Page 1 of 1

Numerus 4

EmitteMissus: Ven 24 Sep, 2004 18.12
by Paulus
Heri (24 September) Wall Street Journal epistulas ad primam paginam de romano numero quattuor descriptione. Alii "IIII" antehabet, alii "IV". Mea Latina ita mala est ut bene describere non possim. Sed etiam disco. :wink:

EmitteMissus: Ven 24 Sep, 2004 21.38
by Marcus Favonius
M. Favonius Paulo s.

Quod ad notas „IIII“ et „IV“ attinet, nego eas multum inter se differre. Et alias numerorum notas scito esse duplices: XVIII = XIIX (duodeviginti; v. sepulcrum M. Caeli); XXXX = XL (quadraginta); DCCCC = CM (nongenti); MM = IIM (duo milia) etc. Ratio certa videtur deesse.

Vale. VIII Kal. Oct.
:)

EmitteMissus: Sat 25 Sep, 2004 0.29
by Iulia
Iulia Paulo ac Favonio sal.

Sint duae rationes scribendi in certis numeris, sed generaliter malunt melioris legibilitatis causa omnem litteram non plus quam ter scribere (i. e. IV, non III) et unam solum minorem litteram ante maiorem ponere (ergo XVIII, non XIIX). Ceterum id IIM ambiguum est: Potest significare aut MM aut MCMXCVIII (1998). Ob eam causam praefero MM. Etiam pueri (et puellae :wink: ), si hodie numeros Romanos discunt, eam rationem discunt esse rectam.

Oportet autem scire alias rationes scribendi esse, ut intellegere possimus.

Tamen: Numerus undequinquaginta estne IL aut potius XLIX?

Valete.
VIII. (aut IIX.?) Kal. Oct.

EmitteMissus: Merc 29 Sep, 2004 13.16
by sax
Lucas omnibus sd

Ego schola bis doctus sum numeros romanos: semel lectione mathematica, ubi didisci rationes (ut fixas a humanisticis): ne scribam aliquam litteram quater vel etiam plus, ne poneam bis minorem ante maiorem, ne poneam minorem ante maiorem nisi quintuplicis vel decuplicis valoris etc. Ea ratione exemplo gratia scribendum esset CMXCIX, non IM. Lectione autem latinae didisci intellegere numeros, ratione hac fere: Scribas quomodo velis, ut intellegat alter.

IV siglum Iovis dei pagani est, quamobrem eo signo non utebatur a toto orbe christiano, sed IIII.

valete!

III Kal. Oct.

EmitteMissus: Iov 30 Sep, 2004 18.32
by Marcus Favonius
M. Favonius Lucae sal.
Numeri notam IV, cum signum Iovis esset, in Christianorum usu non fuisse scripsisti. Unde id scis?
Vale.

EmitteMissus: Ven 01 Oct, 2004 0.49
by sax
Lucas M. Favonio sd

Etiam illud in schola audivi... Non certe scio, sed verisimile mihi videtur. Exquisitione "Google" autem utiens inveni hunc nexum: http://members.aol.com/lolathrop/roman/iv.html, ubi anglice tractetur de numero IV vel IIII in latitudine, longitudine, altitudine.

Quaeso excusetis pauperam elocutionem meam lingua latina.

Vale.

EmitteMissus: Ven 01 Oct, 2004 16.29
by Marcus Favonius
Marcus Lucae s.
Gratias tibi ago maximas pro epistolio. Inscriptio interretialis abs te memorata magnum mihi usum ad numerorum notas interpretandas attulit. Vale. Kal. Oct. :)

EmitteMissus: Sol 03 Oct, 2004 20.42
by Regiomontanus
Regiomontanus omnibus sodalibus s.p.d.

Equidem ego in schola elementaria didiceram numerum quattuor hoc modo < IV > latine scribendum esse idemque modus docetur grammatica, qua linguae latinae studeo. Itaque hactenus valde mirabar quod horologia, quorum tabulae horariae Romanis rationalibus litteris ornantur, hoc modo < IIII > numerum quattuor ostendunt. Frustra diu diuque rationem huius inconvenientiae quaesivi, donec tandem in rationem a Luca sodale hic prolatam incidi, quae verisimillima mihi esse videtur. Huic sodali, Marco Favonio et Iuliae plurimas ago gratias pro consiliis eorum de ea re, necnon Paulo sodali, quod tam iucundum ac ad discendum utile thema suscepit.

Valete.

EmitteMissus: Sol 03 Oct, 2004 21.54
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus, imprimis Regiomontano sal.
Quod ad numerorum notas attinet, legite quaeso etiam Plin. n. h. 33, 19sq. (ed. C. Mayhoff):
„Flavius... aediculam aeream fecit in Graecostasi... inciditque in tabella aerea factam eam aedem CCIIII annis post Capitolinam dedicatam. Id a. CCCCXXXXVIIII a condita urbe gestum est...“. Quas quidem notas media aetate fortasse neglegenter descriptas esse concedo, sed est, sicut iam scripsi, nota quaedam, de qua dubitari nequit: Considerate M. Caelii centurionis sepulcrum celeberrimum, in quo non legitur „XVIII“, sed „XIIX“ (duodeviginti). Varias ergo notas apud Romanos in usu fuisse apparet. Ut vero discipuli nostri facilius numerorum notas scribere possent, ratio certa excogitata est.
Valete.
V Non. Oct.
:)