De praesenti Colloquiorum statu

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De praesenti Colloquiorum statu

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 24 Aug, 2006 11.29

M. Favonius Ursinus sodalibus honestissimis sal.

Equidem vehementer gaudeo, quod Regiomontanus, carissimus sodalis noster Brasilianus, in colloquia revertit, ut gravissimam suam aperiret sententiam (v. nunt. # 5730).

Quam ob rem occasionem nobis dari puto ad quaerendum, non solum qui praesens colloquiorum nostrorum sit status, sed etiam quid causae sit, cur tot tamque docti eruditi litterati sodales, qui ex parte plus centum nuntios ad nos miserant, a colloquiis se removisse videantur. Me quidem consilii inopia laborare fateor. Vos quid censetis?

Utcumque vero se res habet, sodales illos honestissimos quam primum in colloquia reversuros esse spero confidoque. Quorum enim urbanitate humanitate doctrina in hoc foro magnopere egemus.

Valete, amici.

IX. K. Sept. Ex Rhenania inferiore.

:)
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 24 Aug, 2006 12.15

Iulia Marco ceterisque sodalibus, imprimis autem absentibus :lol: sal.

De eadem re, carissime Marce, etiam ego miror; nuntio enim Regiomontani perlecto inspexi indicem utentium, ubi multos inveni nomina sodalium carissimorum, quorum novissimi nuntii abhinc iam multos menses scripti sunt. Quid exempli gratia de aliis amicis nostris praestantissimis Americanis meridionalibus, id est imprimis de Spartaco Brasiliano Gastoneque Argentino? Tiberis doctissimus sodalis Austriacensis cur non iam scribit? Herimanni Italici nomen carissimum iam longe non iam vidi. Qui omnes amplius centum nuntiis scripserunt, tamen tacent. Porro plus quinquaginta nuntiis scripserunt Beatus Bernardus Americanus, Pistos Germanus, Lucia Aurelia Russa nunc tacentes. In utentium indice undeviginti utentes inveniuntur , qui quinquaginta vel plus nuntios scripserunt (Marcus Favonius nominis mutati causa bis inest, ceterum Aream Latinam omisi), e quibus septem tacent - plus tertia parte! Multi etiam alii, quibuscum colloqui erat iucundissimum, iam multos mernses nil scripserunt. Quid accidit? :roll:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: De praesenti Colloquiorum statu

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 24 Aug, 2006 18.33

Vettius ueris uariisque columnis constantibus Y. L. E. S. P. D.

Herimannum saltem nonnumquam nuntios siue acta diurna, forsitan stipendii gratia, in aliis sitibus Latinis scripsisse legi; scripta quoque Regiomontani et aliorum alibi. Causae absentiae ceterorum haud difficile reperiuntur; uidelicet: negotium, nuptiae, paupertas, uariae calamitates priuatae, uel--dolet dictu--taedium Latinitatis.
Quod est plus, si tot diligentes peritique locutores Latinae linguae tam diu affuerunt, quot discipuli noui, putatis uos qui tirocinium huic situi addetur uelitis, semel bisue scriptis uariis linguis datis, hunc situm prius abandonarent? Qui situs, ut reor, constantiam nullius alere potest, nisi primum extrinsecus inlatam.

Valete
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Fabianus on Iov 24 Aug, 2006 19.26

Fabianus omnibus (fere) salutem

etsi novicius, tiro vel similis sim, sententiam inserere velim. Liceat, quaeso. Ante aliquot hebdomadas (menses?) hanc paginam colloquialem primum inveni (et prima mihi erat, qua Latine solum disputatur). Quam ob rem tum valde sum gavisus, qui sperabam me facultatem meam Latine scribendi hac in pagina propagare posse. Ideo litteras scribendas curavi (etsi cottidie otium mihi non est) et responsis accuratis semper fruebar.
Mox autem cognovi nonnullos situm hunc abuti (nomina non dabo, scitis de quibus locutio), cum alii pauci situm servandum seduli curent (scitis itidem de quibus locutio). Utrum semper tanta haec pagina fuerit an nunc primum putridis abundet fructibus (ut ita loquar)? Secundum mihi verum esse videtur, quoniam ea de causa apertum est hoc thema, nonne?
Fortasse mihi non licet tam plane de aliis loqui et - immo iudicare! qui sunt doctiores et linguae Latinae me peritiores.
Scripsi autem quod scripsi. Speroque plures fore, qui corde petunt Latinam linguam vivam.

Valete!

Die XXIV Augusti, Constantiae ad Lacum Brigantinum
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby soter on Iov 24 Aug, 2006 21.57

Soter omnes Amicos Sodalesque, et praesentes et absentes, amicissime salutat.


Utinam hoc thema, maxime, quidem, laudandum, quod Marcus Favonius noster, semper optimus, instituere voluit et Sodales clarissimi nuntiis firmis adhuc corroboraverunt, praestantissimos Amicos et Sodales illos, iam diu absentes, ad Aream Colloquialem Latinam nostram reducere possit !

Equidem, post longam et torridam aestatem Neapolitanam domi actam (ignoscatis mihi, quidem, ....... sed ..... nunc tempus meum evenit !!) postridie in Siciliam amoenissimam ( et aestuosam ! - sed ibi tantum maris pulcherrimi et mira, quidem, Antiquitatis Graecae et Romanae vestigia inveniam ! - ) ad aliquot dies feriatos agendos, tandem, proficiscar !

Ubi primum, attamen, domum revertero, “Colloquia Latinaâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Quisutdeus on Sat 26 Aug, 2006 19.07

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.11, edited 1 time in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Regiomontanus on Lun 28 Aug, 2006 2.59

Regiomontanus omnibus sodalibus s.p.d.

Gratias plurimas maximasque ago carissimis Iuliae et Marco Favonio amicis, pro comissimis verbis quibus me in forum redeuntem salutaverunt. Velim sciatis, sodales, me colloquiis defuisse, non quod iners fuerim vel sim, sed quod Parcae contra me coniuraverunt gravibusque calamitatibus prope ad portas Orci me ter detulerunt. Ergo non nimium, Iulia, erravisti ubi me quasi ab inferis surrectum revertisse dixisti. Hodie solum brevem epistulam hanc ad gratias agendas scribere potui. Mox, ut spero, rursus scribam.

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

De sodalibus deserentibus

Emitteby Herimannus on Mart 29 Aug, 2006 1.14

Herimannus sodalibus omnibus gratis semperque dilectis salutem dicit

Quid vobis de absentia mea diuturna narrare possim, sodales omnes? Tempora labuntur, consuetudo et mores mutantur. Ante annos quattuor, Nuntiorum Finnicorum radiophonicorum per antemnam parabolicam iamdiu auditor, eosdem in interreti audibiles laetissimus comperi; posthac coepta sunt Colloquia Latina ista, quorum studio incensus ab initio particeps fui. Vigilias permultas doctorum colloquentium litteras legens et libenter respondens egi, libros et libellos adulescentiae meae recipiens relegens interpretans, gaudens me forum invenisse, ubi absconditus amor meus explicari posset, novos amicos novasque notiones per hoc mirum instrumentum inveniens. Sinceritas amoris mei temporis illius nuntios resumenti patet.

Biennio peracto, ex me petivit Albinus Francohispanicus, qui nomen suum in Colloquiis Latinis dederat, num operam meam in novissimis actis diurnis praestare vellem, quibus nomen est Ephemeris quorumque vinculum in pagina domestica Nuntiorum Latinorum invenietis; assensus sum, deinde opus mihi in menses tam gratum et laboriosum factum est, ut visitationes Colloquiorum Latinorum mox rariores, postea nullae fierent. Sed hoc etiam addam, cum in actis diurnis perficiendis scripta ab Italica (aut Francogallica aut Britannica aut Germanica) in Latinam linguam mihi convertenda paucisve exponenda sunt, tum Colloquiorum participi litterae omnino creandae sunt, cognitiones memorias animi sensus ipsamque vitam illuc infundens: quod pulchrius sed laboriosius est multoque longius factu. Mihi labore cotidiano magis magisque oppresso, familiae difficultatibus perturbato, horas somno festisque diebus tantum ad linguam Latinam colendam subducenti eligendum fuit. Mihi propositum fuit Colloquia rarius sed constanter visitandi, sed nequivi. "Non omnia possumus omnes".

Nunc litterae vestrae de pristinis colloquentibus qui deseruerunt animum meum excitant, ut "prisca redeat Venus", praeter ingrata Vetti suspicio me stipendii gratia alibi scribere; conabor, sed pauca cum spe. Me piguit exempli gratia me disputationem vestram amabilem de certamine mundano pedifollico tam sero aspexisse, ut nihil amplius responderi possit.

De Ephemeride demum vos hortari velim, quam re vera Nuntiorum Latinorum YLE prognatam appellare me delectat, ut legatis et, si cui gratum, scriptum aliquod de re qualubet (nam abundant argumenta) mittatis, Albino supra dicto mittentes. Unum puto enim esse propositum omnium nostrum, ut lingua Latina divulgetur et hodiernum inter homines vinculum rursus habeatur.
Vos ergo omnes valere iubeo, humanis verbis vestris gratias agens. Legere et scribere conabor, hoc promitto, haud plura quidem.

Novocomi, a. d. IV Kalendas Septembres MMVI
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 29 Aug, 2006 9.21

Mercurius sodalibus s. d.

Certe vehementer assentior vobis, qui pro salute nostrorum Colloquiorum anxii sodales quosdam veteres foro iam diu abesse querimini. Sed sunt quidem novi, in scribendo sane seduli, e. g. Rhumak, Agricola, Mucius Scaevola (et certe amicus noster novus studiosissimus, Marcus Favonius Ursinus... :D) Quibus novis viris in foro versantibus ad spem erigor fori nostri recreandi.
Sed! Quotiescunque in hac aestate forum adirem, confusum illud et in plurimas partes dissipatum sentiebam: quia etsi creverit numerus colloquiorum incredibili modo, tamen suum quisque thema tractabat, nullum fere fuit verum colloquium, aut thema commune, de quo tres quattuorve colloquerentur. Cum haec scribo, equidem nolo quemquam vestrum credere me pauca colloquia velle; sed praefero colloquia, in quibus quam plurimi sodales de eadem re disputent, quia hoc modo magis nos unus alterum cognoscere possimus. Quae cum ita esse existimem, in hac septimana instituam "Lectionem magnam II.", cuius regulas - acceptis nostris consiliis - iam diebus pluribus ante excogitare coeperim. Huiusmodi colloquiis fortasse etiam sodales veteres, e. g. Herimannus noster veteranus foro reconciliari possent! Valete! Ex castro Budensi, a. d. IV. Kal. Sept.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 29 Aug, 2006 21.28, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 29 Aug, 2006 10.11

M. Favonius Ursinus sodalibus honestissimis sal.

Aliquamdiu in forum nostrum descendere non potero, idque duabus de causis.

Gymnasium, in quo plus triginta quinque annos Latine docui, quadraginta ante annis institutum est. Quam ob rem et gymnasiarchus et collegae me, collegam emeritum, oraverunt, non solum ut se in libello componendo retractando emendando adiuvarem, sed etiam ut orationem sollemnem haberem. Quid mirum, si tantopere nunc occupatus sum, ut tempus ad epistulas diligenter scribendas desit?

Post diem festum (m. Sept.) in Civitates Unitas proficiscar. Quo itinere facto quam primum in colloquia me reversurum esse polliceor.

Curate, ut optime valeatis.

IV Kal. Sep.

:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Bubo on Mart 29 Aug, 2006 17.21

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.11, edited 1 time in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 30 Aug, 2006 0.30

Mercurius buboni s. d.

Et ego, amice, saluto te, o avis Athenae, iterum in foro nostro! Satisne murium tibi in praedam cecidit in hac aestate? :D Ceteroquin ut quam saepissime nos visites optarim, quia semper hilaris es, sicut hoc bubonem verum decet... :D Sed, unde veneris, etiamnunc nolo: quod te nobis proditurum esse aliquando vehemetissime spero. :wink: Vale! Budapestini, a. d. III. Kal. Sept.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron