Facete dicta aut facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De mulierum odii suspicione tollenda...

Emitteby Marcus Favonius on Ven 30 Iul, 2004 9.23

Marcus Iuliae s.
Absurdam istam suspicionem fabellas illas mulierum odio perfusas esse clarissimis a te verbis sublatam esse gaudeo. Epistulamque tuam eo libentius legi, quod scripta est a muliere ipsa.
Quod vero mulieres attinet, inspice quaeso „indicem utentium“: Utinam plures scriberent mulieres! :lol:
Haec hactenus calamo quasi festinante. Alio enim vocor.
Vale.
III Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 30 Iul, 2004 13.12

Mercurius Marci Iuliaeque s. d.

Gratias pro vestris verbis consolantibus. quoad ceterum fabullas illas attinet, ego haud libenter lego anecdotas malitiam ac crudelitatem humanam ostendentes. Praefero eas, quibus magis ingenium bonitasque generis humani demonstratur. Valete, ac de orationibus vestris nolite me omittere. Transaquinci d. III. Kal. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Ecce alia fabella...

Emitteby Marcus Favonius on Ven 30 Iul, 2004 20.04

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio s.d.p.

Plurimae quidem sunt fabellae, quae malitia atque crudelitate abundant; sed nulla alia de causa traditas esse eas puto, nisi ut pravitatibus intellectis homines quam efficacissime docerentur (quod etiamnunc eo nobis facilius continget, quo facetius quid narraverimus).
Utcumque erit, amici, en accipite hanc fabellam, qua aenigma continetur:
---------------
>> Erat homo quidam stultus sane atque indoctus, qui, ut per orbem terrarum nominis famam adispisceretur, ingentem composuit librum. Antequam eum typographis traderet, a docto quodam petivit, ut titulum epigrammate ornaret commendaticio, quo facilius venalis haberetur. Et composuit doctus hoc epigramma sane inconditum:

„R habet Latinum liber hic, habet ρ quod Pelasgum,
ר habet Hebraeum, praetereaque nihil.“


Quo disticho lecto stultus officinam typographicam adiit, magnifice se iactans librum typographis ostendit, sed – pro dolor – maximum risum movit omnibus.<<
---------------

Nunc quaero, cur iste stultus derisus sit? :?:

Valete.

III Kal. Aug.
Last edited by Marcus Favonius on Sat 31 Iul, 2004 8.11, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Ven 30 Iul, 2004 22.36

Gastón omnibus sal.

Ego tamen fabellarum stultarum genus multum diligo, partim quia stultus sum, partim quia his fabellis mos vulgorum antiquorum cognoscere possumus.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 01 Aug, 2004 21.17

Mercurius Marco Iuliaeque s. d.

Etsi vera sint, quod de fabellis illis, mi Marce, in epistola tua scripsisti, tamen mihi illae minus placent, fortasse quod in hoc tempore in omnibus spem, bonitatem et tranquillitatem quaero, maximis aerumnis timoribusque sollicitatus. (Ignoscite mihi, quod privatis meis malis vos fatigare non cesso :( )

Ceterum maxime delectatus sum illa tua fabula, Iuliaa, quae de Friderico II. agitur. Iam etiam meae puellae amatissimae eam ennarravi, quae maximum illi risum movit.

Quomodo aenigma illud solvi possit, Marce carissime, nescio. Illumina mentes nostras!

Valete. Transaquinci, Kal. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Aenigma quod Marcus posuit

Emitteby Uri on Sol 01 Aug, 2004 23.23

Uri Marco et omnibus s. d.

Aenigma tuum me curiosum fecit; quod litteras Hebraeas novi, suspicio mea excitata est, et interrogavi rem (litteras Pelasgas) in interrete...
Nunc dic mihi, Marce, nonne haec litterae in fabella tua, eadem littera sunt? Quod si ita est, vere iste stultus merito derisus est, cuius liber solum continet "Rrr..".

Valete
Uri
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Mart 20 Iul, 2004 0.06

De aenigmate solvendo

Emitteby Marcus Favonius on Sol 01 Aug, 2004 23.39

Marcus facetiarum amatoribus amatricibusque, imprimis Mercurio et Uri s.d.p.

Excusationes a te, Mercuri honoratissime mi amice, afferri minime scito oportere. Praeterea clarissimum illud Horatianum „Aequam memento rebus in arduis servare mentem“ non excidisse tibi pro certo habeo.

Illuminentur nunc mentes vestrae :idea: !

„R habet Latinum liber hic, habet ρ quod Pelasgum,
ר habet Hebraeum, praetereaque nihil.“
R = er >>>>>> er
ρ = rho >>>>> ro (Pelasgum = Graecum)
ר = res(h) >>>>res
R ρ ר = er-ro-res = errores!

Stultus ergo, verba distichi quid valerent, non intellexit.

Obiter dictum: R - Roma, rho - Athenae, resh - Hierosolyma: tres illae columnae cultus humanitatisque nostrae!

Ecce brevissima fabella, quae reperitur in libro, qui inscribitur „Jüdische Witze“ („Facetiae Iudaicae“). Editus est a Salcia Landmann Turici anno MCMLXII.

>>In officio scriptorio exercitus Austro-Hungarici:
Miles nomine Katz optioni: „Commeatum modestissime peto bidui, domine.“
Optio: „Causa?“
Katz: „Immatriculatio, domine!“
Optio: „O iterum iterumque exsecrandos Iudaeorum dies festos!“<<
:lol:
Vale, valete.

Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 02 Aug, 2004 0.58

Mercurius Marco omnibusque s. d.

Lecto Marci nuncio retinere me non possum, quin et ipse anecdotam ad Iudaeos pertinentem enarrem, quae quamvis ficta videatur, tamen miserias illius nationis in saeculo praeterito toleratas clarissime in illa demonstrari censuerim.

Kohn et Grün, viri Iudaei, qui ante bellum mundiale secundum e Germania in Britanniam emigraverant, anno 1944 Londinii pompam militum foederatorum forte spectabant, cum Kohn "o festivum" ait "spectaculum!" Grün autem ita respondit: "Quid? Vide hos milites miserrimos, quam imprudenter temereque incedant! At nostri!!....

Nescio an haec fabella a me sic Latine interpratata intelligi possit...

Valete. Transaquinci, d. IV. Non. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Iudaeis

Emitteby Herimannus on Mart 03 Aug, 2004 0.42

Herimannus amicis et praecipue Uri sal.

Quandoquidem de Iudaeis loquitur, ego etiam de hac re fabellam narrabo, non erga eosdem tam malignam, quam erga populos Europae qui per tot saecula eos exules irriserunt et pessima perfecerunt. Fabellam narravit Moni Ovadia (Iudaeus), histrio litterarum Hebraicarum peritus, in Italia satis popularis.

Duo Iudaei gemmarum tabernam communem administrant. Olim sese in conspectum alterius, socio absente, reddit ignotus homo dives: qui, mercem diu perscrutatus, gemmam parvulam pretio quinquaginta euronum eligit et, improvisa festinatione impulsus, quingentos eurones deponit et cum gemma abit. Etiam mercatorem error emptoris effugit, donec percuniam computans intelligit quid acciderit atque quis tantam neglegentiam demonstraverit.
Dubium animum mercatoris penitus agitat: Num quod evenit dicendum est..........?

(sequitur)

Novocomi, a. d. III Nonas Augustas
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 03 Aug, 2004 1.11

Mercurius omnibus s. d.

Timeo, ne mea fabella proxima vobis displiceat... Ecce altera anecdota:

Viennae Austriae saeculo XVIII. vivebat quidam lanius nomine Viereck, qui nescioqua causa Hungaros summo odio persequebatur. Eodem tempore a Caesare promulgatum est, quicunque post horam IX. in urbem rediisset, custodi ad portam vigilanti nomen suum sibi prodendum esse.
Quo audito discipuli Hungari lanium illum ulcisci decreverunt. Cum enim vidissent illum e suburbio post pocula amica urbi appropinquare, quidam eorum citissime per portam illam transiit, nomen tamquam suum "Eineck!" custodi clara voce proclamans. Quod custos in libro suo denotavit. Et ecce iam secundus discipulus venit ac alacriter custodi dicit: "Zweieck!" quam rem custos etsi mirabatur, tamen subrisit et "perge" ait "amice, fortasse Eineckum assequi potes." At nil mora, novus discipulus advolat ac iam procul "Dreieck" custodi clamat. Qui ira vehementer accensus "eh nebulo!!" inquit "abi in malam rem!" Ille autem inter lacrimas testabatur sibi vere "Dreieck" nomini esse. "Esto" inquit custos "sed si quis nunc se "Viereck" vocari dixerit, mecastor in carcerem injiciam!!" Et iam venit lanius ac superbe custodi "Viereck!" dicit. Custos cum furore socios suos advocavit, et lanium ligari iussit, qui nonnisi post longas investigationes domum redire potuit. :D
Valete. Transaquinci, d. III. Non. Aug.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 03 Aug, 2004 18.58, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Continuemus confabulationum commercium!

Emitteby Marcus Favonius on Mart 03 Aug, 2004 18.44

Marcus Mercurio ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Scripsisti timere te, ne tua fabella proxima nobis displiceret. Immo vero placet, mi amice! Sed subdubito, num ab hominibus, qui rerum illis temporibus gestarum parum sunt periti, penitus intellegatur.

Delectatus et altera tua sum fabella, quae quamquam maxima ex parte a nominibus pendet Germanicis, tamen elegantissime abs te Latine redditum est.

Continuemus ergo confabulationum commercium! Ecce Poggii Bracciolini verba: „Honestum est enim ac ferme necessarium, certe quod sapientes laudarunt, mentem nostram variis cogitationibus ac molestiis oppressam recreari quandoque a continuis curis et eam aliquo iocandi genere ad hilaritatem remissionemque converti“ (facet. prooem.). Quid igitur?

Ecce nova fabella, eaque transcripta e libro, cuius mentionem priore iam feci anno („Democritus ridens“, Amstelodami MDCXLIX):

>>Pictura probrosa. In Clementis VII. summi pontificis sacellum Michaël Angelus celeberrimus pictor extremum iudicium atque inter damnatos nescio quem cardinalem sibi invisum depinxerat. Papa rem aut non animadverterat aut artis causa dissimulabat; itaque adit pontificem cardinalis rogatque, ut probrosam in se picturam tolli iubeat. Cui mox pontifex, si in purgatorio foret, habere se remedium, ex inferno neminem posse liberare<< (l. c. p. 3).

Cui vestrum notus est iste cardinalis? An res ficta est ac commenticia?

Valete.

III Non. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Finis fabellae

Emitteby Herimannus on Merc 04 Aug, 2004 0.02

Herimannus amicis sal. d.

Dubium animum mercatoris penitus agitat: Num quod evenit dicendum est socio meo?

De cardinale Michael Angelo inviso in interreti factum inveni (http://it.wikipedia.org/wiki/Cappella_Sistina), quod libenter converto.

"Iudicium extremum causa fuit gravis controversiae Cardinalis Carafae cum Michael Angelo, turpitudinis et obscenitatis accusato, quod personas omnino nudas pinxisset in maximo Christianorum templo. Quapropter censura ab eodem Carafa et a reverendo Sernini, Mantuae legato, suscitata est ut opus deleretur: hoc postea ut "bellum ficulnorum foliorum" vocatum est. Etiam Papae magister officiorum Blasius quidam Caesenatis similia affirmavit, picturam magis idoneam balneis quam sacello esse; cuius faciem tribuit Michael Angelus Minoi, inferorum iudici :twisted: . Cum autem Blasius de hoc apud Papam deplorasset, respondit pontifex nullam potestatem se apud inferos exercere posse: ita mansit effigies."

Valete!

Novocomi, pridie Nonas Augustas.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 04 Aug, 2004 0.39

Mercurius omnibus, praecipue Marco ac Herimanno, ceterum vere omnibus s. d. :D

Gratias, mi Marce, pro tua epistola. Et mihi anecdota de pictore illo clarissimo a te publicata valde placuit, quam ut priorem Iulianam puellae meae carissimae enarrare haud omisi. Quis vero ille cardinalis, ignoro, si autem vera persona fuerit, equidem spero illum tandem in Paradisum esse admissum...

Novam nunc anecdotam scripturus sum vobis, etsi minus facetam, tamen memoratu dignam ac certe sale non plane carentem.

Haec in saeculo XIX. in Hungaria acta sunt. Accidit enim, ut a rege comitia indicta sunt, quae in illo tempore Posonii celebrabantur (sub comitiis non "electio", sed "congressus" aut "diaeta" intelligenda est!). Sub tempore comitiorum sessio quaedam longinqua, cui princeps Josephus Habsburgicus tamquam palatinus regni praesidebat, iam iam finiebatur, cum proceres non sine maxima consternatione viderunt Alexium Jordánszky, episcopum electum Tinniniensem, qui orator abundantissimus dignoscebatur, a sede sua assurgere orationem habiturum. "Serenissime princeps" inquit "nescio, unde oriar...." Et orationem paullulum interrupit, quo efficacior ea fieret. Tunc vero Iosephus occasionem oblatam haud esse amittendam ratus "si nescit" inquit "ergo sedeat!" Ita princeps proceres Hungaricos timore paene iam exanimos salvavit. :wink:

Adnotandum est verba episcopi ac Iosephi principis non a me in Latinum translata: in comitiis enim Hungariae usque ad annum 1844 Latine res agebantur.

Quid cessat continuatio fabulae, mi Herimanne carissime?

Valete. Transaquinci, pr. Non. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De facetiis...

Emitteby Marcus Favonius on Merc 04 Aug, 2004 21.35

M. Favonius sodalibus, imprimis Herimanno, Mercurio Urique sal.

„Iudaeorum facetiarum“ cum prioribus litteris facta sit mentio, non alienum videtur diligentius perscrutari earum vim atque naturam.
Salcia Landmann in praefatione libri, qui inscribitur „Jüdische Witze“, id est „Iudaeorum facetiae“ (Monaci, ed. XXXVa, MMII), haec fere scribit:

Sacros Iudaeorum libros facetiis omnino carere; prophetas neque morte neque cruciatu a iustitiae propugnatione prohibitos esse; tantum sibi confisos esse, ut verbis facetis minime iis opus esset; quae enim nihil aliud fuisse nisi arma Iudaeorum oppressorum, qui necessitate temporum coacti aliter dignitatem suam defendere non possent (p. 24); eadem de causa Israelitas, qui in Israel nunc vivant, illius generis facetiis minime indigere; quos enim plurimum sibi confisos armis, non facetiis consuesse se protegere; qua de re eos comparari licere cum fortissimis illis atavis, qui viverent, cum libri sacri componerentur; facetias igitur quae dicuntur Iudaeorum his temporibus res sane praeteritas esse atque obsoletas (p. 54).

Ecce duo exempla acerbissima, ex quibus nescio an appareat earum vis atque natura:
I >>Cum socialistae qui dicuntur sociales rerum Germanicarum potiti essent, duo Iudaei inter se obvii erant.
Quorum alter: „Salve Kohn! Duos accepi nuntios, alterum iucundum, alterum acerbum.“
Tum alter: „Priorem, quaeso, iucundum!“
„Hitler mortuus est.“
„O rem magnificam! Nunc alterum, quaeso, acerbum?“
„Prior nuntius falsus est“<< (l.c. p. 235).
---
II >>Praefectus campo concentrationis Iudaeo cuidam: „Oculos meos intuere! Si dixeris, uter vitreus sit, dimitteris.“ - Iudaeus: „Sinister!“ - Praefectus: „Bene! Qua ex re tam cito eum cognovisti?“ - Iudaeus: „Tam humaniter me contemplatus est“<< (l.c. p. 236sq.).
Vos quid censetis? Facetiasne putatis arma esse apta?
***
Sed iam finis faciendus est. Ecce longe alia res:
Plus DCCL ante annis in quodam monasterio prope Bonnam sito vixit Caesarius de Heisterbach Sacri Ordinis Cisterciensis. Qui anno MCCXXIII „Dialogum miraculorum“ composuit, ex quo hanc transcribo fabellam, idque imprimis pro puella tua carissima, mi Mercuri! Non facete, sed mirabiliter factum:
>>De lupo atque puella. Iuxta villam, cuius nomen excidit, lupus puellam adultam invasit, dentibus braccchium illius tenens. Quam cum secum traheret, quotiens illa clamare coepit, clamantem durius pressit et tacenti pepercit. Quid plura? Ducta est ab eo in silvam ad alium lupum, cuius gutturi os fuerat infixum. Qui cum nimis torqueretur, per os alterius lupi manus puellae in guttur hiantis mittitur, a qua os, quod inhaeserat, extrahitur. Sanatus vero mox cum suo collega puellam ad villam propriam reduxit<< (X 66).

Herimanno gratias ago maximas pro nomine investigato. Quae res ita me delectat, ut Michaelis Angeli picturam diligentius posthac considerem...

Valete.

Pr. Non. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Iudaeis

Emitteby Herimannus on Iov 05 Aug, 2004 0.15

Herimannus sodalibus sal.

Gratias Marco Iudaeis fabellis, aliquantum vero funebribus: nescio an omnes Iudaei libenter illas audiant.
De fabella mea, iam totam narravi; si nimis obscura est, clarius explicabo in actore dubium inesse non de emptore decipiendo (quod illi in promptu est), sed utrum socio etiam indebita pecunia abscondenda sit an non.
Valete!

Novocomi, Nonis Augustas.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron