Page 1 of 1

Quomodo Latinam Linguam discere possumus?

EmitteMissus: Ven 18 Nov, 2011 21.07
by magister hirpinus
Quomodo latinam linguam discere possumus? Exempla profero.
In Brabantia Vallonensi nonnulli magistri instituerunt privatum paedagogium, anno 1995 conditum, cui nomen est Schola nova." Qui scholae praesunt studiorum rationem ita disposuerunt, ut ibi discipuli iam inde ab octavo aetatis anno usque ad duodevicesimum, cum in ludo litterario tum in lyceo ad humanitatem informari possint. Schola haec nova quindecim hisce annis inde dignitatem et famam sibi collegit, quod ratio, qua magistri ibi utuntur, praesertim in litteris Graecis et Latinis innititur colendis. Qua via, cum per saecula et hominum aetates efficacem se praestiterit optimaque dederit sui documenta, nulla est causa cur pueros et adulescentulos qui nunc sunt orbemus; neque est cur turpiter neglectum iaceat hoc institutionis genus, unde aliqua fortasse spes huic nostro mundo affulgeat".
Abhinc quingentos annos, Comenius, clarus et celeberrimus philosophus et artis educandis studiosus, censebat educationis finem esse disciplinam iuventutis (velim dicere humanitatem iuvenum); saepe dicebat “educare esse vivere” et munus atque officium scholae esse docere opportune et apte.
Comenius in libro, qui inscribitur Orbis Pictus, compellat docentes : “En igitur novum scholis subsidium! Omnium fundamentalium in mundo rerum et in vita actionum pictura et nomenclatura! Quam ut vestris cum discipulis pertransire libenter ne gravemini, boni magistri, quid inde boni veniat exspectandum, paucis explicabo.
Libellus est, ut videtis, haud magnae molis: mundi tamen totius et totius linguae breviarium, plenus picturis, nomenclaturis rerumque descriptionibus”.
Si Comenius, cui erat magna prudentia et peritia rerum scholasticarum, cogitabat ut discipuli uterentur non solum sermonibus sed etiam imaginibus in discendis disciplinis, multo magis hodie nobis incitandi sunt discipuli ut utantur instrumentis mirabilibus Interretiae et computatorum.