Ericus Palmén omnibus neologismorum Latinorum studiosis s.d.p.
Optime fecisti, Soter, quod ”Parvi verborum novatorum lexici’ a Cleto Pavanetto in Civitate Vaticana apparati mentionem denuo fecisti, itemque tu, Marce Favoni, qui non modo ei respondisti, sed etiam proposuisti, ut indicem ”verborum a sodalibus novatorum” instituere adoreremur. Liquet per se rem longi esse temporis necnon magnae molis, sed id vix impedit, quin suscipiatur.
Occasione oblata quaedam de illo ’Parvo verborum novatorum lexico’ disserere velim. Haud paucos id continet bonos neologismos, sed in aliis vocabulis eo laborare videtur vitio, quod potius circumlocutiones e multis verbis constantes quam translationes simplices et enucleatas exhibet. Cur e.g. substantivum Italicum ’abuso’ tantummodo elocutionibus INTEMPERANTIA et IMMODICUS USUS, non autem simpliciter vocabulo ABUSUS Latine redditur? Itidem ’depressione’ ibi non est nisi ANIMI IMMINUTIO; cur DEPRESSIO, quod quidem vocabulum a Romanis raro usurpatum a nostrae aetatis depressione psychica semantice paululum differt, hodie pro neologismo non cedat? Praesertim in oculos incurrit, quod ciborum et potionum nomina exacta et pervulgata variis ambagibus explicantur: ’pizza’ est PLACENTA COMPRESSA aut PLACENTULA, ac ’vodka’ VALIDA POTIO SLAVICA (per se correctum!). Cum haec ambo nomina in usum internationalem percrebruerint, quid est, cur a Latinitate aliena existimentur? Nonnullas translationes nimis artificiales iudicaverim; e.g. AUTOCINETUM MERITORIUM in auribus meis obscurius sonat quam TAXIRAEDA. Ii, qui Italice ’disoccupati’ nuncupantur, vix universi necessario sunt INVITE OTIOSI; constat enim non deesse, qui OPERE DESTITUTI sive QUAESTU CARENTES haudquaquam inviti publicis sumptibus alantur.
Eo igitur oportet tendamus, ut quam plurimis rebus modernis enucleata et semantice exacta versio excudatur, nimirum memores cavendum esse, ne verbis temere et sine iudicio novatis sermonem Latinum corrumpamus, ut tu, Marce, iure monuisti. Ne paraphrases quidem omnes protinus in exsilium eiecerim; nonnumquam enim intra uncos positae ad res illustrandas multum conferunt. Licet per me, ut e.g. ’malaria’ Latine ita reddatur: MALARIA (MORBUS PALUSTRIS FEBRIM EFFICIENS), ac, ne terminologiam balnearem a nobis nuperrime adumbratam praetermittam, ’doccia’ ita definiatur: PLUVIA; DEPLUVIUM ( = SPATIUM PLUVIALE); CRIBELLUM ( = CAPUT CRIBRIFORME TUBULI PLUVIALIS).
Denique moneo clavem interretialem, qua parvum illud lexicon supra examinatum adeatur, esse
http://www.vatican.va/roman_curia/insti ... on_it.html, (non ... it.htr). Optime valete!