P.P. in signatura papalis...

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

P.P. in signatura papalis...

Emitteby marc on Mart 08 Aug, 2006 20.38

Quod est significationem litterarum "P.P." in signatura papalis (e.g. Sixtus P.P. VI)? Papa abbreviatio? Pater patrum? Papa Pontifex?
Vobis gratias ago.
marc
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Lun 22 Mart, 2004 8.01
Location: oregon usa

Emitteby Iulia on Mart 08 Aug, 2006 22.01

Iulia Marco s.p.d.
P.P. pro 'pontifex pontificum', est enim papa supremus pontifex.
Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: P.P. in signatura papalis...

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 08 Aug, 2006 22.02

Vettius marc(o) s.d.p.

De imperatoribus Romanis P. P. significat "pater patriae"; sed de papis, "pastor pastorum."

Vale.
AB IOVE PRINCIPIVM MVSAE IOVIS OMNIA PLENA
ILLE COLIT TERRAS ILLI MEA CARMINA CVRAT
VERGILIVS
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

P.P.

Emitteby marc on Merc 09 Aug, 2006 1.53

Domna Iulia, domne Vettio, salutem plurimas dico vobis, et gratias ago. Eheu, latina mea puerilis est; culpa indigna, vere.

Propter sententiam incertam vel contestatem abbreviationis p.p. confusus sum: 'pontifex pontificum' (secundum d. Iuliam et alii), 'pastor pastorum' (secundum d. Vettium et alii), 'pater patrum', 'papa pontifex' (secundum locos multos in Tela), vel, simplice, 'papa' (secundum interpretationem aestimatam bene fundatam; cf thema in pagina infra catenatam, s.v. 'comments').

Perplexus sum.

Vobis gratias ago. Valete.

http://wdtprs.com/blog/2006/08/18th-sun ... /#comments
marc
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Lun 22 Mart, 2004 8.01
Location: oregon usa

Emitteby Iulia on Merc 09 Aug, 2006 12.00

Iulia Marco salutem.
Cum tanta variatio adesse videatur solutionum abbrevationis illius p.p., scito me solutionem meam 'pontifex pontificum' solum abhinc unam septimanam a profestrice linguae Latinae didicisse, quam quantam scientiam habeat de huius generis rebus nescio.

Ceterum non est, ut dominam me appelles. Solemus enim nos simpliciter nominibus nostris alloqui, neque Romani antiqui inter se domini allocutione usi sunt. Ergo tu me dicas Iuliam, ego te Marcum, et cavendum est, ne te cum Marco Favonio Ursino confundamur (cuius sententiam expectare de hac quaestione operae pretium est).
Quid attinet ad Latinitatem tuam, licet aliquae menda insint, tamen scito ea, quae scribis, facilia esse intellectu. Primi mei nuntii multo erant peiores, sed spero me aliquid didicisse, ex quo hic coepi scribere. Omnes aliquatenus mendose scribimus, sed maioris momenti est scribere quam recte scribere.

Cura, ut valeas! :D

P.S.: Dicis te habitare in civitate Oregon appellata (quomodo Latine dicitur? Oregonia? Oregon, -onis? Oregum, -i?), quam civitatem, quamvis numquam illic fuerim, crediderim esse inter pulcherrimos Civitatum Unitarum. Novi ego partes Californiae, Arizonae, Utae, Nevadae (solum Las Vegas :lol: ), ceterum Delawariam, exiguas partes Pennsylvaniae Mariaeque Terrae et urbem Novum Eboracum. Quando iterum in Americam eo (nescio, quando futurum sit, sed aliquando fiet), libentissime videre volo et tuam regionem, id est Oreginiam Vasintoniamque, et Novam Angliam sive Albion, unde Vettius ortus est (et Alaskam, et Coloradum, et 'civitates meridionales' experiri, etc. etc. Pluries oportet in Americam veniam. :lol: )
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 09 Aug, 2006 15.16

Marcus Favonius sodalibus sal.

Quod ad PP litteras attinet, considerari oportet hanc inscriptionem Christianam*), quae Romae in catacumbis S. Callixti legitur:

CVBICVLVM DVPLEX CVM ARCOSOLIIS ET LVMINARE
IVSSV P(a)P(ae) SVI MARCELLINI DIACONVS ISTE
SEVERVS FECIT MANSIONEM IN PACE QVIETAM


Non est, nisi fallor, inscriptio antiquior, unde appareat, quid sibi velint PP litterae: PAPA (Marcellinus papa 296 – 304).

Esse autem concedo, qui PP litteris vel "Papa Pontifex" vel "Pater Patrum" significari putent.

Valete.
V Id. Aug.
Ex Rhenania inferiore.

...........................
*) Cfr. Rossi, Inscr. Christ. Urbis Romae 1, 115.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 09 Aug, 2006 18.50

Vettius collocutoribus magnanimis clarissimis incomparabilibus s.d.p.

Explicationibus requisitis, plures quaestiones habeo. Nunc adsum cum marc(o) in eadem rate disiecta. "Pastor pastorum" non possum inuenire inter titulos paparum, sed haec uerba scribuntur in decreto Pontiani, qui factus est papa, ut lego, a.d. XII kal. Aug. a. D. CCXXX (ante Callixtum, qui supra): "...se pastor pastorum esse...."; phrasis igitur saltem usitata erat.
Erat ante papas "Pater Patrum Dei Solis Inuictae Mithrae"; cuius sedes, mirabile dictu, in colle Vaticano erat. Forsitan ideo papae illum titulum, sicut et "Pont. Max." a Dialibus, sibi imposuisse uideantur. Praeterea sunt qui dicunt uerbum "papa" ortum esse a "pater patrum"; scilicet: PA(ter) PA(trum).
Haec uerba quoque meae menti occurrunt: "Patrimonii Petri."
Postremo ne ecclesiastici quidem consentiunt quid sit P. P. Ergo consentiamus discrepare.

VALETE
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 10 Aug, 2006 5.23

Vettius Saturninus uobis quos nondum taedet huius thematis sal.

Inter alia, quid significant N. N. litterae intitulationis huius: "N. N. Episcopus Seruus Seruorum Dei"? Legi et "nescio nomen" et "non notus"; haec cum ita sint, quare papa scriberet "ego N. N. Episcopus" etc? Num eum putemus nomen sibi nescire? Et quomodo conferantur cum litteris P. P? Putatisne ambo paria modo fortuito gemina esse, an forsitan signa e memoria excisa sunt?

Valete, si audetis.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 10 Aug, 2006 16.02

M. Favonius sodalibus, imprimis D. Vettio sal.

Inspici oportet etiam Lexicon abbreviaturarum :idea: :

http://inkunabeln.ub.uni-koeln.de/vdibProduction/handapparat/nachs_w/cappelli/cappelli.html

p. XIII 5: PP = Papa; litteris duplicatis etiam summus gradus significari potest.

Valete.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron