Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 14 Apr, 2004 13.38

Sphinx Herculi filio Iovis p. p. (perniciem protendit) :twisted:

Ehem! Nonne Hercules es, cuius clava iam plurima monstra immania indigne ac miserabiliter periere? Nonne nunc me, quae regina monstrorum vocor, fustulo tuo prosternere velis? Videamus!

A _ _ _ _/_ _ _ _ E _ _ _ _ _/_ _ A _ _ _ _ _ E _ _ E _ _ _ _ _/
_ _ _ A _ E _ _ _ _ _/_ E _ _ _ _ _ _ - _ E/_ A _ A _ _ _ _
/_ _ _ _ _ A _ _

(Nota bene longiora aenigmata faciliora esse solutu censeo, quam breviora, cum in illis longioribus litterarum multitudine varietateque solutores errare paene non possint.... :( ) Vale. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

UUUUUUUUUUU...

Emitteby Marcus Favonius on Merc 14 Apr, 2004 15.06

Hercules Sphingi mox periturae c. i. (clavam intentat). 8)

Priusquam ad mensam scriptoriam revertar:

Iovis tactus spiritu (apud Iovis Vadum habitare me memento) U litteram tibi offero. Qua detecta male te mulcabo... Spero quidem.

(C)ave!
:!:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 14 Apr, 2004 16.17

Et Atalante puella saevo monstro sese opponit! :twisted:

Litteram M ergo proponam, M ut "mulier" vel "mors"...

Speramus, mi Hercules, istam "reginam monstrorum" toties iam victam in hoc colloquio, sed semper ressurrectam, nunc iterum perire. Si autem nihil damni capiat, Hydrae adhuc tibi restant faces... :!:

Valete! (??)

Eodem die.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 15 Apr, 2004 0.32

Sphinx, quae etsi semper vincitur, iterum iterumque resurgit (propinquitate enim cum Phoenice item Aegyptico coniuncta est :wink: ) Germanis morituris s. p. d. (Sortem Pessimam Decrevit :twisted: )

Eheu Germani viatores, num ullus angulus reperiri possit in mundo, quo non penetraveritis? Heri Romani, hodie Germani! :wink: Eh, videamus litteras a vobis prolatas.

A _ _ U _/M _ _ _ E _ _ M U _/_ U A _ _ _ _ _ E _ _ E _ _ M U _/
_ _ _ A _ E _ _ M U _/_ E _ U _ _ U _ - _ E/_ A _ A _ _ _ _
/_ _ _ U _ A _ _

(Va)let(h)e :twisted: . d. XVII. Kal. Maiis
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 15 Apr, 2004 1.29

:idea:
Tiberis Sphingi Hungaricae sibi non nociturae sal. :P
minis tuis inanibus, o Sphinx misella, minime terreor: ecce solutio:
annus millesimus quadringentesimus nonagesimus secundus - de paradiso occupato (1492 - the conquest of paradise)

vale, o Sphingula peritura ! :twisted:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Tiberis on Ven 16 Apr, 2004 0.32

Tiberis Mercurio sal. :D
Quid est, Mercuri? quid cessas respondere? num aenigmatis soluti te ita piget, ut obmutescas? num Sphinx Hungarica, quod absit, de monte Gell
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 19 Apr, 2004 1.30

Mercurius Tiberi salutem.

Equidem, mi levir (ita enim Hungari Austriacos nominare solent), bene aenigma solvisti. Nonne iam Budapestum vidisti? :wink: Nunc autem Sphinx (aut aquila?) Austriaca sequitur. Vale. d. XIII. Kal. Maiis.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 19 Apr, 2004 11.42

Tiberis omnibus aenigmistis s.d.p.
timete, Thebani, nam Sphinx Austriaca vobis aenigma propositura est prioribus multo atrocius: ecce titulus novus:

--/ ------------ / -- / ----- / ----- / ----- / ----------- / ---------

valete! :twisted:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 19 Apr, 2004 15.23

Mercurius Tiberi s. d.

Videmaus primum litteras E. Quarum plures in aenigmate esse suspicor. Vale. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

NNNNNNNNNNNNN...

Emitteby Marcus Favonius on Lun 19 Apr, 2004 15.47

Marcus Sphingi Aequimontanae N littera minatur :lol: .

Sive viam lxvi-am obides sive de Aequimontio despicis, impavidus tibi resistam. E litteris Mercurio auctore detectis (quod quidem fore spero) dic quaeso, quibus sub lineolis lateant N litterae.

Utinam ne lacerer!
8)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 19 Apr, 2004 20.24

Tiberis Mercurio et Marco, callidissimis aenigmatistis, sal.
Sphinx Aequimontana e colle iuxta viam LXVI. sito Scyllae modo praetereuntes devoratura in altum tollens tamen subitanea misericordia commota vobis miserrimis hanc spem relinquit....

-E / -N--------NE / -N / ---E- / ----- / --NE- / --------NE- / -E---N-E-

valete! :twisted:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Lun 19 Apr, 2004 21.13

Iulia Sphingi s.p.d. (vide nuntium Mercurii)

Ha! :D Duobus litteris simul te puto lacessere! :twisted: Totum verbum enim detegi!! Inest (ut spero) littera D!
Ceterum verbum tertium quid aliud potest esse quam "an" vel "in"? Monstra ergo litteras I quaeso!

Vale.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 19 Apr, 2004 22.13

Tiberis Iuliae sagacissimae sal.
ne me lacessiveris ! gravissimi enim cruciatus imminebunt, si iram meam excitaveris :evil: quod duo brevissima verba detegisti, res quidem minimi momenti est. 8)
ecce litterae a te quaesitae:
DE / IN--I-I-I-NE / IN / -I-E-/ ----- / --NE- / ----I-I-NE- / -E---N-E-
quibus litteris detectis fieri posse, ut hoc quoque aenigma solvatur, mihi - pro dolor ! - confitendum est.. :(
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 20 Apr, 2004 9.35

Mercurius versipellis (qui modo Sphinx, nunc autem Sphingis fatum :twisted: ) bestiae translaitaniae s. d.

Ehem! Quid sit vocabulum secundum, intellegi. 8) Ostende modo, sphingiola parvula, litteras O.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 20 Apr, 2004 10.30

Sphinx CISleithania Mercurio s.d.
libenter litteras O tibi inserendas ObiciO :
DE/ IN--I-I-IONE / IN / -I-E-/ ----- / O-NE- / ----I-IONE- / -E---N-E-

ceterum timeo, ne tot litteris detectis eveniat, ut e Sphinge Sphingiola fiat.. :(
vale.
Aquis Aequimontanis,a.d. XII.Kal.Mai.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron