libri Nuntiorum Latinorum

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

libri Nuntiorum Latinorum

Emitteby Medisiluanus on Iov 11 Nov, 2004 13.06

quo modo uel loco possum Nuntios Latinos Vol I - V emere?

epistulam electronicam mittere in kirjamyynti@finnlit.fi iam frustra conatus sum. hoc enim accepi responsum:

550 5.1.2 <kirjamyynti@finnlit.fi>... Host unknown (Name server: finnlit.fi: host not found)

si scitis, facitote, quaeso, me certiorem. gratias ago maximas.

ualeatis quam optime.
Medisiluanus
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Iov 11 Nov, 2004 12.51
Location: Noruegia

Emitteby Ericus Palmén on Lun 06 Dec, 2004 1.48

Ericus Palmén Medisiluano s.d.
Non est mirandum, quod libros Nuntiorum Latinorum a Societate Litterarum Finnicarum electronice frustra tibi subnotare conatus es, cum inscriptio electronica dictae societatis in pagina ad nuntios latinos accedente perperam scripta esse videatur. Debet esse kirjamyynti@finlit.fi (non: ...@finnlit.fi; una igitur littera n, non duae!).
Peto a te, ut mihi ignoscas, quod nunc demum hoc responsum fers; prae multitudine enim hodiernarum occupationum mearum iam diu aream nostram colloquiorum Latinorum ne inspexi quidem. Curabo, ut paragramma, quod in paginam interretialem nostram irrepsit, quam citissime corrigatur. Cura, ut valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Iulia on Lun 06 Dec, 2004 21.54

Iulia Erico suo sal.

Erice, denique quasi ex inferis surrectus nobis es redditus!!! Maximo gaudio affecta sum te hic vidisse scribentem. :D :D :D Valde spero, ne iterum occupationes te cogunt in silentias recedere. Libro autem tuo confecto - de quo libro nomine "Clavis Latina" iam Marcus in colloquio de rationibus linguae Latinae docendae in mundo, nuntiuo ibi MDXIX, quaesivit - plus tibi deberet esse temporis, ut etiam tu colloquia nostra colere possis! :wink:

Cura ut valeas et ne negotis opprimeris! :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron