Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tiberis on Ven 04 Feb, 2005 23.55

Tiberis MARCO INVICTO PERTINACI s.d.p.
congratulor tibi , mi Marce ! optime solutum! sed equidem nullo tempore dubitavi, quin futurum esset, ut hoc quoque aenigma, quod difficillimum fuisse confiteor, a te solveretur.
Ceterum Petrum Handke magni aestimo ut poetam quodam modo bucolicum, cuius arti scribendi illud Vergilii "lentus in umbra" aptissimum mihi esse videtur. deinde mihi ut philologo classico gratissimus esse debet etiam ea de causa, quod complura opera Graeca in Germanicum convertit.
iam summa cum cupiditate exspecto aenigma, quod proximum tu nobis proposueris !
vale. :)
prid.Non.Feb.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 05 Feb, 2005 11.38

Marcus sodalibus aenigmatum solvendorum cupidissimis sal.
Tiberi nostro auctore novum aenigma sine mora proponendum esse censeo. Quod ad praeclaram pertinet tabulam saec. XX pictam, quae inscribitur
/ - - - - - - /.
Oro vos indagetis primum tabulae titulum et Latinum et originalem, deinde pictoris nomen, tum etiam locum, ubi opus considerari potest.
Valete.
Nonis Februariis.
Ad Cornicum Campum hiemalis plenum solis.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 05 Feb, 2005 12.48

Tiberis Marco suo sal.
Quamquam me nimis avidum aenigmatum solvendorum videri iam pudet :oops: , de hac quoque tabula picta, quibus verbis inscripta sit, me certam iam suspicionem habere non nego. videamus ergo, iustane causa id, quod mihi in mentem venerat, suspicatus sim: detege, quaeso, litteram L !
vale! :)
Non.Feb.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 05 Feb, 2005 13.33

Marcus Tiberi suo s.
L picturae titulo deest. Erratum primum. Tamen noli secedere :idea: . Haec festinans, alio enim vocor. Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 05 Feb, 2005 15.15

Tiberis Marco sal.
hem, equidem pictura illa Marci Chagall, quae "bellum" inscripta est, mihi ante oculos versabatur. :(
quae cum ita sint, aliud temptabo : :idea: ecce mihi in mentem venit pictura quaedam celeberrimi pictoris Austriaci :D ...
litteram S ergo detegas, quaeso !
vale !
Non.Feb.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 05 Feb, 2005 19.08

Marcus sodalibus, imprimis Tiberi suo s.
Iincredibili iterum sagacitate aptissimam elegisti litteram. Novissimo ergo aenigmatis statu proposito ( S - - - - - ) quid nunc mihi restat nisi secessione facta conticescere? Timeo enim, ne „invictum“ me vocans veritatem longe egressus sis. Vale, valete. Non. Feb. In occasum inclinato iam die. :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 05 Feb, 2005 19.41

Tiberis Marco suo sal.
ne SECESSIONEM feceris, mi Marce ! 8) immo proximam litteram ( A ) mihi indica, quaeso. :)
vale.
Non.Feb.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 05 Feb, 2005 20.11

Marcus Tiberi suo s.
Ah, A quoque optime propositum [ S A - - - - ]. Qua de causa fieri non posse intelleges, quin de Secessione cogitem. :lol: Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 05 Feb, 2005 21.02

Tiberis Marco suo sal.
quattuor litteris reliquis tamen, mi Marce, hanc esse solutionem opinor:
nomen picturae quaesitae est : SAVIUM ("der Kuss") , opus praestantissimum Gustavi Klimt. quae pictura spectari potest in palatio principis Eugenii "Belvedere" appellato ( Österreichische Galerie Belvedere).
8)
vale.
Non.Feb.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 05 Feb, 2005 23.21

Marcus Tiberi viro optimis artibus eruditissimo s.p.d.
Gratulor tibi, mi amice, de aenigmate iterum tam celeriter soluto :lol: . Ita est: tabula, cui titulus „Savium“ („Der Kuss“), quam pinxit Gustavus Klimt, Vindobonae considerari potest. Ceterum non solum illud „Savium“, sed etiam ceterae Gustavi Klimt picturae valde mihi probantur, inter quas „Musica“, quae Monaci exhibetur in Pinacotheca Nova: virgo fidicina, gracilis, elegans, veste nigra velata, capite in citharam auream inclinato, tota arti se suae immergit... Ut finem faciam, gaudeo, quod Secessionis aedificii Vindobonensis imagine nummus Austriacus ornatus est (0,50 €).
Quam optimum tibi exopto Solis diem.
Non. Feb. Ad Cornicum Campum.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 06 Feb, 2005 1.50

Mercurius sodalibus s. d.

Admiror, amici, pernicitatem vestram in aenigmatibus proponendis solvendisque! :D Ceterum, maximum mihi risum movit, mi Marce, quam iocose ac callide cum verbo illo "secedere" ac vocabulo de illo verbo derivato "secessio" Tiberim ad solutionem reperiendam adiuveris!! :lol: Vale ac valete. Transaquinci, d. VIII. Id. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 13 Feb, 2005 21.44

Tiberis omnibus sodalibus artis pictoriae amantibus s.d.p.
Ne patibulum nostrum immaturam atque immeritam mortem obeat, novum aenigma vobis proponere velim : quaeruntur et titulus picturae cuiusdam praeclarissimae et nomen eius, qui pinxit.

_ _ _ _ _ _ / _ _ _ _ _ / _ _ _ _ / _ _ _ _ _ _ _ _ _ //

valete,
Id.Feb.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Lun 14 Feb, 2005 12.09

Marcus Tiberi suo. s.
Officii muneribus paullulum intermissis oro te I detegas litteram. Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 14 Feb, 2005 16.17

Tiberis Marco suo sal.
gratulor tibi, o Marce. nam littera a te petita titulo inest, quamquam duobus tantum locis...
ecce:
_ I _ _ _ _ / _ _ _ _ _ /_ _ _ I / _ _ _ _ _ _ _ _ _ //
vale.
XVI.Kal.Mart.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby RiccardoP on Lun 14 Feb, 2005 20.33

Riccardo omnibus S.D.P.

Litteram "P" propono

Valete!
RiccardoP
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Mart 19 Oct, 2004 20.34

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron