LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 12 Oct, 2005 13.04

Etiam! :D Immo bis Tacito suffragari poteris, mi Marce, cum et Annales, et Germania "in duellis semi-ultimis" certabunt! (Intelligine potest, quid sibi velit expressio "certamen semi-ultimum"? Id enim certamen est, quod certamen ultimum praecedit.) Vale. Ex castro Budensi.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 12 Oct, 2005 19.24

Salve iterum, mi Mercuri!
Nonne etiam dici licet „certamen paenultimum“? Et quod ad Tacitum ipsum attinet, suspicionem quandam in me moveri confiteor :wink: .
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 14 Oct, 2005 12.56

Mercurius Marco suo s. d.

O me indoctum! Certe vox "paenultimus" est multo rectior, quam "semiultimus". Certaminibus ergo paenultimis opera Taciti certabunt. (figura etymologica). Gratias! Vale. Ex castro Budensi, pridie Iduum Octobris.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De novo certamine

Emitteby Herimannus on Merc 02 Nov, 2005 1.24

Herimannus sodalibus omnibus sal.

Vobis omnibus salutem dicens, piger in Colloquiis Latinis visitandis sed non oblitus sodalium et amicitiae hic iam diu inventis, exspecto proximum certamen Lectionis Magnae a Mercurio nostro propositae: nam me magnopere delectat iterum opera mihi carissima legere (lectitare, si verbum toleratis!) et de iisdem cum doctis (doctioribus) disserere. Nolo Mercurium urgere, neque ei munus contendere, quod tam digne et aeque adhuc conduxit, sed tantum gradus futuros ludi nobilis cognoscere.
Valete omnes omnesque optime vosmet servate!

Novocomi, postridie Kalendas Novembres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 02 Nov, 2005 11.49

Mercurius Herimanno s. d.

Recte me urges, amice, ut in certamine dirigendo sedule pergam, novo duello edicto: quod ceteroquin et ego in hac septimana facere volebam. Tua vero epistola commotus - maxime enim gaudeo tibi placere coeptum nostrum - iam hodie vespere duellum proximum pronunciabo. Vale. Ex castro Budensi, d. IV. Nonas Novembres.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 05 Nov, 2005 11.52

DUELLUM QUINTUM

Vergilii Aeneidos libri XII - Lucretii de rerum natura libri VI


Certe erit vestrum, qui haec opera conferri minime posse dicat, cum ea inter se nimium differentia sint. Quos sodales indignantes admonere velim ex duodecim operibus sex paria mihi olim facienda fuisse, ac hanc rationem mihi optimam visam. Ceteroquin opera illa non sunt adeo dissimilia, ut illa inter se comparare absurdum sit: utrumque enim opus vastum ac magnificum; utrumque est carmen epicum; denique et Vergilius et Lucretius maximam rem suscepit: ille quidem origines Romanas quasi creare, et Odysseam Latinam componere voluit, hic vero philosophiam Epicuream integram versibus comprehendere. Agite ergo sodales! Scire iam ardeo, cui suffragia vestra daturi sitis!
Budapestini, Nonis Novembribus.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sat 05 Nov, 2005 15.58, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sat 05 Nov, 2005 14.31

Ericus Palmén Mercurio Hungarico s.d.p.
Primum quidem lapsum calami corrigo, qui in nuntium tuum irrepsit: Vergilii quidem AENEIS e XII, Lucretii autem DE RERUM NATURA e VI tantum libris constat.
Admonuisti quosdam â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 05 Nov, 2005 15.35

M. Favonius honoratissimo certaminis praesidi sodalibusque aeque spectatissimis salutem.

In hoc certamine utrum Lucretio an Vergilio coronam lauream imponi oporteat, vix existimare possum prorsusque assentior Erico Palm
Last edited by Marcus Favonius on Sol 13 Nov, 2005 15.17, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 05 Nov, 2005 15.57

Mercurius sodalibus s. d.

Animo hilari litteras vestras legebam, amici, ac maxime doleo, quod hodie ac cras eis respondere non potero: in meo enim computatro, quae domi est, problema minime adhuc est sublatum, cum forum adire in ea machina ne nunc quidem possum. Nunc aliunde vobis scribo, in machina, in qua bullam prope textum "Semper automatice intromitti volo" antea non pulsavi: in quibus enim computatris id prius feci, in eis nunc in forum non admittor. :( Domi ergo non erit mihi facultas nuntios mittere. :( Valete. Ibidem, eodem die.
PS: gratias tibi Erice, pro errore meo turpissimo diligenter reprehenso!
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 07 Nov, 2005 17.18

Mercurius sodalibus, ac imprimis Marco s. d.

Nec nunc fusius vobis scribere possum, amici, sed cras, ut spero, etiam ego in epistola longiore meam opinionem explicabo. Tuam sententiam, Marce, certe iam perlegi; nunc tantum dico librum illum "mors Vergilii" inscriptum, quem adhuc an operae praetium esset emere legereque, dubitaverim, auctoritate tua permotum iam omnimodo me legere velle! Vale ac valete. Budapestini, die VII. Iduum Novembrium.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 07 Nov, 2005 22.15

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.p.

Forsitan epistula, quam nudius tertius ad vos misi, aequo longior sit, sed summi litterarum vertices ascendendi erant...

Quod vero ad Hermannum Broch attinet, ingens, ne dicam immane est opus: liber haud lectu facilis multisque difficultatibus implicatus, iisque imprimis ad dicendi genus pertinentibus. Reperies Vergilium ipsum in mentem suam introspicere multoque uti sermone qui dicitur intimo, reperies sententiarum continuationes non raro esse tam longas, ut summa animi opus sit intentione (*). Ecce gravissima, nisi fallor, libri sententia: Quicumque poeta carmina condidit, is animum ab eo, quod est, avertit. Haec hactenus. Ex animo tibi, amice mi litteratissime, exopto, ut Hermanni Broch lectio animum tuum pascat delectet teneat.
Vale, valete. VII Id. Nov. Ex Cornicum Campo.

(*) Ecce prima libri verba: „Stahlblau und leicht, bewegt von einem leisen, kaum merklichen Gegenwind, waren die Wellen des Adriatischen Meeres dem kaiserlichen Geschwader entgegengestr
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 11 Nov, 2005 15.58

Mercurius sodalibus s. d.

Nuper in hoc colloquio scripsi me verbis Marci nostri inflammatum esse ad opus illud Brochianum perlegendum; quod priusquam facere possem, ecce apud bibliopolam mihi occurrit liber aeque clarissimus, ne dicam divinus, qui inscribitur Geschichte der r
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 17 Nov, 2005 12.36, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 12 Nov, 2005 12.15

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.p.
Gratulor tibi, amice mi litteratissime, quod gravissimum illum Michaelis de Albrecht librum Hungarice redditum ad manum nunc habes (v. nunt. # 3877). Qui philologus a. MCMLXXI et MCMLXXVII Heidelbergae duos edidit libros, quorum alter inscribitur „Meister r
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 13 Nov, 2005 23.20

Mercurius sodalibus s. d.

Nondum sum paratus ad iudicium in hoc duello heroico ferendum: solummodo recitare velim locum Taciti, de quo Albrechtus ille philologus in libro suo mentionem fecit; ubi quippe Tacitus irridere videtur eos antiquorum amatores, qui Lucretium Vergilio anteponunt:

"...sed vobis utique versantur ante oculos isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium pro Virgilio legunt, quibus eloquentia Aufidii Bassi aut Servilii Noniani ex comparatione Sisennae aut Varronis sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt, oderunt, Calvi mirantur." (Tac. Dial. 23.)

Certe ex hoc loco patet Lucretium apud multos in magno honore tum fuisse. Valete. Budapestini, Idibus Novembris.

PS: Mi Marce, gratias pro illis libris Albrechtianis a te memoratis, quos si potero, in manus sumam!
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Merc 16 Nov, 2005 23.06

Soter Mercurio Hungarico, optimo certaminis Magistro, et omnibus claris Sodalibus s.p.d.

In primis, in Forum nostrum ex “exilioâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron