Page 1 of 1

Auxilio eges? Do you need help (to learn Latin)?

EmitteMissus: Lun 23 Oct, 2006 15.21
by Administrator
Infra enumerantur linguae, quibus nonnulli sodales Colloquiorum Latinorum ad quaestiones vestras (praeter Latine) privatim respondere parati sunt. Post unamquamque linguam enumerantur sodales, qui eā adiri possunt. Quod ad litteras privatas mittendas ('pm' = 'private mail') attinet, nomine registrato, id est in tabulas relato, Indicem utentium oportet inspicias.

If you have questions concerning Latin, you may contact privately the following members of the Colloquia Latina either in Latin or in the other languages given below before the names. These members will answer your questions in the language you prefer, Latin included. After you have registered (Registratio), you can send private letters by using 'pm' ( = 'private mail') in the Index utentium (Index of users).


ANGLICE
Lucus Eques, D. Vettius Saturninus, Rhumak, Ericus Palmén, Scipio, Mucius Scaeuola, Noricus, Iulia, Fabianus, M. Favonius Ursinus,
Dionysius Nomas*

FINNICE
Ericus Palmén

FRANCOGALLICE
Rhumak, Lucus Eques, Scipio, Iulia, Fabianus, D. Vettius Saturninus

GERMANICE
M. Favonius Ursinus, Iulia, Fabianus, Noricus, Ericus Palmén, Lucus Eques, Scipio

HISPANICE
Rhumak, Ericus Palmén, D. Vettius Saturninus

HUNGARICE
Mercurius Hungaricus

IAPONICE
D. Vettius Saturninus

ITALICE
Scipio, Mucius Scaeuola, Rhumak, Lucus Eques, Ericus Palmén, M. Favonius Ursinus

NEOGRAECE
Rhumak, D. Vettius Saturninus

RUSSICE
Dionysius Nomas*

SUETICE
Ericus Palmén

*) Dionysius Nomas semel tantum vel bis in septimana litteras electronicas legere et rescribere potest. - Dionysius Nomas will be able to read his mail and answer the letters only once or twice a week: â€

EmitteMissus: Lun 23 Oct, 2006 17.43
by Rhumak
Administratori ceterisque spd

Haecne igitur omnia inter Titulos (sub "Quaere, narra, colloquere"), vel inter Themata ponere non licet/placet/pote est :?:

Valete

EmitteMissus: Lun 23 Oct, 2006 20.31
by Rhumak
... Ceterum si me quondam inter Francogallice scientes duplicastis, Lucum Equitem, ah misellum, inter Germanice scientes divisistis! O quantus labor inter tot schizophrenicos huius fori psychologo obeundus erit! :lol: :wink:

Valete mihi

EmitteMissus: Lun 23 Oct, 2006 21.01
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Rhumaki s.d.p.
Eone loco index adiutorum futurus esset, ego quoque electrogrammate hodie misso ab administratoribus quaesivi; qui mihi haec fere rescripserunt: locum, ubi titulus ’Auxilio eges? – Do you need help (to learn Latin)?’ nunc positus sit, provisorium esse; antequam in futurum suum definitivum locum ( = in summam partem primae paginae) transferatur, se indicem adiutorum, qualis nunc sit, area utentibus monstrare velle simulque, si qui forte usque nomina sua in dictum indicem velint addere, eis huius rei potestatem dare. Hoc ipso momento indicem ita installatum esse, ut, quamvis novi nuntii sub thema ’Lingua Latina’ missi sint, index ipse supremus omnium maneat. Nondum quemquam scire, quatenus tirones de usu linguae Latinae adiutores consulturi sint. Si certi generis quaestionum numerus modum excesserit, peculiarem fortasse aream condi posse, quae frequentissime allatis quaestionibus ad usum Latinitatis pertinentibus reservetur et in qua responsa ad eas apta collocentur, ne sodales in privatis electrogrammatis iterum iterumque easdem res repetere cogantur.
Equidem administratores sapienter egisse censeo, quod nimiam velocitatem vitaverunt nec statim indicem definitivo loco suo posuerunt; ita nobis occasio data est Lucum Equitem in duas personas divisum in pristinam condicionem restituendi. Gratias tibi ago, Rhumak, quod ad hanc rem animum attendisti et de ea me certiorem fecisti; fateor eam me mediis aliis rebus urgentibus adhuc praeterisse. Operam dabo, ut res corrigatur.
Confido igitur omnia bene progredi, licet fortasse spe tua lentius. Cura, ut optime valeas!

EmitteMissus: Mart 24 Oct, 2006 0.38
by Rhumak
Erico simul omni aestimatione salutem pd

Minime festino, simpliciter verebar ne hic index maneret: tempora quae apta placuerint, apta ducam mihique placebunt.
Certe sic stabilienda sunt omnia, ut etiam post locationem definitivam index nominum usque quovis augeri possit oportet et forsitan aream per themata ad grammaticas pertinentia quaestiones disponendam censeo, ne repetitionem nimiam super eisdem quaestionibus patiamur.

Valete

EmitteMissus: Mart 24 Oct, 2006 21.04
by Marcus Favonius Ursinus
Q.B.F.F.F.S.
Maximas agamus gratias et Administratori et Erico Palm