Parva quaestio

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Parva quaestio

Emitteby Paula on Sol 05 Sep, 2004 23.50

Paula omnibus legentibus s.p.d.

Quis vestrum scit, quaeso, quo in loco interretiali textum electronicum Origenis libelli cui nomen est "De oratione", etiam latine vel italice conversum, invenire possim?
Veniam peto pro multis in paucis verbis meis erroribus :oops:

Valete!
Paula
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sol 13 Iun, 2004 23.44
Location: Italia

De Origene

Emitteby Herimannus on Mart 07 Sep, 2004 1.00

Herimannus Paulae sal.

Nihil vero inveni Origenis, sed in narratione vitae eius affirmatur eundem lingua Graeca usum esse in XXI operis; plures sunt conversiones in linguam Latinam, sed ne illas quidem inveni. Me piget!
Vale!

Novocomi, a. d. VII Nonas Septembres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Gratiarum actio

Emitteby Paula on Lun 13 Sep, 2004 17.08

Paula Herimanno s.p.d.

Gratias multas tibi ago, Herimanno, pro responso tuo. Ego ipsa longo tempore in interrete quesivi, sed solum inveni texta classicae philologiae pertinentes.
Cum responsum tuum legissem, personalia tua quidem legi: valde mirata sum quia munus tuum chemicus sit, et tamen latinam linguam non solum legere potes sed etiam facile scribere!
Vale
Paula
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sol 13 Iun, 2004 23.44
Location: Italia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron