nuntii latini (litteris minutis incipientes)

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

nuntii latini (litteris minutis incipientes)

Emitteby Herimannus on Lun 21 Iun, 2004 0.32

Herimannus sodalibus totius orbis terrarum salutem dicit

Vobis sine ullo dubio notum est redactores laudabiles Nuntiorum Latinorum, a Radiophonia Finnica a multis annis confectis, per aliquot septimanas sibi meritas ferias concessuros esse.
Hunc ludum ergo sodalibus Colloquiorum Latinorum propono: ipsi nuntios latinos (litteris minutis incipentes) conscribamus, neque eos in contumeliam accipiant optimi redactores (aliter dicant et statim renuntiabimus).
Ut in ludo omni, regulae constituendae sunt; hae mihi subveniunt:

1) suum quisque thema incipiente septimana patefaciat, iam proposita themata vitans;
2) scripta, non longiora decem lineis, die Veneris mittantur;
3) unum nuntium tantum unusquisque Veneris quoque die communicet;
4) errores palam corrigantur (hoc aio pro me ipso).


Quid vobis videtur :?: :?: :?:

Valete!

Novocomi, a. d. XI Kal. Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

nuntii latini (litteris minutis incipientes)

Emitteby Herimannus on Mart 22 Iun, 2004 23.19

Herimannus sodalibus omnibus sal.

Quandoquidem consilium meum nullum responsum obtinuit, nisi unum privatim missum, propositum depono :( .
Valete!

Novocomi, a. d. X Kal. Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron