Musica!
Missus: Mart 17 Oct, 2006 15.55
Mucius omnibus carissimis sodalibus salutem!
Ad latinitatem uiuam maxime pertinent opera cuiusuis generis hodierni; atque latinam linguam decet diffundi ubicumque omnibus modis: epistulas uel libros uel fabulas nugasue pictas latine scribendo legendoque, colloquendo latine inter nos (quod -pro dolor - raro heu accidere uidetur).
Sed quid de re quae credo permultum iuuare in lingua discenda, de musica?
Clarissimus docendi rationis studiosus, Don Milani, qui nouam scholam noua ratione docendi praeditam in Etruria condidit, discipulis audire faciebat cantationes lin lingua quam debebant discere. Nam musica delectat animos, linguam amatam facit, rhythmus inhaerescit in mentibus, facilius efficit ut uerba memoria teneantur; praeterea lingua non legitur, sed auditur: magis hominis cordi propinqua fit.
Quamobrem magnificum mihi uisum est auscultare latine musicam, neque illam missarum tantum, quae post aliquod tempus (aut aliquando etiam prius ) taediosa fieri potest, sed magis recetem neotericamque; de quo repperi uos certiores facere in animo est:
Deus ex machina; www.derepublica.com: inspicite eos!
Juri Camisasca; www.juricamisasca.it Te Deum, Arcano Enigma... pronuntiatus est Italicus.
La locanda delle fate; in "albo" Homo homini lupus Etiam haec Italica uox.
Ista; www.ista-latina.de musica rap est, pronuntiatus est Germanicus: difficile Italicus, nisi conspicio uerba scripta, intellego...
Kronos; Magica Europa, Party deorum, Roma caput mundi et alia: musica dance, pronuntiatu Italico.
Franco Nebbia; Vademecum tango (tamen hic magis est ludus quam uerus cantus).
Praeter hos sunt etiam celeberrimi Carmina burana, quos certe multi noscitis.
Audiatis et laetemini!
Si autem alias latine musicas inuenieritis facitote ut sciam...
Valete omnes musicae cultores!
p.s.: Si quis in scholis magister est, cur non auxilio musicae discipulos doceat?