TUBAE, TYMPANA ET CAMPANAE ANNUNTIANT MAGNUM GAUDIUM !

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Ericus Palmén on Sol 12 Feb, 2006 23.48

Ericus Palmén Marco Favonio s.d.p.
Ego quoque sincere, etsi nimis diu cunctatus, in numerum gratulantium tibi me adiungere volo. Dignissimus es, qui princeps nostri fori lauderis, nec tantum ideo, quod numero nuntiorum tuorum nos omnes longe praecedis, sed etiam quod, quantum animadverti, de quovis themate quam optima Latinitate scis disserere, et quaecumque scripsisti, in iis semper, ut ita dicam, nobilis quidam animus veri humanistae invenitur.
Pridie Kalendas Februarias nobis rettulisti te, cum undequadraginta fere annos officii muneribus functus esses, rude donatum esse. Scito me quoque quondam undequadraginta annos institutioni linguae Latinae dedicavisse (primum tres annos in gymnasio, deinde triginta sex in universitate)! Liceat nunc mihi, iam nonum annum in pensione viventi, ita te salutare: â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Lucus Eques on Lun 13 Feb, 2006 6.47

Lucus Veronicae s.d.p.

Te uideo Mediolani habitare. A.d. V id. Dic. anno MMV (id est praeterito) apud Sodalitatem Latinam Mediolanensem accessi, ut Latine inter alios homines demum uiua uoce loqui possem. Cognouistin' eam?

Vale atque uale,
Die Solis ex Bethlehem pridie id. Feb.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Iulia on Lun 13 Feb, 2006 17.05

Iulia Luco propinquo sal.
Ut in colloquio "itineraria" scripsi, in oppido Newark civitatis Delawariae sum, ubi Universitatem Delawariensem visito.
Vale quam optime. :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron