Errare humanum est

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Herbertus on Mart 04 Mai, 2004 16.39

:) Herbertus Herimanno s.p.d.

Proprium est hominum errare, id est: Fieri non potest ut quisquam nostrum ad perfectionem perventurus sit. Qua de causa tu errores tuos pessime, quasi poenas sustulisses, omnino non intellego. Suspicor autem te in ipsa ratione oppressum esse. Nam haec tua ratio, unde proficiscitur? Cum enim errorum tibi conscius fis, continuo culpam horum errorum sustinere paratus esse videtur; ex quo efficitur ut haud sentias te meliorem factum esse. Itaque, res de qua nunc quaerimus sic se habet: Qui, quamquam fieri non potest ut homo ad perfectionem perventurus sit, tamen in errando se in culpa esse putet, revera superbia inflatus est. Nec enim culpa, sed propter ambitionem :twisted: frustratam ita sentis. Proinde, Herimanne optime, noli lacrimare :cry: cum erras. Nonne errando discimus?

Vale et valete.
Melius in oppidulo esse primum quam in civitate secundum.
Herbertus
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Ven 30 Apr, 2004 20.28
Location: Batavia

De errore et culpa

Emitteby Herimannus on Merc 05 Mai, 2004 0.11

Herimannus Herberto sal. p. d.

Opinionem meam amplius patefacere conor.
Non me opprimit culpa, Herberte, nec tale genus catholici sum, qui peccatis suis victus vitam silentio et poenitentia agat; contra, lĕvitas animi me prohibet, quominus ad meliora per errorem accedam.
Erro, me poenitet, memetipsum stultum et amentem voco, causas erroris requiro et in vitiis meis ab iuventute cognitis comperio, mihi optima propono; post nonnullos dies menses annos eadem facio, et ab initio iterum omnes gradus percurro. Hoc puto in me effici, errores meos a me naturae et praeteritae vitae attribui, non voluntati nec singuli temporis optioni; in imo animo, ego me ipsum ab omnibus absolvo. Haec causa - puto - constantiae meae quibusdam in erroribus.
Tibi gratus, Herberte, sum profunditate thematis.

Vale!

Novocomi, a. d. III Nonas Maias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Herbertus on Iov 06 Mai, 2004 0.34

:roll: Herbertus Herimanno s.p.d

Animi quadam levitate igitur in errore perseveras. Est res mira: Erras, cuius rei te poenitet, admissa accusas, te ipsum absolvis et errorem redintegras. :? Scripseras: " nec tale genus catholici sum"; Itaque catholicus es. Nonne melius esset, si poenitentiarium adesses? Is enim te docebit neminem absolvi eo consilio ut paenitendo correctus error iteret.
Quod errores tuos a te naturae et vitae praeteritae attribui putas, falleris, vel potius dicam, scribendo tecum pugnas. Errores naturae tribuis, nec voluntati? Quasi vero diversi sint! Etiamsi, Herimanne, res sic se habet, ut
putas, quam ob rem is, qui, quamquam rem perspicit, tamen in errore perseveret, ad bonam frugem se recipiat? Fortasse malos fructus malit.
Utcumque res se habet, gratanter accepi te mihi gratum esse pro profunditate rei. Nolim denique afferre tibi molestiam.

Valeto, quam optime. :D
Melius in oppidulo esse primum quam in civitate secundum.
Herbertus
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Ven 30 Apr, 2004 20.28
Location: Batavia

De erroribus et peccatis

Emitteby Herimannus on Ven 07 Mai, 2004 13.17

Herimannus Herberto sal. p. d.

Nolim, Herberte, te opinionem habere me latronem vel homicidam vel perversum esse! Sciens de "erroribus", non de peccatis locutus sum, quod peccata mea confessori communico, non interretis sodalibus.
Hos errores in mente habebam supra omnes, dum nuntium de quo scribis conficio: mentem meam quocumque peragrare dum vehiculum meum conduco et me saepissime tacere si quis iura mea laedat; quorum alter grave damnum vehiculo et periculum mihi ante aliquot annos comparavit, alter nonnullas difficultates in labore cotidiano etiam nunc generat.
Mihi proposui plus quam semel meliora agere, sed ... ut supra.

Vale!

Ferrariae, Nonis Maiis MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Herbertus on Mart 11 Mai, 2004 13.36

:) Herbertus Herimanno s.p.d.

Primum omnium, ut decet, me tibi excusare velim de mora cuius causa nunc primum ad id, quod alicuius momenti tibi videtur, respondere possum. Etenim, quod ad nostrum colloquium attinuit, properanter contenderas in hoc agi de erroribus neque de peccatis; quod illico affirmo: Nonne ego caece 8) de peccatis blaterare pergebam, cum tu eo usque de erroribus locutus esses? Neque tamen is sum, Herimanne optime, qui errorem proprium cognitus eundem linguae Latinae adsignem. Quid dicam?

Errare humanum est.
Ego autem homo sum.
Ergo erro.

Ceterum, quod tibi proposuisse plus semel meliora agere scripsisti, id demum humanum est!

Interim, valeto quam optime.
Melius in oppidulo esse primum quam in civitate secundum.
Herbertus
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Ven 30 Apr, 2004 20.28
Location: Batavia

De errore et culpa

Emitteby Herimannus on Mart 11 Mai, 2004 22.55

Herimannus Herberto sal.

Non est causa, Herberte, quod te excuses: primum a die illo, quo colloquiis his particeps esse coepi, de rebus tam vitae intimae relatis locutus sum: hoc etiam colloquii et ioci pars est.
Quid tibi? Tene meliorem aliquando censes factum esse postquam te ipsum in aliqua re fefellisti? Per hos paucos interpositos dies memet ipsum interrogavi, ab amicis quibusdam motus, utrum bene laborem meum elegissem an longe melius fuisset me antiquis litteris per totam vitam dedicavisse...

Vale!

Novocomi, a. d. V Idus Maias MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Herbertus on Merc 12 Mai, 2004 0.58

Herbertus Herimanno s.p.d.

Nescio, Herimanne optime, quo munere fungaris, neque qua de causa facias, quod facis. Saepe fit, ut nati esse videamur ad aliquid faciendum, neque tamen eodem, cuius rei studium sit, in vita cottidiana occupati simus. Haec, ut bene scis, non semper sunt in manu nostra. Tamen sunt, quibus quidem satis copia temporis ad studendum non sit, at otium saltem
in litteris consumere soleant. Iis hoc solacio est: id enim quo egent in vita cottidiana, tempore subsicivo studiis pensant. Nobis denique laborandum est ut quaestum faciamus. Itaque, quid sibi velint amici tui, non satis assequor. Ut mihi videtur: Agis, quod agis.

Vale, ut dignus es.
Melius in oppidulo esse primum quam in civitate secundum.
Herbertus
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Ven 30 Apr, 2004 20.28
Location: Batavia

De vitae electione

Emitteby Herimannus on Iov 13 Mai, 2004 1.14

Herimannus Herberto sal.

Ego, Herberte, ampla libertate fruens et generosis parentibus eum laborem ago, quem adulescens mihi proposui: ut in spatio personae ("profile") legere potes, chemicus sum. Sed difficultates et angustiae loci illius, ubi munus meum praesto, saepe me inducunt cogitationibus illis, quae supra rettuli. Talia frustra meditor, nec umquam munus meum relinquam... tamen me interrogo, aliquando somnians. Nam cotidie quod agendum ago, animum et mentem operae infundens: nonne licet somniare? 8)

Vale!

Novocomi, a. d. III Idus Martias MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Herbertus on Sol 16 Mai, 2004 21.28

Herbertus Herimanno s.p.d. :)

Primum omnium accipas, Herimanne, quaeso, meam excusationem, quod in rescribendo satis tardum me praebui. Expertus enim scio, quam cito, cum oblivio alicuius rei nos capit, consuetudines refrigescant.
Sed aggrediamur res ipsas. Gratulor tibi, cui contigerit eum laborem agere, quem adulescens tibi proposueras. Neque enim ista felicitas omnibus, qui de futuru somniant, evenit. Sed, ut ex tua quoque epistula apparet: Cuiusvis hominis est somniare. Per me habeas!

Optime valeto.
Last edited by Herbertus on Lun 17 Mai, 2004 12.14, edited 1 time in total.
Melius in oppidulo esse primum quam in civitate secundum.
Herbertus
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Ven 30 Apr, 2004 20.28
Location: Batavia

De labore

Emitteby Herimannus on Lun 17 Mai, 2004 0.11

Herimannus Herberto sal.

Nuntii antecedentis sermonem prosequens, labor meus non est opus investigationis et scientiae, sic ut mihi effigeram: omnia regit modus novi saeculi, id est inania documenta componere, cum collegis aemulari vel iurgare, vana loqui. Sed hoc mihi persuasum habeo, sicut vulpes sub uva, omnibus in laboris locis haec eadem praestare, nisi extra patriam meam migrare statuam. Quid in patria tua, Herberte?

Vale et felicem hebdomadam habeto!

Novocomi, a. d. XVI Kalendas Iunias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Herbertus on Lun 17 Mai, 2004 13.13

Herbertus vulpinus Herimanno s.d.

Est sane pestis huius aetatis dies profestos rebus inutilibus terere. Nec vero in solo tempore culpa huius rei est, nec longe alia est huius rei ratio apud populares meas. Ubicumque nam homines sunt, vanitas rex, ut ita dicam. Quo igitur fugias? Exstant facultates sese consulandi. Quorum Latinitas mihi dumtaxat una est sese cottidie offerens recipiendi. Esto, sit et Latinitas nonnumquam sicut uva alta in vinea, tamen summis nobis salientibus viribus in extremo nobis semper contigit ut eam tangere possimus.

Vale.
Melius in oppidulo esse primum quam in civitate secundum.
Herbertus
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Ven 30 Apr, 2004 20.28
Location: Batavia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 08 Apr, 2005 13.09

Nuntium delevi.
Last edited by Marcus Favonius on Lun 11 Apr, 2005 10.02, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Ven 08 Apr, 2005 18.46

Gastón Marco ceterisque s.p.d.

Iste Longinquus solum ad suum vinculum interretialem addendum nuntium scripsit. Hoc modo, suam paginam in meliorem locum erit in "scrutatoribus interetialibus" (Google, etc) et plures "hospites" habebit.

Pro certo habeo quod ne Herimanni quidem nuntium legit. Nuntium delendum est.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron