by Rhumak on Mart 24 Oct, 2006 0.07
Mercurio aestimato spd
Cum de recenti seditione parisina loqueris, studentibusne contra iura operariorum obrogata manifestantibus innuis, quod sex ferme ante menses evenit? Si sic, illa seditio nullis fanaticis, sed, ut dictum, ad obrogationem aliquorum iurum operariorum vitandam studentibu cum operariis ipsis facta est, simillima manifestationum nostratium contra obrogationem articuli XVIII Constitutionis Operariae a Socialistis VI decennio secli praeteriti institutae, qui fabricae possessor opere ut operarios suos nonnisi iusta validaque causa expressa dimittere possit constituit.
Apud vos, econtra, ut mi intellegisse videor, seditiosi dimissiones primi ministri propugnant, quibu fere cuncti adsentimini, quamvis eorum modis violentis improbantes: utrum ita est, an parum intellegi? Quaestio utcumque longe diversa a prioribus.
Cum primus minister, praesertim dictaturae (etiam Benitus ille Mussolini noster "primus minister" vocabatur, sed nempe dictaturae!), sed etiam interdum democratiae "modernae et liberalis" dimittatur oportet, aliquas cieri seditiones populares maxime necesse est, quia ipsam necessitatem dimissionum adseverant, multo magis et melius quam quaevis rogatio curialis... etsi, eheu nos, hoc aliquos feriri et perire quidem coercet.
Speremus igitur, hos tumultus quam primum finitos iri populumque vostrum quod cupit citissimo quam minimis vulneribus paucissimisque vulneratis habiturum esse.
Quod ad socialismum, omnia illa crimina nonnisi per communismum, sive socialismum per dictaturam illatum, (ut illi ipsi scelesti dictatores de potentiis suismet iactarant, vocitantes socialismum "de facto exsistentem" [apud Italos, "socialismo reale"]) facta sunt: quae dictatura omnia somnia nostra, ut tam pellucide Gaber in illo excerpto quod supra rettuli explicuerat, horrore cruore et violentia delevit: quod usque in diebu verius apparet, cum narrationes tuarum similes undecumque orbis, ubi communistae rerum potiti sunt, ad auris nostras veniant: et Itali scimus et dictatura quid sit, et, post dictaturam, democratia corrupta quid sit!
Di vos servent
Feliciter Hungaris
Feliciter liberis
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)