Mulier taceat in interrete?

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Mulier taceat in interrete?

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 15.28

Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tacita Monacensis | 20.07.2003 - 01:12 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Magno cum gaudio cottidie fere perlego nuntios vestros disertissimos atque expolitissimos. Paululum autem miror non nisi viros in hoc gremio nobili colloqui - una tantum discipula omissa - illa Natalia laude dignissima. Quae ratio est? Quid putatis?


RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 20.07.2003 - 02:15 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salve, Tacita Monacensis! Salvete mulieres benevolae!

Tandem..., neque sero...

Mox rescribam.

Vale.


RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 20.07.2003 - 03:16 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
salve Tacita,
te hoc nomen non eo consilio ascivisse spero,ut tacita vel potius taciturna ac muta interesses nostris colloquiis. nam nihil est, cur mulieres a sermonibus nostris Latinis se abstineant. sed interrete omnino a viris magis frequentari opinor quam a mulieribus. uxoris meae e.g.,quamvis peritissima sit linguae Latinae, nil omnino interest se via quasi electronica cum aliis communicare. nam cum in vita cottidiana mulieres lingua promptiores esse existimem,tamen mihi viri paratiores esse videntur ad colloquia interretialia ineunda.
quomodocumque se res habeat: grata sis in nostro locutorio. optandum est,ut quam plurimae te aemulentur.
vale.



RE: Mulier taceat in interreti?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 20.07.2003 - 11:04 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ericus Palmén Tacitae Monacensi s.p.d.
Meum responsum ad id, quod in titulo huius colloquii quaeritur, haud dubium est: Mulier ne taceat in interreti! Initio quidem saeculi proxime praeteriti in scholis multo plus quinquaginta centesimae Latinitati studentium erant pueri, sed iam posteriore dimidio eiusdem saeculi condicio rerum mutata est: puellae velut rerum potitae sunt. Annis 1958-1997, quibus ego primum in gymnasiis, deinde in universitate studiorum praeceptor eram linguae Latinae, aliquanto plures discipulas quam discipulos eam docui, et censeo illis annis totam institutionem Latinam multimodis prosperrime locupletatam esse. Unum profero exemplum: olim "bella matribus detestata" (cf.Hor.Od.1,1,24-25) pro principali themate textuum scholasticorum praebebantur; hodie armis togae cedentibus prope quaevis res ad vitam humanam pertinentes Latine tractari solent, neque facere possum, quin existimem hoc saltem partim mulieribus Latinitati studentibus esse tribuendum. Itaque perge quo coepisti, Tacita! Curato, ne nomen tuum (vel pseudonymum?) sit omen! Vale!


RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Cristianus Iulius | 20.07.2003 - 19:40 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Cristianus Iulius Tacita Monaciense s.p.d.

Bene venias in nostros colloquios! Non puto mulieres linguam latinam interrete diffusam tacere. Accidit quod hac area colloquialis nuper aperta est et fortassis paucis mulieribus latine loquentibus ac scribentibus nota sit. Tunc effunde tu ipsa, quaeso, inter tuas amicas, si istae linguam latinam noscerent hanc novitatem ut eae intrent ad nostras conversationes. Id placuerit mihi atque, existimo, nobis omnibus viris. Sicut dixit Ericus nuntio praecedente, ne sineas nomen tuum vaticinatio sit. Eo pseudonymo, muta id pro "locuta" (animo iocandi dicto). Vale!


RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tacita M. | 21.07.2003 - 16:19 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Qui fit, Marce Favoni vosque ad unum omnes,
ut tanta facilitate lingua Latina utamini? Num a prima pueritia in schola magistri/ae vos hanc artem docuerunt? An vos ipsi perpetue per totam vitam studiis Latinis vos dedistis vestra sponte? Mi dicite, quaeso, ubinam terrarum Latinitas adeo floreat!




RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tacita M. | 21.07.2003 - 16:25 | 6 | |
--------------------------------------------------------------------------------
ad Tiberim aliosque qui modo tam amabili TACITAE pseudonymum meditati ac interpretati estis:
Libenter confiteor loquacem me non esse - spectare audire legere malo quam orationes longas habere (cuius rei causa fortasse est cupiditas rerum novarum accipiendarum, non - horribile dictu - ista cupiditas rerum novarum Romanis antiquis et optimo cuique odiosa!)
At minime sum taciturna neque muta, quod e sententiis hodie allatis facile intellegi poterit.
Tacitam me nominare decrevi memor Taciti rerum scriptoris quem magni facio et cuius et brevitatem sermonis et vim verborum iterum atque iterum admiror. Valete!


RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 22.07.2003 - 23:20 | 7 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salve, Tacita, ingeniossima Latinitatis colendae socia consorsque!
Tandem (neque sero) nostrorum commercio nuntiorum se immiscuit mulier, qua auctore eosdem illos multo etiam elegantiores venustiores humaniores fore speramus.
Nomen scripsisti tibi esse Tacitae, quod Taciti sis operum studiosissima. Itaque notum tibi esse suspicor Asciburgium castellum illud Romanum, „quod in ripa Rheni situm“ ab Ulixe olim „constitutum nominatumque“ esse Tacitus iocose fabuloseque narrat (Germ. 3). A quo loco modico tantum distat intervallo domicilium meum. Vale.



RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 23.07.2003 - 11:29 | 8 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus Marco Favonio salutem.

Carissime Marce, iam prius animadverti Germanos saepe libro, qui 'Germania' inscribitur, gloriari, de quo autem paullum disserere velim. Circiter enim annis quattuor ante, cum adhuc in universitate litterariam Romanam linguamque Latinam docebar, tractatum de Germania illa, scilicet Cornelii Taciti clarissimo opusculo scripsi; in quo tracatu explicaveram scriptorem, cum mores Germanorum longe describeret et laudibus cumularet, non tam Germanos, quam mores avitos Romanos 'degeneris haeredibus' ostendisse, nec de Germanis multas notitias habuisse, id est, barbaros Garmanos quasi Romanorum maiores descripsisse; aut aliis locis Romanos coaevos ita reprehendisse, ut quid pudici Germani n o n facerent (Romanique illius temporis autem multo magis), exposuisse. ecce initium capitis XXXIX, quod sententiam meam clarssime affirmat:

"Ergo saepta pudicitia agunt [sc. Germani], nullis spectaculorum inlecebris, nullis conviviorum inritationibus corruptae. Litterarum secreta viri pariter ac feminae ignorant. Paucissima in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens et maritis permissa: abscisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere agit; publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit. Nemo enim illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum vocatur." [Tac. Germ. XXXIX.]

Quae cum ita sint, Germania non tam de Germanis, quam de Romanis agi mihi videtur, exceptis commentariis geographicis (non semper fide dignis). Spes est mihi maxima fore, ut epistula mea non offendaris.
Vale.



RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 23.07.2003 - 20:33 | 9 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius Mercurio Hungarico sal.
Doctissimis tuis litteris, spectatissime Mercuri, minime sum offensus. Nota enim mihi quoque iam pridem sunt ea, quae de Tacito eiusque de origine et situ Germanorum libro enucleate scripsisti. Ceterum Taciti Asciburgiique nulla alia de causa mentionem feci, nisi ut Tacita nostra intellegeret a genio me quasi loci adductum esse ad Latine loquendum. Sed haec hactenus.
Nunc ad res Hungaricas. Per multos iam annos artissimo amicitiae vinculo nonnullis cum collegis coniunctus sum Hungaricis. Alterno quoque anno cum discipulis iter in Pannoniam facere soleo. Quo factum est, ut non modo oppida cognoverim Aquincum Gorsiumque, sed etiam Pelsonem lacum aliaque loca celeberrima. Pervolutanti autem parvum illum libellum, qui inscribitur „Pannonia Hungarica Antiqua“, identidem mihi apparet, quot et quanta loca adhuc mihi sint incognita. Pauca denique de Hungaria Latina: Legi Anonymi de gestis Hungarorum librum, legi carmina Iani Pannonii selecta. Sed magni facio etiam huius aetatis Hungariam eiusque incolas regiones litteras... Iam me tempus alio vocat, tu valebis.
Data a.d. X. Kal. Sext. Ex Germania inferiore.



RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 23.07.2003 - 21:26 | 10 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Minerva cunctis sermonis Latine fautricibus sal.
Quaeritur, quae ratio sit, cur paucae admodum mulieres in his colloquiis Latinis inveniantur. Ignoro, ignorabo. Sed nescio, an id, de quo agatur, saepe sit inflatum, tumidum, inani quadam superbia elatum. Ergo de vita loquamur cottidiana eiusque laboribus... En agite, mulieres, iucundiora proponite! Nolite hanc colloquiorum aream in dicione esse virorum. Valete.



RE: Mulier taceat in interreti?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 23.07.2003 - 23:55 | 11 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ericus Palmén Minervae s.p.d.
Scito nos viros nequaquam studere "hanc colloquiorum aream in dicione" nostra tenere! Immo in hoc colloquendi grege et ipse 20.7. mulieres gratas et acceptas in numerum nostrum venire scripsi et alios (e.g.Tiberim, Marcum Favonium, Cristianum Julium) similia scripsisse repperi. Nobis gratissimum erit, si tu atque aliae fautrices sermonis Latini, quas ad Latine sermocinandum impelles, profecto inter alia "de vita cottidiana eiusque laboribus" disserere coeperitis; nam quanto maior erit varietas thematum, de quibus colloquia oriuntur, tanto melius haec area nuperrime condita diversi generis Latinistis inserviet. Neque credo nos viros aegre laturos esse, si sincere et aperte narraveris, quidnam in nuntiis hactenus scriptis tibi nimis "inflatum, tumidum, inani quadam superbia elatum" esse videatur. Constat in mundo nostro non omnia omnibus placere posse; at Latinistarum proprium sit libertati sententiae favere! Vale!


RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tacita M. | 24.07.2003 - 01:24 | 12 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Bene venias, Minerva, quae velut "dea ex machina" apud nos apparuisti - paene scripsi: ut malum quoddam aureum iactes...
Narra mihi de vita laboribusque tuis quos libenter cognoscere velim. Libenter respondebo, etsi mihi minime cordi est nimium seria hoc loco tractari. Nec mirum: Quo magis enim consumor (et nonnumquam immo etiam confecta mihi videor) mea vita quae dicitur cottidiana et quae consistit paene omnis in liberis educandis, officio quod quam difficile sit nemo negaverit, eo gratiora mihi sunt "deverticula amoena" velut haec area colloquendi ubi ista "inflata" tractari possunt et quidquid mihi in mentem venit. Vale et rescribe!


RE: Mulier taceat in interrete?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 24.07.2003 - 15:49 | 13 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Marco s. p. d.

SVBEEV
Marce, amice classicae philologiae peritissime, cum nostrum colloquium hoc themati haud convenire censuerim, forum novum creaturus sum, ubi de rebus a te memoratis commode disputare possimus.
Cura ut valeas.

MH
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron