De "Passione" pellicula cinematographica

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Herimannus on Sol 21 Mart, 2004 0.27

:)

Herimannus sodalibus et praecipue Marco sal.

Vidi plus quam semel Columbariae (Colmar) eas tabulas pictas, quarum media Iesum crucifixum mirabili arte fingit: vere similior est imago cruciati corporis ossibus male connexis quam personae; quae cum fusco aeris colore et dolentibus vultibus me opus diu aspicere commotum coegit.
Nonne putati opus aliquoties emendatum mittendum esse?

Novocomi, a. d. XIII Kal. Apr.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Sol 21 Mart, 2004 0.30

salvete.
mihi doctissimos sermones vestros quasi interpellanti ignoscite, sodales.
sed animus me fert disputare de pellicula ipsa, de qua dissensionem esse inter multos homines vos non ignorare puto.
modo "passionem Christi" vidi. quid multa? est pellicula singularis,licet crudelitatibus abundet. atrocissimis castigationibus continuandis an sit opus, ut spectatores passione Iesu moveantur, dubium est. sed in summo cruciatu atque in summa crudelitate quis est, qui aequo animo possit manere ? quis est, quin commoveatur, cum videat vulgus insanum ,quod furore atque amentia excitatum nil nisi mortem innocentis flagitat ? quis est, quin commoveatur, cum videat, quantam voluptatem isti milites ceperint in homine cruciando, quanta oboedientia parati sint ad iussa facienda ? caveamus, ne credamus eiusmodi saevitiam ad Romanos tantum Iudaeosque pertinere. non multum interest, a militibus Romanis quisquam an a satellitibus inquisitorum crucietur.
isti autem non audiendi sunt, ut mea fert opinio, qui eam pelliculam antisemiticam appellent, immo eam pelliculis socialistarum nationalium comparent. non multum afuit, quin evangelium ipsum antisemitismi insimularent,ex quo sine ullo dubio apparet turbam Iudaeorum a Pontio Pilato mortem Iesu flagitasse. caveamus,ne talibus vocibus oratio ac sententia adhuc libera coerceatur.
sed satis de hoc. hanc ego pelliculam spectavi praeter cetera ea de causa,quod magni mea interfuit , quonam modo sermones Latini habeantur. non spe sum deiectus: pronuntiatio actorum lucida ac volubilis, quamquam voce quasi Italica loquuntur.
Si quis vestrum "passionem" viderit, dicat, quid de ea sentiat!
valete.
Tiberis
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Spartacus on Sol 21 Mart, 2004 0.58

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Tiberi Favonioque Herimannoque s.p.d.


Vidi heri pelliculam cinematographicam a Mel Gibson “Passionem Christi” appellatam; ob eam rem habeo quattuor interrogationes quas rogo vos eas respondere. Cupidus igitur melius illas res ibi praebentur intellegendi, nitor vestrarum opinione.

Primum, cur Maria mater Iesi post flagellationem acerrimam quae idem passus est, mantele candido dato e uxore Pontii Pilati, maculam humi sanguineam ipsius Christi siccavit?

Deinde, res quae mihi non multum credibilis est, quod utrum Romani fatigati propter verberationem facti essent an Iesus tantum impetum sustinere potuisset. Nonne Mel Gibson paululum exageravit?

Tertium, quaero si fortasse terrae motum eidem regioni inciderit, cum Iesus iam mortuus fuisset. Nescio an res gestae iudaeorum de re relata habeant.

Demum, ecce extrema interrogatio: Romanine etiam milites in peregrinatione alias linguas – sicut in pellicula ista, illi quoque linguam iudaeorum loqui videtur – cum alienigenis colloqui solebant? Cui bono tum eo tempore interpretes?

Gratias vobis in antecessum ago, docti amici!

Optime valeatis.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Quid de pellicula sentiat Ioannes Ulricus Gumbrecht

Emitteby Marcus Favonius on Sol 21 Mart, 2004 19.08

Marcus Favonius cum omnibus sodalibus arte cinematographica eruditis, tum praecipue Herimanno, Spartaco Tiberique s.d.p.

Gratias vobis ago maximas pro epistulis vestris. Ex quibus enim dilucide apparet, in quantas difficultates homo Iesum pictoris penicillo sive machinula cinematographica imitaturus necessario soleat incurrere.

De Gibsonis vero pelliculam quid sentiam, non exponam, priusquam ipse videro.

Hoc loco mentionem facere licet Iohannis Ulrici Gumbrecht, clarissimi illius professoris Stanfordienis. Qui haec fere scribit: celeberrimas illas Matthiae Grünewaldi picturas symbola sive „emblemata“ esse rei sane singularis: homines peccatis oppressos a deo redemptos esse, qui sua sponte pro iis sanguinem profudisset; id ipsum ad Gibsonis quoque pelliculam pertinere; qua de re non omni pietatis antiquitus traditae genere, non omni deformium motuum appetitione fundamentalismum qui dicitur religiosum indicari (cf. FAZ, xvii Kal. Apr. mmiv).

Valete.

xii Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De pellicula

Emitteby Herimannus on Sol 21 Mart, 2004 20.22

:shock:

Herimannus sodalibus sal.

Sermonibus istis de pellicula cinematographica particeps esse nequeo: nam nimis violentas et sanguinem manantes semper vito, debilitate animi: unicuique suus defectus. Valete.

Novocomi, veris primo die MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Iov 25 Mart, 2004 13.31

Gastón sodalibus sal.

Verba "unius ex illis Jesu discipulis" vulgarismus esse videntur mihi. In lingua Hispana nos dicimus "de uno de los discípulos de Jesús". "Los" (el, la, lo) articulum est in lingua Hispana sicut "ille, illa, illud" mihi in Latina vulgare. Quid censetis?

Ignoscite mihi pro opinari de hoc thema quod paucissime scio. :oops:

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De recta loquendi consuetudine

Emitteby Marcus Favonius on Iov 25 Mart, 2004 18.10

Marcus Gastóni officiosissimo sermonis Latini amatori sal.

Verba a te, amice, merito reprehensa :) Mercurio nuper auctore simplicius reddidi: „Postremo ope Iudae Iscarioti discipuli...".

Ceterum verba „ex illis Jesu discipulis“ non idem significant atque „de los discipulos de Jesús“; hoc enim loco pronomini „illis“ sententia quae vocatur anaphorica subicienda est: „ex Jesu discipulis, quos supra commemoravimus“ („de los discipulos arriba mencionados“).

Pergamus disputare. Me quidem iuvat.

Vale.

viii Kal. Apr. a. mmiv.
Last edited by Marcus Favonius on Sat 27 Mart, 2004 23.31, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Ven 26 Mart, 2004 13.32

Gastón Marco Favonio ceterisque s.

Bene. Gratias. Iam intellego cur hoc Anglicismum sit (those).

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De Passione videnda

Emitteby Herimannus on Mart 30 Mart, 2004 2.20

:x Herimannus sodalibus sal.

Postquam duas vel tres imagines pelliculae filmica de qua agitur televisifico apparatu forte aspexi, vobis omnibus confirmo me Passionem Mel Gibson non visurum esse: stomachus meus ista tolerare nequit.
Valete!

Novocomi, a. d. III Kal. Apr.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Passione (non) videnda

Emitteby Herimannus on Lun 19 Apr, 2004 23.34

Herimannus sal. :shock:

Hanc sententiam refero de pellicula filmica, quam non spectavi nec spectabo, ex Gallis actis diurnis "Le Monde":

"longissima tormentorum actio quae umquam narrata sit"

Valete!

Novocomi, a. d. XIII K. Maias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Gibsonis pellicula

Emitteby Marcus Favonius on Mart 20 Apr, 2004 16.38

Marcus Herimanno sal.
Quod ad Gibsonis pelliculam attinet, cum tua sententia, tum etiam aliorum virorum gravissimorum opinione me victum esse confiteor: neque spectavi eam neque spectabo. Tamen Nazareni mortem omni diritate atque immanitate deterrimam fuisse meminerimus.
Vale.
xii Kal. Maias.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Iliade

Emitteby Herimannus on Lun 24 Mai, 2004 1.23

Herimannus omnibus sal.

Etsi non de Passione sed de alia pellicula filmica aliquid dicere volo, in hoc spatio scribam: tanti non est ut novum thema aperiatur.
De pellicula "Troy" ("Ilio") loquor, ne quis vestrum amantium litterarum antiquarum eam spectare meditetur: quod ego errans heri feci septem eurones (eheu!) stultus dissipans.
Bellum decem annorum in paucos dies costringitur; Paris Menelaon necat; imminet usquequaque Achillis et Briseidos amor; nullum consilium deorum, nullum ducum; equus ligneus in urbem vehitur et in Ilio ardente Pelides Agamemnona, Paris Achillea interficit. Tanta et talis perturbatio maximi poematis nemo nostrum sibi fingere posset!
Magna pars auctorum pellicularum, qui Americanum modum colunt, ut Midas inversus mihi videntur: in stercus convertunt omnia quae tangunt.
Ignoscite, iratus sum. :twisted:

Valete.

Novocomi, a. d. IX Kal. Iunias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron