Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tiberis on Iov 20 Ian, 2005 21.40

Tiberis Mercurio suo sal.
immo inest. ideo - impar ingenio investigatoris - "i" inscriptioni interpono:
_E R I _ _ R _ _ //
(iam impendet interitus.. :cry: )
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Ven 21 Ian, 2005 11.32

Marcus Tiberi s.d.p.
Equidem aenigmatis obscuritate involutus interitum tuum iam impendere prorsus nego. Quid ergo? U littera perabsurda non videtur esse. Quae si titulo deesset, omnem spem abicerem. Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 21 Ian, 2005 19.20

Tiberis Marco , Mercurio,ceterisque aenigmatistis s.d.p.
At certe te spem non abiecturum mihi persuasum est, mi Marce,immo timeo, ne mox ululatum tollas: utilissima enim littera "u" tibi erit. ecce:
_ E R I _ U R U _ //
o me Sphingem infelicem, quae denuo vincar! :cry:
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Ven 21 Ian, 2005 20.38

Marcus Tiberi suo sal.
Thomas Bernhard clarissimus ille scriptor Austriacus a. MCMLXXXIII librum composuit, cui titulus „Der Untergeher“, id est „PERITURUS“. Aenigma vere iucundissimum, quo soluto adduci me confiteor, ut librum adhuc mihi ignotum quam primum ipse legam! :D Vale. XII K. Feb. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 21 Ian, 2005 21.25

Tiberis Marco suo s.d.p. :wink:
heu me miserum! id enim suspicatus sum prorsus nullum esse aenigma, quod a te solvi non posset. pro quo soluto tibi congratulor !
ceterum equidem ex illo libro legendo maximam cepi voluptatem. praeter ceteros Bernhardi libros "Periturus" dignissimus mihi videtur, qui legatur.
nunc autem denuo tuae, mi Marce, sunt partes.
bene vale. :)
Aquis Aequimontanis
a.d.XII.Kal.Feb.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Ven 21 Ian, 2005 22.48

Marcus amicis sal.
Iterum meae partes! :shock: Quod di bene vertant! Transeamus ergo Europae fines..... Ecce operis praeclari titulus Latine redditus:
_ _ _ _ _ _ _ / _ _ _ _ _ _//.
Quaeritur nihil nisi titulus originalis. Quare, aenigmate soluto apparebit. Cogitate et valete.
8)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 22 Ian, 2005 21.38

Tiberis Marco suo sal.
Agedum, incipiamus! quod autem hortaris, ut titulum solum quaeramus auctore omisso, res est digna, quae non neglegatur. quaerenda erga praeter cetera mihi esse videntur illa opera, quorum auctores aut non exstant aut quodam modo memoria obscurati sunt.
nunc autem instinctu quodam divino adductus a te peto, ut litteram "A" patefacias..
vale. :)
XI.Kal.Feb.,
Aquis Aequimontanis
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sol 23 Ian, 2005 1.12

Marcus Tiberi s.d.p.
Ah, macte virtute, mi amice! Incredibili ad investigandum sagacitate praeditus es. :shock: A littera nunc retecta aenigma mox solutum iri suspicor...

A _ _ _ _ _ _ / _ A _ _ _ _//

Perge, ut coepisti!
Quam iucundissimam tibi exopto Dominicam.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 23 Ian, 2005 20.20

Tiberis Marco ceterisque aenigmatophilis s.d.p.
Cum nonnullas horas ab hac pagina interretiali interclusus essem - qua re , plane nescio -,nunc demum respondere possum.
sed quamvis ea de causa plus temporis haberem ad cogitandum, tamen ea res nil profuit,praesertim cum id, quod eram suspicatus, ad vanum redactum esset. :cry:
sed nondum omnium dierum sol occidit : litteram I mihi, quaeso, revela !
(nonne I inest in inscriptione ?!)
vale!
Aquis Aequimontanis
X.Kal.Feb.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

optIme!

Emitteby Marcus Favonius on Sol 23 Ian, 2005 20.59

Marcus sodalibus, imprimis Tiberi s.d.p.
I iterum ingeniose indagatum, mi Tiberi! Ne autem nimio investigandi labore corruatis, ecce sententia excerpta ex illo libro, qui inscribitur
„A _ _ _ _ _ I / _ A _ _ _ _ //“:
„Quaecumque fecerimus, ea circumdata erunt culpa ut fumo ignis.“ :wink:
Valete. X K. Feb. Ex Cornicum Campo imbre nunc hiemali madefacto...
8)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 23 Ian, 2005 23.48

Tiberis Marco suo s.d.p. :)
verbis , quae ex libro quaesito ( aut potius dicam: carmine :wink: ) citasti, cognitis spes aenigmatis solvendi denuo crescit. agedum, mi Marce, faciamus iter in Indiam , ut titulum huius operis perantiqui investigemus !
at prius, quaeso, indica litterAS "U" ! :twisted:
vale !
X.Kal.Feb., Aquis Aequimontanis
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Lun 24 Ian, 2005 17.57

Marcus periturus Tiberi suo s.
U admisso ecce aenigmatis status novissimus:
A U _ U _ _ I / _ A _ _ _ _ //
Quid plura? :shock:
Vale. IX K. Feb. Ex Cornicum Campo nivibus obruto.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 24 Ian, 2005 19.52

Tiberis Marco perituro :D p.s.d.
ergo id est, quod iam diu eram suspicatus:
AUGUSTI CARMEN (Bhagavad Gita)
quo aenigmate tam brevi tempore soluto tamen ne desperaveris, mi fortis Marce. nunc vino pelle curas - cras ingens iterabimus aequor. :D
vale.
Aquis Aequimontanis
IX.Kal.Feb.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Lun 24 Ian, 2005 21.36

Marcus Tiberi sal.
Excellentissime solutum, mi amice! Abs te superatum esse maximo mihi est ornamento :D . --- Summo semper me complet gaudio imprimis Gitae canticum duodevicesimum, ex quo illam excerpsi sententiam (XVIII 48 ). Ceterum Gita ab Augusto Guilelmo Schlegel in Latinum conversa adhuc mihi nota non est. Nescio an tibi... Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 01 Feb, 2005 22.45

Tiberis sodalibus suis aenigmatophilis p.s.d.
patibulo nostro nimis neglecto vobis, amici spectatissimi, novum aenigma proponere velim.
quaeritur libellus celeberrimi cuiusdam auctoris saeculi nostri ; qui autem libellus non unam solam fabulam continet,sed varias fabellas, epistulas, nugas - ab autore "digressiones collectas" appellatas..:)
cuius libelli titulus perfacile in Latinum potest converti, praesertim cum hoc titulo auctor Latinus citetur.. :roll:
ecce:
_ _ _ _ _ _ / _ _ / _ _ _ _ _ //

valete.
Kal.Feb.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron