERTE VETERANI!:D)

QUICUNQUE DIIUDICARE VELIT, QUI AUCTORES IN DUELLO FINALI INTER SE CERTATURI SINT IN LUDO
"LECTIO MAGNA", NUNC SUFFRAGETUR! NIL INTEREST, SI QUIS PRIUS IN HOC LUDO NON SUFFRAGATUS EST!!!

Valete. Budapestini, d. III. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

valete

Emitteby Paco on Mart 31 Ian, 2006 5.05

Salvete omnes!

Nescio si hoc forum adhibire debo ad solum salutandum. Mihi nomen est Paco et in Hispania ortus sum sed in America septemtrionalis apud oppidum meridionalem Hustopolis (ista est conversio ex Britannica lingua in sermonem romanorum ut Vicipaedia scribet) cum duxore et filiis habito. Velim mihi dicatis si interesse possum in apto loco ubi cultores sermonis Ciceronis sint tirones tamquam ego sum. Vobis multas gratias ago ante tempus pro vostra patientia et responsione si id fieri potest. Ignoscite si invenitis errores in epistula (errare humanum est, et cetera, et cetera). Iterum gratias!
Paco
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Mart 31 Ian, 2006 3.17
Location: America septentrionalis

Emitteby Gavius Pontius on Sol 05 Feb, 2006 21.13

Gavius Pontius Paci s.d.
Quaeso an Hustopolis urbs Houston, qui stat in America esse
Vale
Nonis Februariis
Gavius Pontius
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Sat 12 Nov, 2005 18.12
Location: Samnium Hirpinum, Italia

Emitteby noricus on Sol 05 Feb, 2006 21.55

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.52, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Kristoff on Lun 06 Feb, 2006 22.04

Salvete omnes!

Mihi nomen est Christophorus et Poloniae natus sum. Ab duos annos philologiae classicae studeo, nihilo minus Latina mea infirma est :( Sed vobiscum colloquere volo, ut melius et melius diceam.
Kristoff
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Lun 06 Feb, 2006 21.36
Location: Sarmatia Europea

Emitteby Marcus Favonius on Lun 06 Feb, 2006 23.00

M. Favonius Christophoro sal.
Quis nostrum est, quin vocem Polonicam in colloquiis audiri gaudeat? :D Salvere te iubemus.
Annum iam tertium philologiae classicae te studere scribis; quam ob rem invitare te velim ad LECTIONEM MAGNAM, qui ludus a Mercurio nostro Hungarico ingeniosissime institutus est. Ne ingenti epistularum copia obruaris, satis habeas legere septem hos nuntios: 4400, 4402, 4406, 4413, 4418, 4425, imprimis 4437! In hoc certamine paenultimo etiam tibi licet suffragium ferre. Agedum, amice!
Vale. VIII Id. Febr. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

explanatio de urbe Hustopolis

Emitteby Paco on Sat 11 Feb, 2006 23.21

Salve Gavius Pontius,

In primis de dilatione responsionis apud te excusare vellim. Ita recte, Hustopolis conversio urbis Houston ad sermonem romanorum ex lingua anglica est. Lege istam paginam cum breve descriptione de regione Texianae si tibi videtur pulsando hoc vinculum: http://la.wikipedia.org/wiki/Texia. Nunc se per te licet quaeso: unde domo tutin es. Quomodo est nomen Samnium in italica lingua. Saluti! Paco
Paco
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Mart 31 Ian, 2006 3.17
Location: America septentrionalis

Emitteby Christianus on Lun 27 Feb, 2006 2.34

Christianus omnibus sodalibus s.d. !

A.D. MCMXC primum recitationes Nuntiorum Latinorum primum per aetheris undas, nuper etiam per rete informatica audivi.
Nunc maxime felix sum in Foro vestro inire, quoniam linguam Latinam exercere volo, etiamsi sollecismis abundare timeo. Ego enim pauce tantum linguam Latinam in schola universitateque studiavi.
Mox redire promitto cum optimus in domo mea nexus interretialis erit.
Devae, in urbe Daciae qua iuxta est Coloniam Ulpiam Traianam Sarmisegetusam.
Valete omnes!
Christianus
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 25 Feb, 2006 18.08
Location: Dacia

Re: explanatio de urbe Hustopolis

Emitteby Gavius Pontius on Lun 27 Feb, 2006 17.31

Paco wrote:Salve Gavius Pontius,

In primis de dilatione responsionis apud te excusare vellim. Ita recte, Hustopolis conversio urbis Houston ad sermonem romanorum ex lingua anglica est. Lege istam paginam cum breve descriptione de regione Texianae si tibi videtur pulsando hoc vinculum: http://la.wikipedia.org/wiki/Texia. Nunc se per te licet quaeso: unde domo tutin es. Quomodo est nomen Samnium in italica lingua. Saluti! Paco


Gavius Pontius Paco s.d.
Ita Houston esse Houstopolis nesciebam. Samnium ne nomen hodiernae regionis italicae est quod nomen antiquae italicae regionis est. Sub mittam tabulam geographicam antiquae Italiae, si possum, ut ubi Samnium erat videas.

Image

a.d. III Kal. Mart.
Gavius Pontius
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Sat 12 Nov, 2005 18.12
Location: Samnium Hirpinum, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 28 Feb, 2006 0.19

Mercurius Hungaricus Christiano in Transsilvania viventi s. d.

Salve in foro! Nescio, utrum verum sit an non, quod audivi de scholis Valachis, scilicet quod omnes discipuli Valachi sermonem Latinum discere debent, ex quo vestra lingua Valacha emanare haud false perhibetur. In quanam universitate studes et quibus studiis das operam? Vale! Budapestini, a. d. II. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Novus

Emitteby Erik Seidel on Iov 09 Mart, 2006 3.06

Salve.

Novus in hoc foro sum. In Texas (non scio latinum verbum Texas) vivo,
urbe College Station. Me dimitteto, quaeso, si meas litteras non intellegatis,
nam hanc linguam solum duos menses colui. Hoc foro me junxi ut latine
loquerer scriberemque.

Valeto

Erik
Erik Seidel
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 09 Mart, 2006 2.26
Location: Texia, Civitates Americae Unitae

Emitteby Ericus Palmén on Iov 09 Mart, 2006 11.27

Salve, Erik (Latine: Erice) Seidel!
Bene venias in forum nostrum. Admodum bene lingua Latina uteris, ut qui nondum diutius quam duos menses eam colueris. Frustra metuis, ne litteras tuas non intellegamus; immo facillimae sunt intellectu.
Scripsisti nescire te, quo modo 'Texas' Latine dicatur. In Lexico nominum locorum a Carolo Egger exarato exhibetur forma eius Latina 'Texia,ae f.' ac de origine huius nominis ita disseritur: "Saeculo vero XIVI ( = XVI?) nomen Texas vel Tejas invaluit. Narrant monacho Damiano, qui eodem saeculo illam in plagam se contulit, autochthonas, cum ex iis quaesivisset, cuiates essent, respondisse: texia; quod verbum illorum sermone significare bonos amicos (Egli, 914)." Cura, ut valeas! ERICUS PALMÉN.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron