Spartacus omnibus sodalibus imprimis Favonio Suo S.
Maxima laetitia adfectus sum, Favoni, cum notavi te sine mora epistolam de re a me quaesita perficere. Macte proba virtute, amice!
Quod dixisti pauca de Coena Cypriani scire, mihi non notandum est; praecipuum sit quod studiose ad auxilium cuiquam te contulisti. Gratias tibi agendae sunt pro investigatione de Dracontio. Hoc neutiquam solus invenire poteram, quam ob rem tibi nunc mitto aliquid quod fortasse usui tuo omnibusque sit, quandoquidem ingratus non sum.
Fortuitu accedit ut ego libellum Operae Amadei Mozart legi, “Apollo et Hyacinthus” nuncupatur, qui latine a Rufino Widl anno millesimo septingentesimo sexagesimo septimo scriptus erat, cum Mozart – vir summi ingenii – nondum tredecim annos natus esset! Re vera, prima Opera eius ista est.
Excerptum libelli, ut curiositatem tuam ampliorem faciam – si non iam de hoc scis – statim praebo:
Sæpe terrent Numina,
Surgunt, et minantur,
Fingunt bella, quæ nos angunt,
Mittunt tela, quæ non tangunt,
At post ficta nubila
Rident et iocantur.
Si plura de hac Opera vis, ito ad locum interretialis
http://www.karadar.com/Librettos/mozart_apollo.html.
Tempori quaero: sunt qui scientiam alterius Operae latine scriptae habeant?
Optime valeas.