Lectio Horatiana instituenda?

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Lectio Horatiana instituenda?

Emitteby Iulia on Lun 03 Mart, 2008 20.00

Iulia sodalibus, imprimis Mercurio Lectionum Magnarum aestimatissimo moderatori s.p.d.
Marco nostro versus Horatianos citanti e me quaesivi, num fortasse liberet de carminibus Horatianis disputare simili modo, quo tu, Mercuri, Lectiones Magnas instituisti, imprimis cum victor opus Lectionis Magnae I sint ipsa Horati Carmina. Non autem, optime mi Mercuri, cum Lectione Magna contendere volo, quam bene vides neminem tui honoris causa tangere, quae autem nemo dubitat quin maximae sit dignitatis, et cui ideo primatus est super ullas alias huius generis ludos lectorios. Memini etiam Phlebam nostrum aestimatissimum iam monuisse, ut continueretur Lectio Magna II adhuc longe non finita, quod consilium confido etiam ceteris nobis placiturum esse, imprimis cum peruasum mihi est id nonnihil facturum esse ad Colloquia nostra Latina magis viva rddenda. Qua de causa tuum imprimis, sed etiam ceterorum sodalium consilium ea de re audire velim. Magis quidem mihi placeret Lectionem Magnam continuare; si autem non fiat, vobis probantibus Horatium legendum proponam.
Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Merc 05 Mart, 2008 23.23

noricus Iuliae ceterisque salutem

lectio Horatiana? hoc propositum uero placet. primum, quod mihi Horatius percarus, deinde cum non tantam librorum molem uoluere debet quicumque se talis lectionis participem fieri uult. minime autem opus esse censeo talem lectionem Magnam quandam uocare nec Mercurii beneuolenti nutum manere, quoniam omnes eum scimus et dissertatione retentum esse et certe disputationibus nostris non obesse uelle, cum ipse moderator non esse potuerit.

sed quis nunc initium facit? et quo loco? hic incipimus an aliud colloquium condamus?


ualete!

"Pindarum quisquis studet aemulari,
Iulle, ceratis ope Daedalea
nititur pinnis, uitreo daturus
nomina ponto." (carm.2,1-4)
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 06 Mart, 2008 22.02

Mercurius Iuliae s.

Propositionem tuam approbo, amica, sed nunc convivas domi habens plus scribere non possum. Cras fusius! Vale. Budapestini, pridie Non. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 07 Mart, 2008 22.58

Mercurius sodalibus s.

Initium lectionis libenter ego fecerim; non quod tamquam author olim illius Lectionis Magnae et hic moderationem mihi vindicare vellem; sed quia iam diu in dubio sum, quid existimem de carmine illo, quod ad Taliarchum scripsit poeta ille clarissimus (Carm. I.9.). In quo carmine Taliarchum esse amicum Horatii in scholis docebar; quod autem minime ita esse suspicor. Poeta enim illum puerum vocat, ac iussit eum promere e diota merum, e quo luculenter apparet Taliarchum fuisse servum Horatii. Certe fieri potest, ut haec vobis semper conspicua ac manifesta fuerint; quae si ita sint, ignoscite mihi ruditiem meam. Valete. Budapestini, Nonis Martiis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 08 Mart, 2008 1.27

Iulia Mercurio Norico Marcoque necnon ceteris pariter omnibus s.p.d.

Gratias pro sententiis vestris, et etiam Marco, qui alio loco sententiam suam expressit. Instituam ergo novum colloquium Lectioni Horatianae, ubi primum colligere possimus poemata Horatiana maxime a nobis dilecta, ut postea inter ea certamine instituere possimus, sicut Lectionibus Magnis igneniosissime a Mercurio excogitatum est. [Si malis tu partes moderatoris agere, care Mercuri, non tibi obstabo. Mihi par est.] Sic facto habebimus locum, quo ipsa Lectio fiat, et hoc colloquium, quo, si quando opus sit, de Lectione disputare possimus.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 08 Mart, 2008 1.47

Iulia iterum omnibus s.
Institui. Numerum octo operum elegi, ne ob corpus minor operum eligibilium nimii eligantur, imprimis cum, ut nunc mihi videtur, non tot erimus participes sicut in Lectione Magna I, sed altera e parte quia nimia poemata pulchra ibi inveniuntur, ut saltem facultas nobis fiat pluria eorum praebendi. Si cui aliud videtur, scribat, ut, si opus sit, hic de ea re disputare possimus.
Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron