M. Favonius sodalibus, imprimis Gastoni salutem.
Nego, mi Gastón, Cratem Thebanum in „masochinianam rabiem“ prolapsum esse (v. "Facete dicta aut facta" -> nunt. 3341 et 3344). Non fuit vir „dolorum cupidus“, sed Cynicae sectae philosophus.
Pauca ergo de Cynicorum dogmatis:
Antitsthenes, Cynicorum princeps, Athenis philosophiam professus est in gymnasio, cui nomen erat Cynosarges (Κυνόσ-αργες). Qua ex re ii, qui eum secuti sunt, Cynici (id est Canini; kýon = canis) nominati videntur esse.
Nunc ad Antisthenis doctrinam: Ut vitam beatam assequaris, non solum te liberes oportet ab omni improbitate, sed etiam abstineas ab omnibus iis rebus, quae indifferentes, id est nec bonae nec malae sint. Quo in numero sunt opes, honores, valetudo, libertas, familia, res publica, patria. Et quod ad libidines attinet, Antisthenes hoc declarasse dicitur: „Malo mente capi quam succumbere libidini“. Et in „Erotico“ hoc fere scribit: Venerem, si percuti posset, a se transfixum iri
; amorem vitium esse naturae; quam animi perturbationem a nullo alio deam vocari nisi ab eo, qui libidini succubuerit (frg. 40 Nestle).
Cynicorum disciplinam inter alios complures secuti sunt Diogenes Sinopensis eiusque discipulus Crates Thebanus, qui sua sponte divitias abiecisse dicitur.
Quicumque vero nostrum Cynicorum decreta mente animoque consideraverit, is intelleget, quid insolita illa sibi velint verba Cratis philosophi.
Optime valete. Kalendis Iuliis. Ad Cornicum Campum.