Rhumak Mamarkesh vivavuve
AAAh, electrogramma placet quasi femina nigro crine, albo animo, rubro labello de terra Hellenum coxa incendia moventi!: grates plurimas ob hoc lumen, o macharie!
Ad severiora:
vocabulum "see" vel "seed" (littera iterata - e.g. litteraa iterataa - longitudinem significo, more Principis temporibus adsueto) praepositio antiquioris sermonis est, quae pro "sine" stat
XII tabulae: "se fraude esto" (= pro innocente habendus esto); ergo
petra ruisse se petra atque non ruens:
petra, sed sine petra, illum non ruens ruit.
Aliter sic dici poterat
petra ruisse non petra atque non ruens
sed repetitio negationis auribus displicebat; allitteratio econtra "ruisse se" gratior paululo visa est.
dicere: petra ruisse nec petra atque non ruens, maxime displicebat, quod sonum asperrimum efficeret. Ceterom aps antiquiosupus uerbois noenu abhorreo, immo macsume placent!
Quod ad litteras graecas huc transvehendas, mehercle, perlaboriosum est quod suades
.
Quod ad Rem Aedificatoriam, aliquot excerpta Vitruvii solus perlegi, quandoquidem in schola mea, Romae sita (!), Vitruvius nullo fere pacto legitur vementerque vitatur
. Et ille unus est, qui revera quid architectura esset plane mi explicuisse quivit: hoc verbis quam paucissimis: immutatio spatiorum humana manu secundum utilitatem, stabilitatem, venustatem, scientia materierum et roboris iis ingeniti atque conlati; scientia locorum et materierum locis genialium, amor antiquorum et in antiqua novando protervitas, diligentia fidesque non sine severitate demum in habilitatem singulorum structorum, in capacitatem illorum scientiarum: audacia maxima simul maxima notione suorumpte limitum. Quid maius? Ab hac ratione saepissime architectura moderna abhorret, singuli nimis fluminibus modisque insuetis obsequiose parent parereque docent, et ut academiam delerent, academiam multo severiorem temporibusque nostris longe ineptiorem crearunt. Ego scio, ut qui opera plerumque architectorum peregrinorum in Vrbe circa antiqua monumenta patiar. Visne exemplum? require in interrete thecam, quam Mayer Romae Arae Pacis Augustae adparavit
. Sed huius recusationis causas explicare longa in una epistula dissertio fieret, et tempus deest: pergere autem libentissime licet, quod maxime argumentum interest, et valde gaudeo, quod et tibi huius Musae cantus aures allexerit
.
Quod ad Gallos victores: o probrosa, o infamis, o dis omnibus mortalibusque invidiosissima cohors omnigenerique dignissima odio! Memini certamina nostra, vidi hesternum cum Lusitanis: ictibus vostris, o barbari sine spe salutis et civitatis, adversarii fere semper humum abiciuntur vulnerati arbitro tacenti et reticenti, a! Rumpenda, rumpenda, rumpenda per ossa medulla!!!!
.... Absit iniuria verbis!
Vale