De examine maturitatis Finnico

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De examine maturitatis Finnico

Emitteby Ioannes Gaius on Ven 05 Nov, 2004 2.11

Salvete omnes!

Hic nuntius primus a me scriptus est: mihi igitur errores ignoscite!

Problematis causa scribo: in gymnasio Finnico (upper secondary school, lukio) studeo et mox examinem maturitatis Latinum, examinem studium perficentem, conficiam. Duo diffucultate disparia examina maturitatis Latina sunt sed differrentiam non magnam esse censeo. Tamen aliqui sodales in schola mea praemonuerunt, ne in examine difficiliore interdum questiones impeditissimae sint. Non ergo consilium capere possum, utrum de duobus examinibus conficiam.

Si hic alii Finni sunt, qui examinen maturitatem Latinam confecerunt, sententiam vostram de hac re noscere velim!

Valete!
Ioannes Gaius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Iov 04 Nov, 2004 23.19
Location: Finlandia

Emitteby Ericus Palmén on Lun 06 Dec, 2004 0.51

Ericus Palmén Ioanni Gaio s.p.d.
Die quarto mensis Novembris nuntium scripsisti sciscitans, "utrum de duobus examinibus" Latinis maturitatis tibi conficere praestaret. Illa duo examina profecto difficultate paululum disparia sunt; unum, cui titulus est LAAJEMPI OPPIMÄÄRÄ, iis destinatum est, qui iam antequam in gymnasium transierunt, in schola quae vocatur fundamentali (in classibus 7 -9 eius) studia Latina exorsi in gymnasio ei studere perrexerunt, idque, ut par est, paulo difficilius est quam alterum, LYHYT OPPIMÄÄRÄ inscriptum; hoc enim destinatum est iis, qui in gymnasio demum studiis Latinis incohatis tres tantum annos dedicaverunt.
E supra dicto crediderim elucere, utrum examen eligas; difficilius illud, si iam in schola fundamentali, hoc facilius, si in gymnasio studia tua Latina exorsus es.
Peto a te, ut mihi ignoscas, quod nunc demum hoc responsum fers; prae aliarum enim occupationum multitudine iam diu hanc aream colloquiorum Latinorum ne inspexi quidem. Cura, ut optime valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

De examine maturitatis Finnico

Emitteby Ioannes Gaius on Mart 28 Dec, 2004 17.36

Ioannes Gaius Erico Palm
Ioannes Gaius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Iov 04 Nov, 2004 23.19
Location: Finlandia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron