Convertite sententiam cum nominibus alienis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Convertite sententiam cum nominibus alienis

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.38

Convertite sententiam cum nominibus alienis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Michael Bohemicus | 15.07.2003 - 17:05 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete, cari latinistae. Grandis fautor latinitatis sum, imprimis latinitatis vivae, itaque gaudeo, quod interretis gratia hodie tales facultates in latine communicando habemus. Sed si volumus, ut lingua Latina vero viva sit, necesse est latine omnes res hodiernas exprimere scire. Quomodo autem tractentur verba indeclinabilia, e.g. nomina non Latina ? Temptate ergo hoc problema exsolvere et sequentem sententiam Anglicam in Latinum convertite (sententia ficta est):

Blair´s spokesman Black said to Bush that Saddam´s son Kusai from Tikrit invites Bush to Mosul.

Scio in antiqua lingua Latina talia nomina indeclinabilia fuisse (tamquam in Vulgata: Deus Isaac = the God of Isaac etc.), sed nobis hodie multo saepius talibus verbis utendum est. Temptate ergo sententiam convertere, ut significatio eius clara sit.

Michael Bohemicus


RE: Convertite sententiam cum nominibus alienis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 16.07.2003 - 11:02 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. H. Michaeli Bohemico s. d.

Quamquam haud simplicem quaestionem proposuisti, mi Michael, tamen exsistere instrumenta puto, quibus difficultates in hac sententia convertenda occurrentes superari possint. Ecce translatio mea:

Black, orator Blair, praesidentis Britannici, praesidenti Bush Statuum Unitorum dixit eum a Kusai, filio Saddam, ab oppido Tikrit in Mosul invitari.

Ut videre licet, verbis indeclinabilibus ea verba adicienda esse censeo, quae declinari possint (e. g. praesidentis, oppido); ita enim, in quo casu ea sint, facile intelligitur. Praeter quam rationem constructione passiva utendum, quia praepositio "a, ab" manifeste casum ablativum indicat. Talibus modis obscuritas, quam verba illa efficiunt, evitari posse crediderim. Vale.


RE: Convertite sententiam cum nominibus alienis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis | 16.07.2003 - 13:41 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
nuntius ille,cum a Mercurio ut viro artis polite scribendi peritissimo iam luculente in Latinum conversum sit, tamen alio quoque modo verbis Latinis redditur, id est praenominibus adiciendis :

Black, orator Antonii Blair, Georgio Bush dixit eum a Kusai, filio Saddam, ab urbe Tikrit, in urbem/civitatem Mosul invitari.

ceterum adnotationes,quae Mercurius conversioni suae addidit, maxime probo.
valete.


RE: Convertite sententiam cum nominibus alienis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 16.07.2003 - 14:01 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Tiberi s. d.

Congratulor!!! Tua translatio enim multo melior, callidiorque! Certe praenomina pro eadem re fungantur (scilicet ut casum verbi indeclinabilis significent), quam supplementa a me scripta, tamen illa non adeo scriptum commutant, ita multo aptiores... Equidem vehementer me pudet hoc consilium mihi in mentem non cecidisse...
Vale!

HM


RE: Convertite sententiam cum nominibus alienis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Regiomontanus ® | 17.07.2003 - 01:32 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Spectatissimi sodales,

Data venia, hanc versionem vobis deferre velim:

Black, nuntius primarii ministris Blair, praesidi Bush dixit filium Kusai oculis subducti Saddam ex civitate Tikrit eum in oppidum Mosul invitavisse.

Velim scire num quid pravi in hoc verborum circuito insit. Reipsa, me incipiente, modo titubanter hactenus linguam Latinam scribere possum.
Satis honoratus iudicio vestro ero. Valete.


RE: Convertite sententiam cum nominibus alienis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis | 17.07.2003 - 03:24 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------
cum mihi persuasum sit praestare eos,qui Latine scripturi sint,in hoc opere suscitari quam vituperari,tamen conversionem tuam,licet facile intellegatur, nonnullis locis emendandam iudico ,praesertim cum a nobis petiveris,ut eam reprehendamus.
a)vi verbi primarii,quo uteris,hominem egregium vel nobilem significante verbum primi magis idoneum videtur;
b) ministri, non ministris (genetivus pro ablativo sive dativo)
c) Kusai filium, non filium Kusai, ne soloecismus fiat
d) Mosul cur oppidum nomines,nescio: pariter pro urbe sive civitate habenda est ac Tikrit
e)denique invitare pro invitavisse
ignosce, quaeso, si nimis argutus ac molestus tibi videar.at tu ipse hortatus es, ut tuam conversionem illius nuntii sive enuntiati emendaremus.
optime vale.
Tiberis
p.s. mihi nomen tuum Regiomontani legenti in mentem venit Kaliningrad/K
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron