Page 1 of 1

Salvete!

EmitteMissus: Sol 03 Apr, 2005 5.23
by Bernardus
Omnibus sodalibus colloquiis hac Latinis gaudentibus Bernardus salutem et omne bonum.

Paginam istam me invenisse valde gavisus, novissimus me registrans in foro, multorum colloquiorum me socium esse futurum spero.

Olim Hessiae natus, postea Rhenaniae Coloniensis nutritus, nunc Franconiae septentrionale in parte Bavariae habitans Germanicus Latinam amavi linguam a discipuli iuventute, necnon et Graecam. Minore me annis quadraginta, Europae Medii Aevi historiam et litteras Latinas exquirere mea professio, privatim musicas quae dicuntur Swing auscultare mea libido.

Quod, puto, sufficiat meme introducente novissimo. Valete!

Furti a.d. XI Id. Aprilis, anno dominicae incarnationis MV, Gerhardo vero Germaniae consule anno VII.

EmitteMissus: Sol 03 Apr, 2005 11.19
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Bernardo s.

Maximo cum gaudio te in foro salutamus, Bernarde. Scripsisti historiam Europae medii aevi a te exquiri; quid sit vero thema (sive saeculum, sive regio), cuius vestigia maiore cum accuratione indagas? Ceteroquin colloquium de historia adhuc a nemine esse coeptum scito; ecce, nunc tu, Bernarde, silentium hoc rumpere poteris. Vale. Posonii, d. III. Non. Apr.

EmitteMissus: Lun 04 Apr, 2005 22.26
by Bernardus
Mercurio Hungarico B. salutem in Pannoniam.

Tuae gratias habeo salutationi, Mercurie.
Rogavisti, quid essent Europae themata historiae medievalis a me exquirenda: Maxima parte versor in historicis litterisque prioris necon et alti medii aevi, q.e. saeculos fere de fino Romanorum imperii occidentalis saeculo V usque ad saeculum XII. Specialiter quaero aevi Carolini et Salici fontes et Latinae poemata linguae, etiam me tractante hagiographica opera medievalia et manuscriptorum medii aevi fata. Dissertatio mea Lantberti monachi Tuitiensis composita saeculo XI corpora hagiographica (vita, miracula, liturgica, metrica) de sancto Heriberto Coloniensium archiepiscopo editio critica. Colloquium de historia ista pagina incipiendum mihi valde delectabit.
Qualiter quomodo quid, interrogem, studiorum Latinorum ad te pertinet, Mercurie?
Vale.

Furti pridie Non. Apr.

Epistola Bernardi

EmitteMissus: Mart 05 Apr, 2005 5.27
by Amicus NovoCaesariensis
Bernardo et omnibus sodalibus Amicus Novo Caesariensis salutem dicit.

In nescio quo themate de quibusdam lectoribus horum colloquiorum qui solum ad nuntios legendos sed nunquam ad scribendos frequenter veniunt legi. Quod thema fuerit non memoria teneo, sed puduit me in eo classe membrum esse considerari. Maeste dictu, fui.
Quam ob rem? Eratne timor ne ego aliquid stulte scribam, praecipue cum omnes sodales tam bene multoque vi colloquantur. Fortasse. “Minime vero,â€

EmitteMissus: Mart 05 Apr, 2005 23.34
by Iulia
Iulia Amico Novocaesariensi s. p. d.

Gaudeo te timorem scribendi superavisse! :D :D Idem erat apud me, cum intravi colloquia nostra: Iam ante inspexi et vidi homines paucos sed doctissimos illic versari ut Marcum Favonium ac Mercurium Hungaricum, qui tam longas epistulas scripserint, et timui ob parvam meam scientiam Latinitatis. Denique in aliquo colloquio coepi minima vero sententia vel magis quaestiuncula, cuius responsum iam invenissem, si attentius legissem. :oops: Recte ergo timui me stulta scribere :wink: , quod fortasse etiam nunc facio, sed etiam ceteri illi docti homines sunt et itaque nihil humani a se alienum putare mihi persuasum est. Ita autem alii mihi responderunt coeperuntque mecum conloqui, et ipsa vidi ad colloquendum necesse esse, ut non solum exspecterem alios mihi scribentes, sed ut ipsa sententiam meam ad themata darem - quod et tibi maxime suadeo. Et re vera semo Latinus meus illo tempore multo peior erat: Legi aliquando epistulam antiquam a me missam, et in omni fere sententia inveni menda saepe maxime mihi nunc conspicua.
Est hoc colloquium maxima opportunitas usum ac scientiam linuae Latinae exercendae, ubi multa iam ab eo tempore didici multoque melius audaciusque scribo. Haec autem solum vere disci possunt, qui ipsi scribunt - videbis, quomodo alii certas res exprimant, ipse conaberis, videbis alios intellegere, et interdum multa maiora et minora cognosceris ac amicos invenias inter alios scribentes.

Fine verbum Goetheianum tibi mitto mihi percarum, quod subscriptionis in locum ponam: "Was du ererbt von deinen V

Possessio Hereditatis

EmitteMissus: Sol 10 Apr, 2005 10.46
by Amicus NovoCaesariensis
Juliae N.Caesariensis s.d.

Notio hereditatis quasi patrimonium culturae clare pertinet ad colloquium nostrum primum nuntiosque sub themate “Salvete.â€

EmitteMissus: Sol 10 Apr, 2005 21.55
by Iulia
Iulia cum Amico Caesariensi :wink: tum ceteris sodalibus sal.

Privatim nobis misimus nuntios, ad quorum unum, ubi de interpretatione Goethis sententiae disserui, pertinet epistula Amici nostri Caesariensis. Eo assenso in publicum dabo partem eam, ad quem respondit, ut et ceteri sodales comprehendant nuntium eius:

Quid attinet ad verbum Goetheianum, primum mihi placet compositio verborum "hereditatem accipere", "comparare", "possidere". Deinde haec sententia maxime pertinet ad colloquia nostra: quid enim in hac sententia significat verbum possidere, quid significant omnia ea verba? Minime puto ea ad res materiales, quae dicuntur, pertinere, sed ad res, quae sunt in animo. Possidemusne scientiam linguae Latinae? Ego quidem non, et non puto ullum hominem viventem eam vere possidere. Hereditatem eam accepimus scholae, et usu activo ea, quae accepimus, nunc comparamus, ut denique possessionis notione simus quam proximi. Ita haec sententia hortatio tibi est, ut multa Latine hic scribas, quamvis sit difficile in principio. Hortatio es omnibus, ut ea, quae passive didicerunt, active exerceant, ut sibi possideant.
Sententiam inveni in Iohannis Wolfgangis Goethe opere praeclaro "Faust", ubi multa sapientia inveniri potest.


Valete omnes!