Missus: Merc 13 Sep, 2006 6.41
AVENORICE
Nullam ueniam petere necesse est.
Mexicani tali paupertate tantum in patria sua degunt; quamobrem tam multi, plerumque sine iure, huc migrant. Hic enim omnem medicinam et donatiua gratis recipiunt a nostris magistratibus, qui tam liberaliter nostram pecuniam spargunt! Praeterea, si laborant, una septimana hic lucrari possunt quantum in Mexiconense post unum annum possunt. Adde quod thaler Americanus deciens plusquam peso Mexicanus aestimatur; itaque, cum sua pecunia Americana ad manum, diuites non multo post redire ad Mexiconem possunt. Billiones thalerum quoque anno Mexiconensi aut mittunt aut capiunt. Qua de causa dixi te oportere Mexicanum fuisse, ut qui tam facile sine charta uiridi hic habitare posses, et bene habitare, si modo Mexicanus esses!
Quomodo Albanis conferantur, num oporteret me Albanus fuisse, non possum dicere; attamen si tam pauperes sunt illi, iamdudum meipsum Albanianum iri credo!
VALE
Nullam ueniam petere necesse est.
noricus wrote:utinam Mexicanus sim oras? utinam tu, mi optime, Albanus sis contra dicam. nam hi fortunis malis prope aequare Mexicanos posse uideantur per totam Europam plerumque uiuentes grauissima paupertate.