Facete dicta aut facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 05 Aug, 2004 1.04

Mercurius sodalibus s. d.

Ego et tu, mi Herimanne, heri paene eodem tempore litteras nostras huc misisse videmur, quam ob rem haud animadverti fabulam illam a te esse iam finitam.

Priusquam anecdotas ad Iudaeos pertinentes relinquamus, facere non possum, quin hanc ultimam vobis enarrem, quae in Hungaria fere omnibus nota, immo sententia eius extrema quasi aphorisma aut proverbium apud nos versatur.

Germani Belgio a. 1940. occupato in urbe quadam populum iuxta nationem eorum in duam partem dividerunt. Officialis Germanus haec hominibus imperavit: "Vallones eant in partem dexteram, Flamandi in partem sinistram!" Vix haec dixerat, cum Kohn ab eo interrogavit: "Sed quo discedant veri Belgae?

Haec anecdota, inquam, tam celebris in nostra regione, ut verear, ne et vos omnes eam iam pridem noveritis. Valete. Transaquinci, Non. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 08 Aug, 2004 0.32

M. Favonius sodalibus sal.

Animi causa ecce duo facete dicta:

I) De amoris quodam servo.
Iohannes Fridericus Comes de Maurepas (1701-1781), Ludovici XV regis administer, cum sexagenarius esset, amore ardens adulescentulam totos dies sectabatur. Quae cum quando vesperi de theatro exisset, vehiculum conscendit, ut domum rediret. Comes, qui eam vehementer ibi exspectaverat, sine mora idem ipsum vehiculum conscendit et insusurravit in eius aurem: „Equidem totus sum servus tuus.“ Tum adulescentula e vestigio vehiculi patefacto aditu: „Manu nunc te mitto.“ Et superatus se subduxit comes...

II) Quomodo de hominibus quis promeritus sit...
Studens quidam academicus cum Georgium Bernardum Shaw clarissimum fabularum poetam convenisset, medicinae se studio dixit velle desistere, ut ad scribendum se conferret: eo enim modo se plus profuturum esse hominibus. Tum Shaw: „Si hominibus vis prodesse, scriptorem te fieri minime oportet.“ – „Quid ita?“ – „Eo ipso, amice, quod a medicinae te studio discessurum esse dixisti, bene iam de hominibus promeritus es.“

Valete.
:lol:
VI Id. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 08 Aug, 2004 2.20

Mercurius omnibus s. d.

Alacri animo vidi hoc colloquium recreatum esse a te, mi Marce. Tuas fabellas libenter legi, praecipue primam, ubi illam adulescentulam iuris Romani peritissimam esse compertum est... :wink:

Et ego anecdotam vobis enarraturus sum, quae aeque ac priores ad nos Hungaros pertinet; sed nolite dicere amici "satis superque iam de Hungaris!" quia digna est illa, quae legatur, aptaque ad risum movendum.

Austriaci, postquam revolutionem Hungarorum a. 1849 adiuvante tyranno Russico foedissime oppresserunt, regnum Hungariae non tamquam statum priscum ac suis iuribus praerogativisque gaudentem, sed quasi provinciam recens occupatam summa severitate ac crudelitate cruciabant. Accidit autem, ut caesar Austriacus ac simul rex Hungariae, nempe Josephus Franciscus (regn. 1848-1916) Hungariam profecturus esset. Quo cognito Antonius Augusz, generalis praefectus Hungariae, interrogavit a Josepho E
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 03 Sep, 2004 19.45, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 08 Aug, 2004 12.13

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo sal.

Cave dicas „satis superque iam de Hungaris!" Equidem quamvis natione sim Borussus :lol: , iis semper rebus delector, quae ad Hungariam pertinent. --- Obiter dictum: Quid de Mauritii Jókai libro censes, qui inscribitur „A k
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 17 Aug, 2004 22.05

Iulia omnibus s.p.d.

Ecce narratio mihi carissima de Abu el-Hasan e Narrationibus Mille Et Una Noctium. Narrabo alterum solum dimidium, quod est iucundius primo:

Abu al-Hasan conviva est Chalifae Harun ar-Raschid, qui ei etiam uxorem dedit numine Nuzhat al-Fuad, cum in inopiam incadit. Quia non audet Chalifam pecuniam orare, dolum invenit: Se mortuum simulat et Nuzhat al-Fuad ad Chalifae uxorem Zubaidam mittit, quae mortem mariti deploret. Zubaida perterrita est, dat ei centum denarios remittitque eam, ut sepulturam praeparet. Cum revenit Nuzhat al-Fuad ad domum, mutant partes et Abu al-Hasan ad Chalifam it, deplorat mortem uxoris accipitque centum denarios.
Mox Zubaida venit ad maritum suum et narrat ei nuntium tristem de morte Abu al-Hasan. "Quid?" exclamat Harun ar-Raschid, "id nullo pacto factum est! Modo hic fuit Abu al-Hasan clamans et flens de morte uxoris suae! Dedi ei centum denarii et remisi eum in domum suam, ut sepulturam praepararet!" Quod autem Zubaida negat et alter alterum accusans mendacii accerimam incipiunt rixam, usque consilium capiunt legatos mittere, ut denique explorent quis eorum sit mortuus. Prima ergo Zubaida ancillam mittit ad domum Abu al-Hasan.
Qui, callidus cum sit, dicit uxori: "Nunc rixantur et Zubaida mittit ancillam, qui affirmet me esse mortuum" et incumbit, dum Nuzhat al-Fuad ad lectum sedet et maeret. Ancilla videt Abu al-Hasan mortuum, consolatur viduam et redit ad dominam suam, ut eam affirmet de morte Abu al Hasan. Sed Harun ar-Raschid non ei credit et eunuchum suum mittit.
Cum is venit ad domum, inquit Abu el Hasan: "Nunc Chalifa, incredulus de morte mea, alium mittit eunuchum, ut Zubaidam mendacii coarguat", et eunuchus, cum venit ad domum mortui, vidit Nuzhat al-Fuad mortuam et Abu al-Hasan maerentem. Et is consolatur maerentem, revertit et nuntiat mortem Nuzhat al-Fuad.
Harun ar-Raschid et Zubaida, eunuchus et ancilla perguntur igitur rixari, sed pars neutra alteram potest persuadere, ita ut omnes quattuor una ad domum Abu al-Hasan eunt, ut denique compertum habeant quis sit mortuus. Cum audit eos Abu al-Hasan, dicit ad Nuzhat al-Fuad: "Nunc pergunt rixari et omnes veniunt, ut videantur quis nostrum sit mortuus." Ambo igitur incumbant et se simulant mortuos. Venit Chalifa, vidit ambos iacentes et miratur, cum Zubaida inquit: "Mehercle, nunc sunt mortui ambo, sed Abu al-Hasan primus mortuus fuit." Chalifa: "Mentiris! Nuzhat al-Fuad prima fuit mortua!" Cum autem adhuc non possunt pacisci, Harun ar-Raschid clamat desperatus: "Is, qui dicere mihi potest, quis horum primus mortem obierit, ei mille dare volo denarios!" Statim exsilit Abu al-Hasan vocans: "Ego, Rex Fidelium, ego primus mortem obii!!!" Et Nuzhat al-Fuad resurget, ridunt omnes, Abu al-Hasan accipit mille denarios et insuper stipendium mensuale a Chalifa.

Valetote. :D

Gottingae, a. d. XVI Kal. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Pergamus narrare...

Emitteby Marcus Favonius on Merc 18 Aug, 2004 11.40

M. Favonius sodalibus s.

Facetissimam quidem narratiunculam nobis rettulisti, Iulia, sed te, ut quae eius modi sis narrationum peritissima, oro scribas, quota nocte a Serehzada exposita sit.

Ecce moderata remuneratio :) :

Dux quidam de Duca a Renato Cartesio philosopho ad cenam invitatus non solum, quot quantisque epulis mensae exstructae essent, admirabatur, sed etiam, quanto opere philosophus ipse vino indulgeret. Tum Cartesius: „Num putas, serenissime“, inquit, „has res exquisitissimas a parente omnium natura solis stultis, stolidis, fatuis, fungis, bardis, blennis, bucconibus*) effusas esse?“

*) cf. Plaut. Bacch. 1088.

Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 18 Aug, 2004 21.53

Iulia sodalibus, praecipue Marco Favonio sal.

Narrationem de Abu al-Hasan invenis nocte CCCLXXXIX vel, si habes editionem Littmanni, in tomo tertio, pp. CDLIV sqq. Sed haec longe non est singula fabula, quam censeam legendam. Complures possim tibi proponere, ut legas!


Narratiuncula tua de Renato Cartesio placuit; cum eam legi, in mentem mihi venit anecdota de Goethe:

Ante diem sextum Kalendas Septembri anni MDCCCXVIII Goethe famulo iussit duas apportare lagoenas vini rubri duaque pocula et ea ponere in fenestras adversas. Nunc inter fenestras huc et illuc iit semper poculum vacuans et ebrius fiens. Aliquanto temporis post Rehbein medicus suus intravit.
Dicit Goethe: "Ah! Tu mihi pulcher es amicus! Quem diem habemus hodie, et quid datum?"
Rehbein: "ante diem sextum Kalendas Septembri, domine."
Goethe: "Non. Est ante diem quintum et dies meus natalis."
Rehbein: Minime, numquam eius diei obliviscor; habemus ante diem sextum."
Goethe: "Id verum non est! Habemus ante diem quintum."
Rehbein negat. Goethe famulum vocat: "Quid datum habemus hodie?" "Ante diem quintum, domine." "Sanctam virginem", ait Goethe caput quatens, "in supervacuum ergo ebrius factus sum."

Valete.

Gottingae, a. d. XV Kal. Sep. (Decem dies usque ad natalem Goethis ducentesimum quinquagesimum quintum!)
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Gratias...

Emitteby Marcus Favonius on Iov 19 Aug, 2004 17.23

Marcus Iuliae ceterisque sodalibus omnibus sal.

Gratias tibi ago, Iulia, pro epistula tua. Sine mora Littmanni editionis volumen tertium in manum sumpsi...

Ut iterum te remunerer:

Georgius Bernardus Shaw in colloquio interrogatus, num homines die Veneris inito matrimonio in miserias incidere necesse esset: „Credo equidem“, inquit, „Quaenam causa est, cur Veneris dies excipiendus sit?“

Facetiae plane acerbae! :shock:

Vale, valete.

XIV Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 21 Aug, 2004 21.02

Iulia sodalibus sal.

Ecce alia fabula de Friderico Magno Borussiae cum aenigmate: (Spero vos nosse linguam francogallicam!?)
Qui cum Voltaire epistulas mittere solebat. Ita olim certaverunt quis nosset breviorem sententiam.

Scripsit ergo rex satis breviter:
------------------------P-------ci
--------------------venez à Sans


Respondit Voltaire:
-------------------------G a


Quid dixerunt?

Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Friderico Magno Voltarioque...

Emitteby Marcus Favonius on Sol 22 Aug, 2004 11.54

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae sal.

Quaestio hoc modo solvitur:

„Venez sous p à Sans sous ci!“ = „Venez souper à Sanscouci!“ [id est „Veni(te) cenatum Sanscouci!“] --- „G grand a petit“ = „J’ai grand appetit.“ [id est „Vehementer cibum appeto.“]
:lol:

Ecce nova quaestiuncula:

„Tete roro mama nunu dada tete lala tete“.

Quae vis subiecta est his verbis? Quis eum versum exclamasse dicitur? Quando? Ubi?

Valete.

XI Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Mart 24 Aug, 2004 14.45

Gastón Marco Favonio ceterisque sal.

Roma esse videbatur in hac sententia et ita separavi syllabas:

Te tero, Roma, manu nuda, date tela, latete. :)

Quis hoc dixerit ignorabam, sed in interreti scrutavi. Paginam quamdam inveni in qua multae sententiae latinae difficiles pronuntiatu sunt. Videte hic: http://www.uebersetzung.at/twister/la.htm

Quis dixerit iam nosco, sed quando et ubi ignoro. Quis hoc nos dicere potest?

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De "tete roro..."

Emitteby Marcus Favonius on Mart 24 Aug, 2004 20.28

M. Favonius sodalibus, imprimis Gastóni s.d.p.
Macte virtute, Gastón :lol: .
Quis?
Res in controversia iacet: Sunt enim, qui haec verba non (a) ab Hannibale, sed (b) ab Alarico exclamata esse putent.
Quando? Ubi?
(a) A. a. Chr. n. CCXI, cum Romani exclamasse dicuntur: „Hannibal ad portas!“
(b) A. p. Chr. n. CDX Alaricus Visigotharum rex urbem Romam expugnavit atque diripuit.
Utcumque se habet res, constat versum fictum esse atque subditivum.
Valete.
IX Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 17 Sep, 2004 0.07

Mercurius omnibus s. d.

Hanc anecdotam - sine dubio fictam - mihi gratissimam esse profiteor; metuo autem, ne vobis ea iam nota sit. Ecce:

In nescioquo regno, in nescioqua urbe, in feria sexta in Parasceve, commemoratio Passionis Jesu Christi in templo habebatur. Qua finita secerdoti e templo egredienti regina eius regni obviam veniens "quid" ait "hoc, pater reverendissime?" Cui sacerdos ita respondit: "maiestas tua sero venit: commemorationem enim iam confecimus." Regina autem ira accensa exclamavit "commemorationem ergo denuo me praesente absolvite!" Quo audito sacerdos maesto animo dixit: "Infandum, regina, iubes renovare dolorem..." :wink:

Valete. Transaquinci, in regione Iazygum Metanastarum, d. XV. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Sep, 2004 16.01

Mitto tibi metulas. Si vis cognoscere, vertas.

Lepidam sane narratiunculam, mi Mercuri, e „regione Iazygum Metanastarum“ ad nos scripsisti. Inspecto „T
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 17 Sep, 2004 16.55

Mercurius Marco s. d.

Mi Marce, Claudius Ptolemaeus geographus, qui in saeculo II. floruit, in opere suo inter Dabubium ac Tibiscum "Yazyges Metanastas" habitare scribit (Vide eius Geographiam ed. S. Münster a. 1540 p. 44.; vide porro ibid. tabulam Europae IX.). Ergo denominatio ab illo demanat; quid autem nomen "metanasta" sibi velit, nescio. Ceterum Yazyges nomades fuere, ac etiam Sarmatae nominabantur, cum a Sarmatis originem ceperunt. Vale. Eodem die.

PS: Recte dicis, Mi Marce, "Contra Aquincum" idem castrum Romanum significat, ac Transaquincum.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron