De Monty Python's pellicula 'de vita Nazareni Brian'

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Monty Python's pellicula 'de vita Nazareni Brian'

Emitteby TADW_Elessar on Mart 03 Mai, 2005 19.17

Elessar omnibus salutem dicit

http://spaces.msn.com/members/tadwelessar/
Heri hanc pelliculam vidi, qua anglice Life of Brian inscribitur. Profecto pulcherrimam esse puto, nam irridet quod irridere difficillimum est: religiones. Quam ob rem, cum in Britannia anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono (1979) factus fuisset, in Italiam pervenit post duodecim annos, quod Vaticanum repugnavit quominus converteretur et vulgaretur.

Narratio historiae fidelissima est, minime heroica vel fabulosa, ut multae aliae pelliculae de illlo tempore, et satira iocundissima.

Partes summi ingenii sunt: res lapidationis, res inscriptionis "Romanes eunt domus", Pontius Pilatus amicusque eius. Haec cogitans, semper usque ad lacrimas rideo.

Sed etiam consilia sunt. In controversiam vocatur populi mos alicuius consuetudines sententiasque sequendi, atque fanaticus furor religiosus.

"Quisque cogitare debet suo cerebro!"
"Ita! Cogitare debemus nostro cerebro!"


Vidistisne hanc pelliculam? Quid de ea censetis?

Curate ut Valeatis
TADW_Elessar
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Iulia on Sat 07 Mai, 2005 0.54

Iulia Elessari sal.

Vidi, et haud nego pelliculam habere partes maximi ingenii. Tamen mihi videtur nimium ridiculosa. Non hic disseram utrum annon liceat talem pelliculam de rebus sacris facere.
(Ad sodales, qui non viderunt: Agitur de viro Brian nuncupato, qui miro modo vitam agit Iesu simillimam. E.g. in principio veniunt reges com muneribus, cum autem noscunt puerum non esse Iesum, una cum muneribus abeunt. Brian vir interdum contionatur est, et tantum eum vulgus sequitur omniaque ab illo relicta celebrant, ut vero fugendum illi est. particeps est gregis cuiusdam rebellis, a quo missus in murum scribit perpera Latinitate "Romanes eunt domus". Invenitur a legionario Romano, qui irascit ob tam malam scientiam linguae et pro poena iubet eandem sententiam recta Latinitate (i.e. "Romani ite domum") centies muro inscribere. In fine, cum crucificatus est, grex rebellis, cui particeperat, advenit et epistulam ei honorificam perlegunt, tum recedunt. Venit et aliud grex, qui in honorem Brian omnes mortem sibi consciscunt modo Iaponico illo "harakiri". etc.etc.)
Certe, est fabula iocosa, quae materiem multam praebet comicam, sed in multis partis nimium inepta mihi videtur, e.g. ubi a extraterrestris a Romanis servatus est.
Aliam quandam vidi pelliculam de Iesu, cuius nominis oblita sum, quae non est iucunda, sed quiae maioris aestimo.

Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron