Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Iov 08 Dec, 2005 20.09

M. Favonius sodalibus, imprimis Luciae Aurelicae s.p.d.

Equidem gaudeo, Lucia, quod aenigma tertium solvisti. VSVS OPERI: Nonne verba belle et litterate dicta?

Quod vero ad cetera aenigmata attinet, haec addere velim:

Illud „fons/mons“ excellentissime quidem a Lucia Aurelica propositum, sed obstare videtis genus femininum. Neque vero causa est, cur animo deficiatis: secundo enim aenigmate soluto digni sane eritis, qui ad astra :idea: tollamini...

Restat aenigma primum: quod salvo litterarum ordine solvi posse scitote.

Optime valete. VI Id. Dec. Ex Cornicum Campo.

:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 08 Dec, 2005 21.28

Lucia Aurelica Marco Favonio sal.
Cum astrum verbum a te clementer apertum :D vidissem, sententia nova mihi in mentem venit; inde conamen meum secundum: :idea: stella/stilla
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 08 Dec, 2005 22.20

M. Favonius Luciae Aurelicae sal.
Sic itur ad astra, amica stellata! :lol: Gratulor. Quod vero ad primum aenigma attinet, noli timere illam blasphemiam; neque enim cuiquam nostra aetate facit iniuriam. Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 11 Dec, 2005 13.24

Salvete, carissimi!
Utinam ne di :shock: immortales vos ab aenigmate solvendo prohibeant!
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Sol 11 Dec, 2005 15.02

Marcus Favonius wrote:Salvete, carissimi!
Utinam ne di :shock: immortales vos ab aenigmate solvendo prohibeant!


Salve, Marce
Mihi aenigma primum difficillimum esse videtur...

Etiam conatus sum, salvo litterarum ordine, ut in nuntio superiore dixisti, verba dividere (O di ...!) sed nullam sententiam quae intellegi posset inveni.

Cogitare etiam pergo... :wink:
Vale
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Marcus Favonius on Sol 11 Dec, 2005 15.53

M. Favonius sodalibus, imprimis TWAD_Elessari s.d.p.
Quod ad aenigma solvendum attinet, amicus noster Sardus rectam iniit rationem. Si de vita ac moribus deorum qui vocantur immortalium cogitaveritis, cetera vobis in mentem ventura esse pro certo habeo. Valete. III Id. Dec. Ex Rhenania Inferiore.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 11 Dec, 2005 21.08

Mercurius Marco suo s. d.

Doleo non prius me huc venisse, cum solutionem quam tuo cum auxilio Elessar invenit etiam ego de eo meditans repperi :( Ceterum, iam nihil restat solvendum, "blasphematio" enim ita sonat:

"O di, profanum vulgus!" Id est, o di, qui quamvis numina sitis tamen vulgo profano similiores estis!

Valete. Budapestini, d. III. Id. Dec., dominica tertia adventus Redemptoris Nostri.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Sol 11 Dec, 2005 21.41

Id est, o di, qui quamvis numina sitis tamen vulgo profano similiores estis!


Salve, Mercurie!
Explicationi illi mente non concepi... nec nimis difficilis erat ;)

Date curam ut valeatis!
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Marcus Favonius on Lun 12 Dec, 2005 1.09

Salvete, carissimi!
Lucia Aurelica, Elessare Mercurioque adiuvantibus tria illa aenigmata minutissima feliciter soluta sunt. Gratulor. Nunc respirare nos oportet.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 19 Dec, 2005 17.52

M. Favonius sodalibus suis carissimis sal.

Aenigma meum archaeologicum, quod heri in area "Antiquitas Romana -> De rebus archaeologicis" proposueram, cum timerem, ne ibi neglegeretur, huc transferendum esse censui.

Anno MDCCCLXXXVII Romae marmor quoddam repertum est. Admirabile sane artis est opus, quippe quod in fronte et a duobus lateribus ornatum sit venustissimis simulacris ectypis.

(A) Quae simulacra ex marmore exsculpta sunt?
(B) Quod nomen nostra aetate ei impositum est?
(C) Quo in museo exhibetur?
:roll:

Valete. XIV Kal. Ian. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Ven 23 Dec, 2005 20.05

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
Eheu! Quam sero aenigma tuum legi, sed eo lecto, unum mihi in mentem venit: estne marmor hoc "Moses cornutus" ille, a Michelangelo cornibus donatus; dicit enim Vulgata (Exodus 34, 29): "...et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei ", cum traductio recta e lingua Hebraica coronata debeat esse :D Statua hac hodie in San Pietro in Vincoli ecclesia Romana exhibetur.
Optime vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 23 Dec, 2005 22.26

Salve, Lucia Aurelica!
O Lucia, o Lucia, quanto in errore versaris: Moyses? :shock: - - - tria latera eius imaginibus ectypis ornata?? :shock: Equidem acerbissimum percepi dolorem. Quid faciam, carissima? Ah! – oro te inspicias unamquamque, dico unamquamque aenigmatis verborum litteram! Quo facto aenigma abs te solutum iri pro certo habeo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Sat 24 Dec, 2005 17.57

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
Confiteor stuporem tuum me ipsam primum in stuporem duxisse, nam simulacra ectypa (duo quidem ac non tria) cornua Mosis esse opinavi, per errorem, ut iam dixi, exsculpta (inspice http://www.onlinekunst.de/maerz/img/s5_b2_michelangelo.jpg ut haec videas :wink: )
Sed nunc intelligo falsam hanc opinionem fuisse. Valde suspicor non temere in venustissimis venus vocabulum litteris italicis esse scriptum, sed quid id sibi velit, nulla est mihi notio :?:
Optime vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Dec, 2005 17.30

M. Favonius sodalibus, imprimis Luciae Aurelicae s.p.d.

Ne desperetis de aenigmate solvendo:

Repertum marmor illud est in pristinis Hortis Sallustianis.
Simulacro illo ectypo (*), quo marmoris frons venustissime ornata est, diligenter considerato nonnulla parte reminiscimur cuiusdam tabulae ab Alexandro Botticelli pulcherrime pictae :idea: .

Optime valete. Die Stephani protomartyris. Crefeldiae.

(*) cf. Plin. n. h. 35, 152.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 12 Ian, 2006 20.22

Salvete, sodales carissimi!

Equidem timeo, ne aenigma nuper (id est Dec 19, 2005) a me propositum aliquid habeat offensionis. Quam ob rem iterum auxilio vobis veniam:

Solium marmoreum sive thrónos est, qui nostra aetate Romae in Museo Nationali Romano considerari potest.

Nominatus est thrónos ille ex cardinali quodam, qui postea, nisi fallor, factus est Gregorius XV papa pontifex maximus.

Utinam dea quaedam „anadyom
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron